Excerpt Report:
Quote Name Quote & Overlaps
1: mf - penitencia ai
Fugite, inquit, de medio Babilonis et saluate animas uestras. Conuolate ad urbes refugii ubi possitis et de preteritis agere penitenciam et in presenti obtinere graciam et futuram gloriam fiducialiter prestolari. Non uos retardet consciencia quia ubi peccata habundauerunt, superhabundare consueuit et gracia, nec penitencie austeritas ipsa deterreat. Nec enim condigne sunt passiones huius temporis ad preteritam culpam que remittitur, non ad presentis consolationis graciam que immittitur, non ad futuram gloriam que promittitur. Si uerbis non creditis, operibus credite, exemplis acquiescite plurimorum. Currunt undique peccatores ad penitenciam et natura pariter et consuetudine delicati, nil credentibus impossibile, nil amantibus difficile, nil asperum mitibus, nil humilibus arduum reperitur quibus et gracia sit in auxilium et obediendi deuotio lenit imperium. — Bernardus in quodam sermone.
523344 Fuge fratres tuos et tu, si tuam vis invenire salutem. Fuge, inquam, de medio Babylonis, fuge a facie gladii aquilonis.
571524 De renuntiatione 17 : Convolate ad urbes refugii, ubi possitis et de praeteritis agere poenitentiam, et in praesenti obtinere gratiam, et futuram gloriam fiducialiter praestolari. Non vos retardet conscientia peccatorum, quia ubi illa abundaverit, superabundare gratia consuevit. Non potentiae austeritas ipsa deterreat: neque enim condignae sunt passiones hujus temporis ad praeteritam culpam, quae remittitur; non ad praesentem consolationem, quae immittitur; non ad futuram gloriam, quae promittitur.
572186 De renuntiatione 18 : Quid, si periclitaretur castitas in deliciis, humilitas in divitiis, pietas in negotiis, veritas in multiloquio, charitas in hoc nequam saeculo? Fugite de medio Babylonis; fugite, salvate animas vestras. ---- De renuntiatione 19 : Nil credentibus impossibile; nil amantibus difficile; nil asperum mitibus; nil humilibus arduum reperitur: quibus et gratia confert auxilium, et obediendi devotio lenit imperium.
2: mf - prelacio h
Nichil in hoc seculo excellencius sacerdotibus, nichil sublimius episcopis reperiri potest ut cum dignitatem eorum oculis demonstramus, digne noscamus quid sumus et quod sumus professione, actione pocius quam nomine demonstremus ut nomen congruat actioni et actio respondeat nomini, ne sit honor sublimis et uita procliuis, ne sit deifica professio et illicita actio, ne sit religiosus amictus et irreligiosus profectus, ne sit gradus excelsus et deformis excessus, ne locucionem simulemus columbinam et mentem habeamus caninam, ne professionem monstremus ouinam et ferocitatem habeamus lupinam, ut digne nobis respondeatur per prophetam a Domino: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. — Ambrosius ibidem (in suo pastorali).
507400 De praelatis bonis 18 : Quod sumus professione, actione potius, quam nomine demonstremus, ut nomen congruat actioni, actio respondeat nomini. Ne sit nomen inane, et crimen immane. Ne sit honor sublimis, et vita proclivis. Ne sit deifica professio, et illicita actio. Ne sit religiosus amictus, et irreligiosus profectus. Ne sit gradus excelsus, et deformis excessus. Ne habeatur in ecclesia cathedra sublimior, et conscientia sacerdotis reperiatur humilior. Ne locutionem simulemus columbinam, et mentem habeamus caninam. Ne professionem monstremus ovinam, et ferocitatem habeamus lupinam.
562015 Exteriorem quippe superficiem intuens religiosus malus, salva sibi omnia suspicatur, non sentiens vermem occultum, qui omnia interiora corrodit: manet tonsura; vestis necdum mutata est; jejuniorum regula custoditur; statutis psallitur horis; sed cor eorum longe est a me, dicit Dominus.
3: mf - prelacio aq
Pensandum ualde est ad culmen regiminis quisque qualiter ueniat, atque ad hoc rite perueniens qualiter uiuat, et bene uiuens qualiter doceat, et recte docens infirmitatem suam cotidie cognoscat ne aut humilitas accessum fugiat, aut peruencioni uita contradicat, aut uitam doctrina destituat, aut doctrinam presumptio extollat. Virtutibus pollens coactus ad regimen ueniat; uirtutibus uacuus nec coactus accedat. — Gregorius in pastorali.
43258 Ex se namque, et non ex arbitrio summi Creatoris regnant ii, qui nullis fulti virtutibus nequaquam divinitus vocati, sed sua cupiditate accensi, culmen regiminis rapiunt potius, quam assequuntur.
43395 De ambitiosis 6 : Sacrum officium non solum non diligit omnino, sed nescit, qui ad culmen regiminis anhelans, in occulta meditatione cogitationis caeterorum subjectione pascitur, laude propria laetatur, ad honorem cor elevat, rerum affluentium abundantia exultat.
237065 De dignitate 4 : Virtutibus pollens coactus ad regimen veniat; virtutibus vacuus, nec coactus accedat. ---- De dignitate 5 : Cum rerum necessitas exposcit, pensandum valde est, ad culmen quisquis regiminis qualiter veniat; atque ad hoc rite perveniens, qualiter vivat; et bene vivens, qualiter doceat; et recte docens, infirmitatem suam quotidie quanta consideratione cognoscat: ne aut humilitas accessum fugiat, aut perventioni vita contradicat, aut vitam doctrina destituat, aut doctrinam praesumptio extollat.
361507 De laetitia (in De gratiosis) 1 : Sancti viri, cum multa se proficere virtutum prosperitate considerant, quodam dispensationis supernae moderamine, exerceri se etiam tentationibus exultant: quia tanto robustius acceptam virtutum gloriam custodiunt, quanto tentationis impulsu concussi, infirmitatem suam humilius cognoscunt.
4: mf - obediencia p
Si iubente seniore ut sileam uerbum michi forte per obliuionem elabitur, reum me confiteor inobediencie sed uenialiter. Si ex contemptu sciens et deliberans sponte in uerba prorupero et rupero silencii legem, preuaricatorem me constituo et criminaliter; et si impendens perseuero usque ad mortem, peccaui dampnabiliter. — Bernardus de precepto et dispensatione.
421529 De obedientia inaccepta 11a : Si, jubente seniore ut sileam, verbum mihi forte per oblivionem elabitur, reum me fateor inobedientiae, sed venialiter. Si ex contemptu, sciens et deliberans, sponte in verba prorupero, et rupero silentii legem, praevaricatorem me constituo, et criminaliter; et si impoenitens persevero usque ad mortem, peccavi etiam damnabiliter.
5: mf - presumptio i
Presumptuosus primus in conuentibus residet, in consiliis primus respondet. Non uocatus accedit, non missus se intromittit. Reordinat ordinata, reficit facta. Quicquid ipse non fecit aut ordinauit, nec recte factum, nec pulchre estimat ordinatum. Iudicat iudicantes, preiudicat iudicaturis. Si, cum tempus aduenerit, non promoueatur ad prioratum siue in abbatem, aut inuidum iudicat aut deceptum. — Bernardus de XII gradibus humilitatis.
625052 De superbia 28 : Monachus praesumptuosus primus in conventibus residet, in consiliis primus respondet, non vocatus accedit, non missus se intromittit, reordinat ordinata, reficit facta. Quidquid ipse non fecit, aut ordinavit, nec recte factum, nec pulchre aestimat ordinatum. Judicat judicantes, praejudicat judicaturis. Si cum tempus advenerit non promoveatur ad prioratum, abbatem aut invidum judicat, aut deceptum.
6: mf - maria ai
Maria omnibus facta est sapientibus et insipientibus copiosissima caritate debitricem se fecit. Omnibus misericordie sinum aperit ut de plenitudine illius accipiant uniuersi, captiuus redemptionem, eger curacionem, tristis consolacionem, peccator ueniam, iustus graciam, angelus leticiam, denique tota Trinitas gloriam, Filii persona carnis humane substanciam ut non sit qui se abscondat a calore eius. — Bernardus sermone LXXXXVIII.
75359 De beata Maria 41 : Maria omnibus omnia facta est; sapientibus et insipientibus copiosissima charitate debitricem se fecit, omnibus misericordiae sinum aperuit, ut de plenitudine illius accipiant universi: captivus redemptionem, aeger curationem, tristis consolationem, peccator veniam, justus gratiam, Angelus laetitiam, denique tota Trinitas gloriam, Filii persona carnis humanae substantiam.
511120 De praelatis bonis 32 : Si te agnoscis sapientibus et insipientibus non dominatorem, sed debitorem, conandum summopere tibi, et tota vigilantia considerandum, quomodo et qui non sapiunt, sapiant, et qui desipuere, resipiscant.
7: mf - exemplum o
Nemo amplius in ecclesia nocet quam qui, peruerse agens, nomen uel ordinem sanctitatis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus presumit, et in exemplum culpa uehementer extenditur quando pro reuerencia ordinis peccator honoratur. — Gregorius ibidem (in pastorali).
592099 De scandalo 3 : Nemo amplius in Ecclesia nocet, quam qui perversa agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit, et in exemplum culpa vehementer extenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur.
8: mf - luxuria b
Cur te in uoluptate tua modo non dilatas cum te quid sequatur ignoras? Acceptum tempus in desideriis perdere non debes quia quam cicius pertranseant nescis. Si enim Deus misceri hominem in uoluptate carnis nollet, in ipso humani generis exordio masculum et feminam non fecisset. — Augustinus libro de conflictu uiciorum.
145150 De conflictu vitiorum et virtutum 1p : Luxuria dicit: Cur te in voluptate tua modo non dilatas, cum te quid sequatur, ignoras? Acceptum tempus in desideriis perdere non debes, quia quam citius pertranseat, nescis. Si enim Deus misceri hominem in voluptate carnis nollet, in ipso humani generis exordio masculum et feminam non fecisset. Carnis munditia respondet: Nolo ut ignorare te fingas, quid post hanc vitam recipias.
9: mf - aduocati h
Miror namque quomodo religiose aures tue audire sustinent huiusmodi disputationes aduocatorum et pugnas uerborum que magis ad subuersionem quam ad inuentionem proficiunt ueritatis. Nichil enim ita absque labore manifestam facit ueritatem sicut breuis et pura narracio. Precide ergo linguas uaniloquas et labia dolosa claude. Hii sunt qui docuerunt linguas suas loqui mendacium, disserti aduersus iusticiam, eruditi pro falsitate; sapientes sunt ut faciant malum, eloquentes ut impugnent uerum. — Bernardus ad Eugenium libro I. capitulo IX.
32010 De advocatis 6 : Miror, quemadmodum religiosae aures tuae audire sustinent hujusmodi disputationes advocatorum, et pugnas verborum, quae magis ad subversionem, quam ad inventionem proficiunt veritatis. Corrige pravum morem, et praecide linguas vaniloquas, et labia dolosa claude. ---- De advocatis 7 : Advocati sunt, qui docuerunt linguas suas loqui mendacium; diserti, adversus justitiam; eruditi, pro falsitate; sapientes sunt, ut faciant malum; eloquentes, ut impugnent verum.
10: mf - rapina d
Nostri quoque principes, cum pauperes delinquentes publice arguant et confundant, diuitibus peiora peccantibus nec nutum faciunt in quorum domibus rapina pauperum dum ecclesie opes sibi thesaurizant et in deliciis abutuntur que ad sustentacionem pauperum dantur, et sibi reseruant uel propinquis distribuunt, et aliorum inopiam suas uel suorum diuicias faciunt. — Augustinus in glossa super illud Ysaie III.: Quare atteritis populum meum?
26668 De acceptione personae 6 : Quare atteritis: Nostri principes, cum pauperes delinquentes publice arguant et confundant, divitibus pejora peccantibus nec nutum faciunt, in quorum domibus rapina pauperum, dum Ecclesiae opes sibi thesaurizant, et eas in delicias abutuntur, quae ad sustentationem pauperum dantur, et sibi reservant, vel propinquis distribuunt, et aliorum inopias, suas vel suorum divitias faciunt.
11: mf - temptatio o
Multos sua peius felicitas strauit, multos diuturna pax iunctos reddidit; eoque illos inopinatos hostes grauius pertulit quo longo quietis usu negligentes inuenit. Vnde sancti uiri cum multa se proficere uirtutum prosperitate considerant, quodam superne dispensationis moderamine exerceri se eciam temptationibus exultant quia tanto robustius acceptam uirtutum gloriam custodiunt, quanto temptationis impulsu concussi infirmitatem suam humilius agnoscunt. — Gregorius libro XXXI. moralium.
237368 De dignitate 5 : Cum rerum necessitas exposcit, pensandum valde est, ad culmen quisquis regiminis qualiter veniat; atque ad hoc rite perveniens, qualiter vivat; et bene vivens, qualiter doceat; et recte docens, infirmitatem suam quotidie quanta consideratione cognoscat: ne aut humilitas accessum fugiat, aut perventioni vita contradicat, aut vitam doctrina destituat, aut doctrinam praesumptio extollat.
361255 De laetitia (in De gratiosis) 1 : Sancti viri, cum multa se proficere virtutum prosperitate considerant, quodam dispensationis supernae moderamine, exerceri se etiam tentationibus exultant: quia tanto robustius acceptam virtutum gloriam custodiunt, quanto tentationis impulsu concussi, infirmitatem suam humilius cognoscunt.
530043 De prosperitate 6 : Multos sua pejus felicitas stravit, multos diuturna pax inertes reddidit; eoque illos inopinatus hostis gravius percutit, quo longo quietis usu negligentes invenit.
12: mf - ira d
Lites aut nullas habeatis aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium et trabem faciat de festuca et animam faciat homicidam. Sicut enim legitis: qui fratrem suum odit, homicida est. Quicumque conuicio uel maledicto uel eciam criminis obiectu aliquem leserit, meminerit satisfactione quam cicius curare quod fecit, et ille qui lesus est sine decepcione dimittere. Si autem se inuicem leserint, inuicem sibi debita relaxare debebunt propter oraciones nostras quas utique quanto crebriores habetis, tanto saniores habere debetis. — Augustinus de uita et regula clericorum.
458587 De peccatis linguae, de contentione 4 : Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Sicut enim legistis, Qui odit fratrem suum, homicida est.
589586 De satisfactione 3 : Quicumque convitio, vel maledicto, vel etiam criminis objectu aliquem laeserit, meminerit satisfactione quam citius curare quod fecit; et ille, qui laesus est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se laeserint, invicem sibi debita relaxare debebunt.
13: mf - superbia am
Videas plerosque in ecclesia de ignobilibus nobiles, de pauperibus diuites factos, subito intumescere, pristine obliuisci abiectionis, genus quoque suum erubescere et infimos dedignari parentes. Videas homines pecuniosos ad honores quosque ecclesiasticos et mox applaudere sanctitatem, uestium mutacione non mencium, et dignos se estimare dignitate ad quam ambiendo peruenerunt; quodque, si audeo dicere, adepti sunt nummis attribuere meritis. — Bernardus super Missus est circa finem.
39038 De ambitiosis 17 : Videas homines pecuniosos ad honores quosque ecclesiasticos pervolare, moxque applaudere sibi sanctitatem vestium duntaxat mutatione, non mentium, et dignos se aestimare dignitate, ad quam ambiendo pervenerunt; quodque, si audeo dicere, adepti sunt nummis, attribuere meritis.
424101 De oblivione 11 : Videas plerosque in Ecclesia Dei de ignobilibus nobiles, de pauperibus divites factos subito, intumescere, pristinae oblivisci abjectionis, genus quoque suum erubescere.
14: mf - maria ah
Quis misericordie tue, O benedicta, longitudinem, latitudinem, profunditatem, sublimitatem queat inuestigare? Nam longitudo eius usque ad nouissimum diem inuocantibus eam subuenit uniuersis. Latitudo eius replet orbem terrarum ut tua misericordia plena sit omnis terra. Sic et sublimitas eius ciuitatis superne inuenit restauracionem et profundum eius sedentibus in tenebris et in umbra mortis optinuit redemptionem. — Bernardus in sermone.
74917 De beata Maria 40 : Quis misericordiae tuae, o benedicta, longitudinem, latitudinem, sublimitatem et profundum queat investigare? Nam longitudo ejus usque ad novissimum diem invocantibus eam subvenit universis. Latitudo ejus replet orbem terrarum, ut tua quoque misericordia plena sit omnis terra. Sic et sublimitas ejus civitatis supernae invenit restaurationem; et profundum ejus sedentibus in tenebris et in umbra mortis obtinuit redemptionem.
15: mf - correctio r
Nam si propterea obiurgandis et corripiendis male agentibus quis parcit quia opportunius tempus inquirit, uel eisdem ipsis metuit ne deteriores ex hoc efficiantur, uel ad bonam uitam et piam erudiendos impediant aliosque infirmos premant atque auertant a fide, non uidetur esse cupiditatis occasio sed consilium caritatis. — Augustinus libro I. de ciuitate Dei.
241246 De dilatione 4 : Si propterea quisque objurgandis et corripiendis male agentibus parcit, quia opportunius tempus inquirit, vel eisdem ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur, vel ad bonam vitam et piam erudiendos impediant alios infirmos, et premant atque avertant a fide: non videtur esse cupiditatis occasio, sed consilium charitatis.
16: mf - conuersio t
Dico omnes ignorare Deum qui nolunt conuerti ad eum. Neque enim ob aliud proculdubio renuunt nisi quia grauem et seuerum ymaginantur qui pius est, durum et implacabilem qui misericors est, ferum et terribilem qui amabilis est. Et mentitur iniquitas sibi, formans sibi ydolum pro eo quod non est ipse. — Bernardus super Cantica.
328386 De ignorantia 17 : Dico omnes ignorare Deum, qui nolunt converti ad eum: neque enim ob aliud proculdubio renuunt, nisi quia gravem et severum imaginantur, qui pius est; durum et implacabilem, qui misericors est; ferum et terribilem, qui amabilis est. Et mentitur iniquitas sibi.
17: mf - gloria mala siue uana d
Inanis gloria dicit: Age bonum quod uales, ostende bonum cunctis quod agis ut bonus a cunctis dicaris, ut sanctus et uenerabilis ab hominibus prediceris, ut Dei electus uoceris, ut nemo te contempnat, nemo te despiciat, sed uniuersi debitum tibi honorem persoluant. — Augustinus in libro de conflictu uiciorum.
136173 De conflictu vitiorum et virtutum 1a : Inanis gloria dicit: Age bonum quod vales; ostende bonum cunctis quod agis, ut bonus a cunctis dicaris, ut sanctus, et venerabilis ab hominibus praediceris, ut Dei dilectas voceris, ut nemo te contemnat, nemo te despiciat, sed universi debitum tibi honorem persolvant. Timor Dei respondet: Si boni aliquid agis, non pro transitoriis, sed pro aeternis honoribus age: occulta quod agis, in quantum vales; sit in animo tuo occultandi voluntas: et non erit de ostentatione ulla temeritas, nec criminis erit aliquando manifestare, quod semper vis celatum habere.
18: mf - superbia af
Quatuor sunt species quibus omnis tumor arrogancium demonstratur, cum bonum aut a semetipsis habere se estimant, aut si sibi datum desuper credunt pro suis se hoc accepisse meritis putant, aut certe cum iactant se habere quod non habent, aut despectis ceteris singulariter uideri appetunt habere quod habent. — Gregorius in moralibus.
645962 De vana gloria 2 : Quatuor sunt species, quibus omnis tumor arrogantium demonstratur: cum bonum aut a semetipsis habere se aestimant; aut, si datum desuper credant, pro suis se hoc accepisse meritis putant; aut certe cum jactant se habere, quod non habent; aut, despectis caeteris, singulariter videri appetunt habere, quod habent.
19: mf - ociositas l
Subito procedenti de umbra ad solem, de ocio ad laborem, graue cernitur omne quod incipit; sed cum ab hiis dissuescere et ad illa se paulisper assuescere ceperit, usus tollit difficultatem, inuenitque facile esse quod impossibile ante putauit. — Bernardus.
570753 De renuntiatione 14 : Subito procedenti de umbra ad solem, de otio ad laborem, grave cernitur omne quod incipit. Sed cum ab his dissuescere, et ad illa se paulisper assuescere coeperit, usus tollit difficultatem, invenitque facile esse, quod difficile antea putavit.
20: mf - scriptura sacra d
Hic phisica quoniam omnes omnium naturarum cause in Deo creatore sunt. Hic ethica quoniam uita bona et honesta non aliunde formatur quam cum ea que diligenda sunt, et quemadmodum diligenda sunt, diliguntur; hoc est Deus et proximus. Hic logica quoniam ueritas lumenque anime rationalis non nisi Deus est. Hic eciam laudabilis rei publice salus. Neque enim optime custoditur ciuitas nisi fundamento et uinculo fidei firmeque concordie cum bonum commune diligitur quod summum atque uerissimum Deus est. — Augustinus ibidem (II. epistola ad Volusianum).
106583 De charitate 52 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et diliges proximum tuum sicut teipsum. Hic Physica, quoniam omnes omnium naturarum causae in Deo creatore sunt. Hic Ethica, quoniam vita bona et honesta non aliunde formatur, quam cum ea, quae diligenda sunt, quemadmodum diligenda sunt, diliguntur, hoc est Deus, et proximus. Hic Logica, quoniam veritas lumenque animae rationalis non nisi Deus est.
21: mf - caro siue corpus x
Fateor nos gerere corporis nostri tutelam. Non indulgendum illi sed seruiendum nego. Multis seruiet qui corpori seruit, qui pro illo nimium timet, qui ad illud omnia refert. Honestum ei uile est cui corpus suum nimis carum est, huius nimius amor nos timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat, et contumeliis obicit. Agatur eius diligentissime cura, ita tamen ut cum exigit racio, cum dignitas, cum fides, mittendum in igne sit. Sic gerere nos debemus non tanquam propter corpus uiuere debeamus, sed tanquam non possumus sine corpore. Corpori tantum indulgeamus quantum bone ualitudini satis est. — Seneca XV. epistola.
92692 De carnalitate 12 : Fateor insitam esse nobis corporis nostri charitatem: fateor, nos hujus gerere tutelam: non nego indulgendum; illi serviendum nego. Multis servit, qui corpori servit, qui pro illo nimium timet, qui ad illud omnia refert. ---- De carnalitate 13 : Sic gerere nos debemus, non tanquam propter corpus vivere debeamus, sed tanquam non possimus sine corpore.
397274 De mortificatione 11 : Honestum ei vile est, cui corpus nimis carum est; agatur ejus diligentissime cura, ita tamen ut, cum exiget ratio, cum dignitas, cum fides, mittendum sit in ignes. ---- De mortificatione 12 : Hanc sanam et salubrem formam vitae tenere, ut corpori tantum indulgeas, quantum bonae valetudini satis est; durius etiam tractandum est, ne animo male pareat.
22: mf - sacerdos a
Nemo in ecclesia amplius nocet quam qui peruerse agens nomen uel ordinem sanctitatis uel sacerdotis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus presumit, et in exemplum culpa uehementer extenditur quando pro reuerencia ordinis peccator honoratur. — Augustinus in epistola.
592099 De scandalo 3 : Nemo amplius in Ecclesia nocet, quam qui perversa agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit, et in exemplum culpa vehementer extenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur.
23: mf - correctio ao
Manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda, sed palam sunt arguendi qui palam nocent ut dum aperta obiurgacione sanantur, hii qui eos imitando deliquerant, corrigantur. Dum enim unus corripitur, plurimi emendantur; et melius ut pro multorum salute unus condempnetur quam per unius licenciam multi periclitentur. — Gregorius in registro.
34561 De aequitate 2 : Manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda, sed palam sunt arguendi, qui palam nocent: ut dum aperta objurgatione sanantur, hi qui eos imitando deliquerant, corrigantur.
204796 De correptione 3 : Dum unus corripitur, plurimi emendantur. Et melius est, ut pro multorum salvatione unus condemnetur, quam per unius licentiam multi periclitentur.
24: mf - tribulatio k
Tanto spes in Deo solidior surgit, quanto pro illo quisque grauiora pertulerit quia nequaquam retributionis gaudium de eternitate colligitur quod non hic prius pia tribulatione seminatur. — Gregorius libro X. moralium.
134594 De confidentia (in De gratiosis) 5 : Cum jam poenitentiae lamentis culpa diluitur, et sic perpetrata planguntur, ut plangenda minime perpetrentur; magna menti fiducia nascitur, ad conspicienda supernae retributionis gaudia cordis nostri facies levatur.
318448 De honore 6 : Penset quisque quid subjectus egerit, et repente cognoscet si praelatus bona agere, quae proposuerit, possit: quia nequaquam valet in culmine humilitatem discere, qui in imis positus non desiit superbire.
608694 De spe 2 : Tanto spes in Deum solidior surgit, quanto pro illo quisque graviora pertulerit; quia nequaquam retributionis gaudium de aeternitate colligitur, quod non hic prius pia tribulatione seminatur.
25: mf - excusacio n
Noli iudicare proximum, sed magis excusa. Excusa intencionem, si opus non potes: puta ignoranciam, puta subreptionem, puta casum. Quod si omnem omnino dissimulacionem rei certitudo recusat, suade nichilominus tibi et dicito apud temetipsum: Vehemens fuit temptacio. Quid de me illa fecisset, si accepisset in me similiter potestatem? — Bernardus super Cantica sermone XL.
280399 Etiamsi perperam actum quid deprehendas, nec sic judices proximum; magis autem excusa intentionem, si opus non potes, puta ignorantiam, puta subreptionem, puta casum. Quod si omnem omnino dissimulationem rei certitudo recusat, suade nihilominus ipse tibi, et dicito apud teipsum: Vehemens fuit tentatio; quid de me illa fecisset, si accepisset in me similiter potestatem?
26: mf - religio ab
Inhumane redarguis eorum opera quorum refugis onera. Temerarie obiurgat uirum reuertentem de prelio mulier nens in domo. Dico enim si is qui de claustro est eum qui uersatur in populo interdum minus districte, minusue circumspecte sese agere deprehenderit uerbi gracia in uerbo, in cibo, in sompno, in risu, in ira, in iudicio; non ad iudicandum confestim prosiliat, sed meminerit scriptum: Melior est iniquitas uiri quam mulier benefaciens. Nam tu qui in tui custodia uigilas benefacis, sed qui iuuat multos, melius facit et uirilius. Quod si implere non sufficit absque aliqua inequalitate uite conuersationis sue, memento quia caritas operit multitudinem peccatorum. Hec dicta sunt contra geminam temptationem qua sepe uiri religiosi episcoporum uel ambire gloriam uel excessus temere iudicare, dyabolicis instigationibus incitantur. — Bernardus super Cantica sermone XII.
280698 De excusatione : Si is qui de claustro est, eum qui versatur in populo interdum minus discrete sese agere deprehendat, verbi gratia, in verbo, in cibo, in somno, in risu, in ira, in judicio; non ad judicandum confestim prosiliat, sed meminerit scriptum: Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier. Nam tu quidem in tua custodia vigilans benefacis; sed qui juvat multos, et melius facit, et virilius. Quod si implere non sufficit absque aliqua iniquitate, id est absque quadam inaequalitate vitae et conversationis suae, memento quia Charitas operit multitudinem peccatorum.
391117 De monachis malis 20 : Nihil turpius, quam monachus per urbes et castella discurrens, nisi cum hoc charitas cogat, quae operit multitudinem peccatorum.
27: mf - passio d
Filius Dei ad crucem ducitur, expalmatur qui est uera palma uictorie, spinis coronatur qui peccatorum spinas uenit confringere, ligatur qui soluit compeditos, ligno suspenditur qui erigit elisos; aceto potatur fons uite, disciplina ceditur, salus uulneratur, uita moritur; occidit ad tempus uitam mors ut in perpetuum a uita occideretur mors. — Augustinus in libro de quatuor uirtutibus caritatis.
9382 De Christo 28 : Expalmatur, qui est vera palma victoriae; spinis coronatur, qui spinas peccatorum venit confringere; ligatur, qui solvit compeditos; ligno suspenditur, qui erigit elisos; aceto potatur fons vitae; disciplina caeditur magister aliorum; salus vulneratur; vita moritur; occidit ad tempus vitam mors, ut in perpetua vita occideretur mors.
28: mf - paciencia af
Primus gradus paciencie est non incipere iniusticiam; secundus postquam inceptum est equalibus non uindicari; tercius est non facere uexanti ea que passus est sed quiescere; quartus tribuere seipsum in paciendo mala; quintus et amplius tribuere quam ille uult qui fecit; sextus non odio habere qui operatur hec; septimus est diligere; octauus benefacere; nonus Deum pro ipso deprecari. — Crisostomus super illud Matthei V.: Audistis quia dictum est antiquis oculum pro oculo.
445232 De patientia 12 : Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, etc.: Primus gradus patientiae est recipere injuriam; secundus, postquam recepta est, non velle vindicari; tertius est, non facere vexanti haec quae passus est, sed quiescere; quartus, tribuere seipsum in patiendo mala; quintus, et amplius tribuere, quam ipse vult, qui fecit; sextus, non odio habere eum, qui operatur haec; septimus est, diligere; octavus est, benefacere; nonus est, Deum pro ipso deprecari.
29: mf - trinitas a
Vbi queritur unitas trinitatis, Patris scilicet et Filii et Spiritus Sancti, nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid queritur, nec fructuosius aliquid inuenitur. Non pigebit me sicubi hesito querere, nec pudebit sicubi erro discere. Quisquis ergo hoc audit uel legit ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter hesitat, querat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, reuocet me. Ita ingrediamur simul caritatis uiam tendentes ad eum de quo scriptum est: Querite faciem eius semper. — Augustinus libro I. de trinitate.
386212 De monachis bonis 5 : Monachus non solum propterea dicitur monachus, quia uxorem non habet; sed quia religioni Dei et servitio ipsius mancipatus est, et cura illi est quemadmodum Deo, non saeculo placeat; et qui magis eligit castitatem, quae Deo cara est et Spiritus sancti habitatio.
434922 De oratione accepta 29 : Orando bibitur vinum spirituale laetificans cor hominis, vinum scilicet Spiritus sancti, quod inebriat mentem, et carnalium voluptatum infundit oblivionem, humectans interiora arentis conscientiae, escas bonorum actuum digerit, et deducit per quaedam animae membra, fidem roborans, spem confortans, vegetans ordinansque charitatem, et impinguans mores.
610946 De studentibus 14 : Nec pigebit me, sicubi haesito, quaerere; nec pudebit me, sicubi erro, discere. ---- De studentibus 15 : Quisquis haec legit, ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum cognoscit, revocet me.
611405 De studentibus 15a : Et hoc placitum primum atque tutum coram Domino Deo nostro, cum omnibus gratum, quia ea, quae scribo legunt: et in omnibus scriptis meis, maxime in his, ubi quaeritur unitas Trinitatis Patris, et Filii, et Spiritus sancti: quia nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur.
30: mf - accidia a (1)
Torpor et ignauia dicunt: si lectioni continuato studio semper insistis, oculorum caliginem incurris; si indesinenter lacrimas fundis, ipsos eciam oculos amittis; si procellatis uigiliis psalmorum censum persoluis, insaniam capitis acquiris; si cotidiano labore te conficis, ad opus spirituale quando consurgis? — Augustinus in libro de conflictu uiciorum et uirtutum.
140843 De conflictu vitiorum et virtutum 1i : Torpor et ignavia dicunt: Si lectioni continuato studio semper insistis, oculorum caliginem incurris; si indesinenter lacrymas fundis, ipsos etiam oculos amittis; si protelatis vigiliis Psalmorum censum persolvis, insaniam capitis acquiris; si quotidiano labore te conficis, ad opus spiritale quando consurges? Exercitium bonum respondet: Quid tibi ad haec perferenda, tam longa temporum proponis spatia?
31: mf - laus ah
Laus in nobis referatur ad ipsum laudabilium uniuersorum auctorem et largitorem, non ficte quemadmodum ab ypocritis, non sola consuetudine sicut a secularibus, sed nec necessitate quidem ut iumenta ferendis oneribus applicantur, sed sicut decet sanctos sinceritate fida, deuotione solicita, ylaritate grata, sed non dissoluta. — Bernardus super Cantica.
548197 De regratiatione 17 : Omnis de bonis multiformis gratiae apparentis in vobis, referatur ad ipsum laus, laudabilium siquidem universorum auctorem et largitorem; idque non ficte, quemadmodum ab hypocritis, nec sola consuetudine, sicut a saecularibus, sed nec necessitate quidem, ut jumenta ferendis oneribus applicantur: sed, sicut decet sanctos, sinceritate fida, devotione sollicita, hilaritate grata, non tamen dissoluta.
32: mf - sapiencia uel sciencia ab
Sunt qui scire uolunt eo fine tantum ut sciant, et turpis curiositas est. Et sunt qui scire uolunt ut sciantur ipsi, et turpis uanitas est. Et sunt qui scire uolunt ut scienciam suam uendant, uerbi causa pro pecunia, pro honoribus, et turpis questus est. Sed sunt qui scire uolunt ut edificent, et caritas est. Et sunt qui scire uolunt ut edificentur, et prudencia est. — Bernardus super Cantica.
612141 De studentibus 18 : Sunt qui scire volunt eo fine tantum, ut sciant, et turpis curiositas est; et sunt, qui scire volunt, ut sciantur ipsi, et turpis vanitas est; et sunt item, qui scire volunt, ut scientiam suam aliis vendant, verbi causa pro pecunia et honoribus; et turpis quaestus est: sed sunt quoque qui scire volunt, ut alios aedificent, et charitas est; et item, qui scire volunt, ut aedificentur, et prudentia est.
33: mf - solitudo et tumultus f
Qui corpore remotus uiuit sed tumultibus conuersationis humane terrenorum desideriorum cogitatione se inserit, non est in solitudine. Si uero prematur aliquis corporaliter popularibus turbis et tamen nullos secularium curarum tumultus in corde paciatur, non est in urbe. — Gregorius ibidem (libro XXX. moralium) super illud Iob: Cui dedi in solitudine domum.
603536 De societate 8 : Bonorum societatem require: si fueris socius conversationis, eris et virtutis eorum.
606530 Quid prodest solitudo corporis, si solitudo defuerit cordis? Qui enim corpore remotus vivit, sed tumultibus conversationis humanae terrenorum desideriorum cogitatione se inserit, non est in solitudine. Si vero prematur aliquis corporaliter popularibus turbis, et tamen nullae saecularium tumultus in corde patiatur, non est in urbe.
34: mf - gloria mala siue uana y
Quisquis ex deteriore iam melior esse cepit, caueat de acceptis extolli uirtutibus, ne grauius per uanam gloriam corruat quam prius per lapsum uiciorum iacebat. — Ysidorus libro I. de summo bono.
331715 De incipientibus 5 : Qui ex deteriore jam melior esse coepit, caveat de acceptis extolli virtutibus, ne gravius per vanam gloriam corruat, quam prius per lapsum vitiorum jacebat.
665152 De virtute 7 : Quisquis ex deteriori jam melior esse coepit, caveat de acceptis extolli virtutibus, ne gravius per vanam gloriam corruat, quam prius ex lapsu vitiorum jacebat.
35: mf - bonum siue bonitas a
Virtutes quibus recte uiuitur magna bona sunt. Species autem quorumlibet corporum sine quibus recte uiui potest, minima bona sunt. Potentie uero anime sine quibus recte uiui potest, media bona sunt. — Augustinus II. de libero arbitrio.
664457 De virtute 4 : Virtutes, quibus recte vivitur, magna bona sunt; species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt; potentiae vero animae, sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt. Virtutibus nemo male utitur; caeteris autem bonis, id est, mediis et minimis, non solum bene, sed etiam male quisque uti potest.
36: mf - fortitudo h
Per bonam et malam famam a dextris et a sinistris Christi miles graditur, nec laude extollitur, nec uituperacione frangitur, non diuiciis tumet, non confunditur paupertate; et leta contempnit et tristia. — Ieronymus in epistola.
178337 De constantia 17 : Per bonam et malam famam, a dextris et a sinistris, Christi miles graditur; nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur; non divitiis tumet, non confunditur paupertate, et laeta contemnit, et tristia.
37: mf - fortitudo m
Iustorum fortitudo est carnem uincere, propriis uoluntatibus contraire, delectacionem uite presentis extinguere, huius mundi aspera pro eternis premiis amare, prosperitatis blandimenta contempnere, aduersitatis metum in corde superare. — Gregorius libro VIII. moralium.
295497 De fortitudine 1 : Justorum fortitudo est carnem vincere, propriis voluptatibus contraire, delectationem vitae praesentis extinguere, hujus mundi aspera pro aeternis praemiis amare, prosperitatis blandimenta contemnere, adversitatis metum corde superare.
38: mf - predicacio ao
Qui ad uere predicacionis uerba se preparat, necesse est ut causarum origines a sacris paginis sumat, ut omne quod loquitur ad diuine auctoritatis fundamentum reuocet, atque in eo edificium sue locucionis firmet. — Gregorius XVIII. moralium.
259177 De doctrina (in De gratiosis) 6 : Qui ad verae praedicationis verba se praeparat, necesse est ut causarum origines a sacris paginis sumat: ut omne, quod loquitur, ad divinae auctoritatis fundamentum revocet, atque in eo aedificium suae locutionis firmet.
39: mf - spiritus sanctus h
Spiritus sanctus contra singula temptamenta erudiat et in septem uirtutibus temperat ut contra stulticiam sapienciam, contra hebetudinem intellectum, contra precipitationem consilium, contra timorem fortitudinem, contra ignoranciam scienciam, contra duriciam pietatem, contra superbiam det timorem. — Gregorius libro II. moralium.
264032 De donis 1 : Donum Spiritus, quod in subjecta mente ante alia prudentiam, temperantiam, fortitudinem, et justitiam format, eamdem mentem, ut contra singula quaeque tentamenta erudiat, in septem mox virtutibus temperat: ut contra stultitiam, sapientiam; contra hebetudinem, intellectum; contra praecipitationem, consilium; contra timorem, fortitudinem; contra ignorantiam, scientiam; contra duritiam, pietatem; contra superbiam, det timorem.
40: mf - maria g
Quid nobilius Dei matre? Quid splendidius ea quam splendor elegit? Quid castius ea que corpus sine corporis contagione generauit? Et ut de ceteris eius uirtutibus taceam, uirgo erat non solum corpore sed eciam mente; corde humilis, uerbis grauis, animi prudens, loquendi parcior, legendi studiosior, non in incerto diuiciarum sed in prece pauperum spem reponens, intenta operi, uerecunda sermone; arbitrum mentis non hominem sed Deum querere, nullum ledere, omnibus bene uelle, maioribus assurgere, equalibus non inuidere, iactanciam fugere, racionem sequi, uirtutem amare. Quando ista fastidiuit humilem? Quando risit debilem? Quando uitauit inopem? Nichil in oculis toruum, nichil in uerbis procax, nichil in actu inuerecundum; non gestus fractior, non incessus solutior, non uox petulantior; ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, figura probitatis. Talem hanc ewangelista monstrauit, talem angelus reperit, talem Spiritus Sanctus elegit. Quid enim in singulis morer que digna fuit ex qua Dei Filius nasceretur? — Ambrosius de uirginitate libro II.
78684 De beata Maria 7 : Virgo erat Maria non solum corpore, sed et mente, quae nullo doli ambitu sincerum adulteraret affectum, corde humilis, verbis gravis, animo prudens, loquendi parcior, legendi studiosior, non in incerto divitiarum, sed in prece pauperum spem ponens, intenta operi, verecunda sermone.
79057 quando dissensit a propinquis? quando fastidivit humilem? quando derisit debilem? quando vitavit inopem? Eos solum solita erat coetus virorum invisere, quos misericordia non erubesceret, non praeteriret verecundia.
79264 De beata Maria 9 : Nihil torvum in oculis Mariae, nihil in verbis procax, nihil in actu inverecundum, non gestus fractior, non incessus lascivior, non vox petulantior, ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, figura probitatis.
41: mf - gloria eterna al
Illud uerum et solum est gaudium quod non de creatura sed de Creatore concipitur, et quod cum possederis nemo tollet a te cui comparata omnis aliunde iocunditas meror est, omnis suauitas dolor est, omne dulce amarum, omne decorum fedum, omne postremo, quodcumque aliud delectari possit, molestum. — Bernardus in epistola.
362547 De laetitia (in De gratiosis) 6 : Est gaudium quod non datur impiis, sed eis qui te gratis colunt, Domine; quorum gaudium tu ipse es, et ipsa est beata vita gaudere ad te, de te, propter te: ipsa est, et non est altera.
363064 De laetitia (in De gratiosis) 8 : Revera illud solum et verum est gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur, et quod cum possederis, nemo tollet a te: cui comparata omnis aliunde jucunditas moeror est, omnis suavitas dolor est, omne dulce amarum, omne decorum foedum, omne postremo quodcumque aliud delectare possit, molestum.
42: mf - perseuerancia c
Absque perseuerancia nec qui pugnat uictoriam, nec palmam uictor consequitur. Nutrix est ad meritum, mediatrix ad premium, soror paciencie, constancie filia, amica pacis, amiciciarum nodus, unanimitatis uinculum, sanctitatis propugnaculum. Tolle perseueranciam nec obsequium mercedem habet, nec beneficium graciam, nec laudem fortitudo. Sola est cui eternitas redditur, uel pocius que eternitati hominem reddit, dicente Domino: Qui perseuerauerit usque in finem et cetera. — Bernardus epistola CXXIX.
485680 De perseverantia 10 : Perseverantia sola meretur viribus gloriam, virtutibus coronam. Prorsus absque perseverantia nec qui pugnat victoriam, nec palmam victor consequitur. ---- De perseverantia 11 : Perseverantia vigor virium, virtutum consummatio est, nutrix ad meritum, mediatrix ad praemium, soror patientiae, constantiae filia, amica pacis, amicitiarum nodus, unanimitatis vinculum, propugnaculum sanctitatis. ---- De perseverantia 12 : Tolle perseverantiam, nec obsequium mercedem habet, nec beneficium gloriam, nec laudem fortitudo. Denique non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, salvus erit.
487952 Non est beatus qui bonum facit; sed qui incessabiliter facit: Qui enim perseveraverit usque in finem, salvus erit.
43: mf - sapiencia uel sciencia t
Sepe dum quosdam maior sciencia erigit a ceterorum societate disiungit, et quasi quo plus sapiunt eo a concordie uirtute desipiscunt. Sed hii audiant quid per semetipsam Veritas dicat: habete sal in uobis et pacem habete inter uos. Sal quippe sine pace non uirtutis est donum, sed dampnacionis argumentum. Quo enim quisque melius sapit, eo deterius delinquit; et idcirco inexcusabiliter merebitur supplicium, quia prudenter, si uoluisset, potuit uitare peccatum. — Gregorius in pastorali.
248154 De discordia 8 : Saepe dum quosdam major scientia erigit, a caeterorum societate disjungit: et quasi quo plus sapiunt, eo a concordiae virtute desipiunt.
586504 De sapientia mala 4 : Quo quisque melius sapit, eo deterius delinquit, et idcirco inexcusabiliter meretur supplicium, quia prudenter, si voluisset, potuit vitare peccatum.
44: mf - conuersio x
Primordia conuersorum blandis refouenda sunt modis ne, si ab asperitate incipiant, exterriti ad priores lapsus recurrant. Qui enim conuersum sine lenitate erudit, exasperare pocius quam corrigere nouit. — Ysidorus libro II. de summo bono capitulo VIII.
412322 De novitiis 4 : Primordia conversorum blandis refovenda sunt modis, ne si ab asperitate incipiant, exterriti ad priores lapsus recurrant. Qui enim conversum sine lenitate erudit, exasperare potius, quam corrigere novit.
45: mf - subiectio b
Curandum est ut rectorem subditis et matrem pietas et patrem exhibeat disciplina; atque inter hec sollicita circumspectione prouidendum ne aut districtio rigida aut pietas sit remissa. — Gregorius ibidem (in pastorali) XVII. capitulo.
162817 De connexione uirtutum, de misericordia et justitia 12 : Necesse est ut rectorem subditis, et matrem pietas, et patrem exhibeat disciplina: atque inter haec sollicita circumspectione providendum, ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa.
46: mf - relinquere g
Licet in collo tuo paruulus dependeat nepos, licet sparso crine et scissis uestibus ubera quibus te nutrierat mater ostendat, licet in limine pater iaceat per calcatum perge patrem, per calcatum perge matrem, siccis oculis ad uexillum crucis euola. Solum pietatis genus est in hac re te esse crudelem. — Ieronymus in epistola quadam.
524581 De propinquitate 4 : Licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus te nutrierat, mater ostendat; licet in limine pater jaceat; percalcato patre perge, siccis oculis ad vexillum crucis evola. Solum pietatis genus est, in hac re esse crudelem. Veniet postea dies ille, quo victor revertaris in patriam.
47: mf - caritas a
In caritate pauper est diues; sine caritate omnis diues est pauper. Hec in aduersitatibus tollerat, in prosperitatibus temperat; in duris passionibus fortis est, in bonis operibus hylaris est; in temporalibus ditissima, in hospitalitate latissima; inter bonos fratres letissima, inter falsos pacientissima; in Abel per sacrificium lata, in Noe per diluuium secura, in Abrahe peregrinacione fidelissima, in Moyse inter iniurias lenissima, in Dauid tribulacionibus mitissima; in tribus pueris blandos ignes innocenter spectat, in Machabeis seuos ignes fortiter tollerat; casta in Susanna supra uirum, in Anna post uirum, in Maria preter uirum; libera in Paulo ad arguendum, humilis in Petro ad obediendum, humana in Christianis ad confitendum, diuina in Christo ad ignoscendum. Quid dicam de caritate? Si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam, nichil sum. Ipsa enim est anima litterarum, prophetie uirtus, sacramentorum salus, sciencie stabilimentum, fidei fructus, diuicie pauperum, uita morientium. — Augustinus de laude caritatis.
110032 De charitate 64 : Charitas in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat; in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris; in tentatione tutissima, in hospitalitate latissima; inter veros fratres laetissima, inter falsos patientissima. ---- De charitate 65 : Charitas casta fuit in Susanna erga virum; in Anna, post virum; in Maria, praeter virum; libera in Paulo ad arguendum; humilis in Petro ad obediendum; humana in Christianis ad confitendum; divina in Christo ad ignoscendum.
48: mf - amor r
Hoc habet impaciens amor ut quem desiderat semper inuenire se credat. Ignorat siquidem iudicium, racione multociens caret, nescit modum, nec aliud cogitare potest quam quod diligit. Amor non accipit de impossibilitate solacium, nec ex difficultate remedium, nec consilio temperatur, nec pudore frenatur, nec racione subicitur. — Ambrosius et Ieronymus in sermone de assumpcione.
101141 De charitate 27 : Hoc habet proprium impatiens amor, ut quem desiderat, semper invenire se credat: ignorat siquidem judicium, ratione multoties caret, nescit modum, nec aliud cogitare potest, quam quod diligit. Amor non accipit de impossibilitate solatium, neque ex difficultate remedium.
49: mf - sapiencia uel sciencia z
O utinam saperes et intelligeres ac nouissima prouideres; saperes que Dei sunt, intelligeres que mundi sunt, prouideres que inferni sunt! Profecto inferna horreres, superna appeteres, que ad manus sunt contempneres. — Bernardus in epistola.
344972 De intelligentia 26 : O utinam saperes et intelligeres, ac novissima provideres: saperes, quae Dei sunt; intelligeres, quae mundi sunt; provideres, quae inferni sunt, profecto inferna horreres, superna appeteres, quae sunt mundi contemneres.
50: mf - mandatum c
Tu qui ueram requiem que post hanc uitam Christianis promittitur queris, eciam hic eam inter amarissimas uite huius molestias suauem iocundamque gustabis, si eius qui eam promisit, precepta dilexeris. — Augustinus.
639619 De tranquillitate 3 : Tu qui veram requiem, quae post hanc vitam Christianis promittitur, quaeris, etiam hic eam inter amarissimas vitae hujus molestias suavem gustabis, si ejus, qui eam promisit, praecepta dilexeris. Cito enim senties dulciores esse fructus justitiae, quam iniquitatis; et verius atque jucundius gaudebis de bona conscientia inter molestias, quam de mala inter delicias.
51: mf - gracia o
In ueritate didici nil eque efficax esse ad graciam promerendam, retinendam, recuperandam quam si omni tempore coram Deo inueniaris nec altum sapere, sed timere. Beatus homo qui semper pauidus est. Time cum abierit, time cum denuo reuertetur, et hoc est semper pauidum esse. — Bernardus super Cantica sermone LIIII.
303076 De gratia 34 : In veritate didici, nihil aeque efficax esse ad gratiam promerendam, retinendam, recuperandam, quam si omni tempore inveniaris non altum sapere, sed timere.
636726 De timore (in De gratiosis) 13 : Beatus homo qui semper pavidus est. Time ergo, cum arriserit gratia; time, cum abierit; time, cum denuo revertetur, et hoc est semper pavidum esse.
52: mf - miseria h
Generalis est humano generi miseria triplex, si diligenter aduertimus. Nam et faciles sumus ad seducendum, et debiles ad operandum, et fragiles ad resistendum. Si discernere uolumus inter bonum et malum, decipimur; si temptamus facere bonum, deficimus; si conamur resistere malo, deicimur et superamur. — Bernardus sermone VIII.
313724 De homine 18 : Quotquot degimus in regione umbrae mortis, in infirmitate corporis, in loco tentationis, si diligenter advertimus, triplici hic incommodo miserabiliter laboramus: nam et faciles sumus ad seducendum, et debiles ad operandum, et fragiles ad resistendum. ---- De homine 18a : Si discernere volumus inter bonum et malum, decipimur; si tentamus facere bonum, deficimus; si conamur resistere malo, dejicimur et superamur. Nec mirum, quia, ut dicitur in Job, non est potestas super terram, quae possit ei comparari, scilicet adversarii nostri.
53: mf - voluntas h
Voluntas auersa ab incommutabili bono et conuersa ad proprium bonum aut ad exterius aut ad inferius peccat. Ad proprium conuertitur cum sue potestatis uult esse, ad exterius cum aliorum propria uel quecumque ad se non pertinent cognoscere studet, ad inferius cum uoluptatem corporis diligit. — Augustinus libro de libero arbitrio.
671606 De voluntate (in De periculis) 6 : Voluntas aversa ab incommutabili et communi bono, et conversa ad proprium bonum, aut ad exterius, aut ad inferius, peccat. Ad proprium bonum convertitur, cum suae potestatis vult esse; ad exterius autem, cum aliorum propria, vel quaecumque ad se non pertinent, cognoscere studet; ad inferius, cum voluptatem corporis diligit, atque ita homo superbus, et curiosus, et lascivus effectus, excipitur ab illa vita, quae in comparatione superioris vitae mors est.
54: mf - obediencia q
Optimum in moribus dixerim qui eciam nullo prorsus resistat prioribus aut inuideat paribus aut subiectis in superbia presit, prelatis obediens, sociis congruens, subditis utiliter condescendens, Deo deuotus, magistro subditus, senioribus obediens, minoribus obtemperans, angelis placens, uerbo utilis, corde humilis, omnibus mansuetus. — Bernardus super Cantica.
558417 De religiosis bonis 8 : Optimum in moribus dixerim, qui in nullo prorsus aut resistat prioribus, aut invideat paribus et subjectis, vel desit in cura, vel in superbia praesit, praelatis obediens, sociis congruens, subditis utiliter condescendens. ---- De religiosis bonis 9 : Conversare simpliciter inter fratres, Deo devotus, magistro subditus, senioribus obediens, junioribus obtemperans, angelis placens, verbo utilis, humilis corde, mansuetus ad omnes.
55: mf - contricio d
Quo uberius culpa fletur, eo altior cognicio ueritatis attingitur quia ad uidendum internum lumen polluta dudum consciencia lacrimis baptizata renouatur. — Gregorius libro XVII. moralium.
202041 De contritione 3 : Quo uberius culpa defletur, eo altior cognitio veritatis attingitur: quia ad videndum internum lumen, polluta dudum conscientia, lacrymis baptizata renovatur.
56: mf - temptatio p
Plerumque qui plus in contemplatione rapitur, contingit ut amplius in temptatione fatigetur. Sicut quibusdam sepe contingere bene proficientibus solet quorum mentem dum aut compunctio mentis afficit aut contemplatio super semetipsam rapit, statim eciam temptatio sequitur ne de hiis ad que rapta est extollatur. — Gregorius omelia II.
183741 De contemplatione 2 : Primus contemplationis gradus est, ut mens se ad se colligat; secundus, ut videat, qualis est collecta; tertius, ut super semetipsam surgat, ac se contemplationi auctoris invisibilis intendendo subjiciat.
521639 De proficientibus 7 : Plerumque qui plus in contemplatione rapitur, contingit ut amplius in tentatione fatigetur: sicut quibusdam bene proficientibus contingere saepe solet, quorum mentem, dum aut compunctio afficit, aut contemplatio super semetipsam rapit, statim etiam tentatio sequitur, ne de his ad quae rapta est, extollatur.
57: mf - correctio bf
Maiora crimina et tarde credenda sunt cum audiuntur et cicius punienda cum ueraciter agnoscuntur. — Bernardus super Cantica.
34278 De aequitate 18 : Majora crimina, et tarde credenda sunt, cum audiuntur, et citius punienda sunt, cum veraciter agnoscuntur.
355075 De judicibus 2 : Majora crimina et tarde credenda sunt, cum audiuntur; et citius punienda sunt, cum veraciter agnoscuntur.
58: mf - perseuerancia e
Perseuerandum est et assiduo studio robur addendum, donec bona mens sit quod bona uoluntas est. — Seneca epistola XIIII.
486631 De perseverantia 14 : Plus operis in eo, ut proposita custodias, quam ut honesta proponas. Perseverandum est, et assiduo studio robur addendum, donec bona mens sit, quod bona voluntas est.
604324 De solicitudine 12 : Perseverandum est, et assiduo studio robur addendum, donec bona mens sit quod bona voluntas est.
59: mf - mulier l
Hospiciolum tuum aut raro aut numquam mulierum pedes terant; omnes puellas aut uirgines Christi aut equaliter ignora aut equaliter dilige. Vide ne sub eodem tecto manseris, nec in preterita castitate confidas; nec Sampsone fortior, nec David sanctior, nec Salomone potes esse sapientior. Memento semper quod paradysi colonum de possessione sua mulier eiecerit; unde ait quidam: Adam, Sampsonem, Petrum, Dauid, Salamonem mulier decepit; quis modo tutus erit? — Ieronymus in epistola ad Nepocianum.
286786 De familiaritate 15 : Nec Davide sanctior, nec Salomone potes esse sapientior. Memento semper quod paradisi colonum de possessione sua mulier ejecerit.
607044 De solitudine 5 : Hospitiolum tuum aut raro, aut nunquam mulierum pedes terant. Omnes puellas et virgines Christi, aut aequaliter ignora, aut aequaliter dilige.
60: mf - prelacio az
Nunc audi canticum meum minus suaue sed salutare. Monstruosa res gradus summus et animus infimus, sedes prima et uita yma, lingua magniloqua et manus ociosa, sermo multus et fructus nullus, uultus grauis et actus leuis, caput canum et cor uanum, facies rugosa et lingua nugosa, ingens auctoritas et nutans stabilitas. — Bernardus de consideracione libro II.
514115 De praelatis malis 12 : Monstruosa res est, gradus summus, et animus infimus; status supremus, et gressus minimus; sedes prima, et vita ima; lingua magniloqua, et manus otiosa; sermo multus, et fructus nullus; vultus gravis, et actus levis; lingens auctoritas, et nutans stabilitas.
61: mf - auaricia af
Magna est securitas cordis nil habere concupiscencie secularis. Nam si ad terrena adipiscenda cor inhiat, securum transquillumque esse nullatenus potest quia aut non habita concupiscit ut habeat, aut adepta metuit ne amittat; et dum in aduersis sperat prospera, in prosperis formidat aduersa; huc illucque quasi quibusdam fluctibus uoluitur ac per modos uarios rerum alternancium mutabilitate uersatur. Si uero semel in appeticione superne patrie forti stabilitate animus figitur, minus temporalium rerum perturbacione uexatur. — Gregorius XXII. moralium super illud Iob: Si expaui ad multitudinem nimiam.
151144 De conjugatis 4a : Nec hoc dicentes culpam putamus esse conjugum; sed quia etiam ipsa licet admixtio conjugum, sine voluptate carnis esse non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est, quia voluptas ipsa sine culpa esse nullatenus potest.
177215 De constantia 1 : Non nos prospera elevent, non adversa perturbent: ut qui in soliditate fidei figimur, nequaquam rerum transeuntium mutabilitate moveamur.
180332 De constantia 6 : Si semel in appetitu supernae patriae forti stabilitate animus figitur, minus rerum temporalium perturbatione vexatur.
402941 De mutabilitate 2 : Dum cor in adversis sperat prospera, in prosperis formidat adversa, huc illucque quibusdam fluctibus volvitur; ac per modos varios rerum, alternantium mutabilitate versatur.
62: mf - consciencia t
Rem dicam ex qua mores estimes nostros. Vix quempiam inuenies qui possit aperto hostio uiuere. Ianitores consciencia nostra non superbia opposuit; sic uiuimus ut deprehendi sit subito aspici. Quid autem prodest recondere se et oculos hominum auresque uitare? Bona consciencia turbam aduocat, mala autem in solitudine anxia atque sollicita est. Si honesta sunt que facis, omnes sciant; si turpia, quid refert neminem scire cum tu scias? O te miserum, si contempnis hunc testem! — Seneca XLVII. epistola.
567614 De remorsu conscientiae 10 : Quid prodest recondere se, et oculos hominum auresque vitare? Bona conscientia turbam advocat, mala, etiam in solitudine, anxia atque sollicita est. Si honesta quae facis, omnes sciant; si turpia, quid refert neminem scire, cum tu scias? O te miserum, si contemnis hunc testem!
63: mf - abusio a
Magna abusio: parcitas putatur auaricia, sobrietas austeritas creditur, silencium tristicia reputatur. Econtra: remissio discrecio creditur, loquacitas affabilitas, cachinnacio iocunditas, mollicies uestimentorum et equorum fastus honestas, lectorum superfluus cultus mundicia. — Bernardus in apologetico.
389064 De monachis malis 15 : Ecce inter monachos parcitas putatur avaritia; sobrietas, austeritas; silentium tristitia reputatur. E contra remissio, discretio dicitur; effusio, liberalitas; loquacitas, affabilitas; cachinnatio, jucunditas; mollities vestimentorum, et equorum fastus, honestas; lectorum superfluus cultus, munditia.
64: mf - gaudium d
Inepta leticia dicit: Vt quid animi gaudium intus abscondis? Ingredere in publicum letus, dic aliquid foris unde uel tu uel proximi rideant; fac eos letos tua leticia. — Augustinus de conflictu uiciorum.
143832 De conflictu vitiorum et virtutum 1n : Inepta laetitia dicit: Ut quid animi gaudium intus abscondis? Egredere in publicum laetus; dic aliquid foris, unde vel tu, vel proximi rideant; fac eos laetos tua laetitia. Moderatus moeror respondet: Unde tibi inest tanta laetitia?
65: mf - mansuetudo d
Cum deposuero omne peccatum et exuero omnem maliciam et simplicitate contentus fuero, inops malorum; superest ut mores temperem. Quid enim michi prodest carere sceleribus, nisi fuero mitis atque mansuetus? — Ambrosius super Lucam libro V.
80625 Prima ergo beatitudo est, cum deposuero omne peccatum, et exuero omnem malitiam, et simplicitate contentus fuero, inops malorum. Superest igitur, ut mores meos temperem. Quid enim mihi prodest carere saecularibus, nisi fuero mitis atque mansuetus? Nam qui sequitur viam rectam, sequitur utique illum, qui ait: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde.
66: mf - prelacio s
Talis debet esse dispensacio regiminis ut is qui preest ea se circa subditos mensura moderetur, quatinus arridens timeri debeat et iratus amari. Vt eum nec nimia leticia uilem reddat, nec immoderata seueritas odiosum. — Gregorius libro XX. moralium.
630340 De temperantia 1 : Is qui praeest, ea se circa subditos mensura moderetur, quatenus et arridens timeri debeat, et iratus amari: ut eum nec nimia laetitia vilem reddat, nec immoderata severitas odiosum.
67: mf - restitutio b
Si res aliena propter quam peccatum est cum reddi possit non redditur, non agitur penitencia, sed fingitur. Si autem ueraciter agitur, non remittetur peccatum nisi restituatur ablatum sed, ut dixi, cum restitui potest. — Augustinus in epistola ad Macedonum.
489198 De poenitentia 14 : Si res aliena, propter quam peccatum est, cum reddi possit, non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur. Si autem veraciter agitur, non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum, si tamen restitui potest.
68: mf - passio ae
In passione Domini tria specialiter conuenit intueri: opus, modum, causam. Nam in opere quidem paciencia, in modo humilitas, in causa caritas commendatur; paciencia singularis, humilitas admirabilis, sed caritas inestimabilis. — Bernardus super Cantica sermone LXIII.
15207 De Christo 47 : In passione Domini tria specialiter convenit intueri: opus, modum, causam. Nam in opere quidem patientia; in modo humilitas; in causa charitas commendatur.
69: mf - iusticia et iustus r
Numquam iustus arbitratur se comprehendisse, numquam dicit: satis est; sed semper esurit sititque iusticiam; ita ut si semper uiueret, semper quantum in se est iustior esse contenderet. — Bernardus in epistola.
356625 De justitia 10 : Nunquam justus arbitratur se comprehendisse, nec unquam dicit: Satis est; sed semper esurit, sititque justitiam, ita ut si semper viveret, semper quantum in se est, justior esse contenderet, semperque de bono in melius proficere totis viribus suis conaretur.
70: mf - ipocrisis af
Quid dicturi sumus qui iniqua operibus docemus et sola uoce ea que sunt iusta pretendimus? Ossa ieiuniis atteruntur et mente turgemus. Corpus despectis uestibus tegitur et elacione cordis purpuram superamus. Iacemus in cinere et excelsa non despicimus. Doctores humilium, duces superbie ouina facie lupinos dentes abscondimus. — Gregorius in registro.
504468 De praedicatoribus malis 6 : Quod per linguam praedicamus, per exempla destruimus, dum iniqua docemus operibus, et sola voce ea, quae sunt justa, praetendimus. Ossa jejuniis atterimus, et mente turgemus: corpus despectis vestibus regimus, et elatione cordis purpuram superamus: jacemus in cinere, et excelsa suscipimus. Doctores humilitatis, duces superbiae, ovina facie, lupinos dentes abscondimus.
71: mf - prelacio bk
Honores et dignitates ecclesiasticas non ignoro debere hiis qui eas digne secundum Deum administrare et uelint et possint. Nec cuiquam plures in pluribus ecclesiis habere licet nisi dispensacione quidem ob magnam uel ecclesie necessitatem uel persone utilitatem, non propriam sed communem. — Bernardus in epistola ad Theobaldum comitem.
88486 De beneficiatis 7 : Honores et dignitates ecclesiasticas non ignoro deberi his qui eas digne et secundum Deum administrare, et velint, et possint. ---- De beneficiatis 7a : Nec cuiquam, vel adulto, plures in pluribus ecclesiis habere licet, nisi dispensatorie quidem ob magnam vel Ecclesiae necessitatem, vel personae utilitatem.
72: mf - penitencia au
Penitencia est medicamentum uulneris, spes salutis, per quam peccatores saluantur, per quam Deus ad misericordiam prouocatur, que non tempore pensatur sed profunditate luctus et lacrimarum. Penitencia quod non mensium ac temporum cursu pensatur, sed pena qua anima cruciatur et mortificatur caro. — Ysidorus libro III. de summo bono.
489793 De poenitentia 16 : Poenitentia est medicamentum vulneris, spes salutis, per quam peccatores salvantur, per quam Deus ad misericordiam provocatur, quae non tempore pensatur, sed profunditate luctus et lacrymarum.
73: mf - religio z
Plerique in domo Dei non paciuntur in contemptu haberi qui in sua domo non nisi contemptibiles esse potuerunt ut quia uidelicet ubi a pluribus honores appetuntur, ipsi locum habere non meruerunt, saltem ibi honorabiles uideantur, ubi ab omnibus honores contempnuntur. — Bernardus ibidem (omelia IIII. super Missus est).
559388 Quodque magis perversum est, plerique in domo Dei non patiuntur haberi se contemptui, qui in sua domo non nisi contemptibiles esse potuerunt: ut quia videlicet, ubi a pluribus honores appetuntur, id est in saeculo, ipsi locum habere non potuerunt, nec meruerunt; saltem ibi honorabiles videantur, ubi ab omnibus honores contemnuntur.
74: mf - auaricia d
Que est ista auiditas concupiscencie, cum et ipse belue habeant modum? Tunc enim rapiunt quando esuriunt, parcent uero prede cum senserint satietatem. Insatiabilis est sola auaricia diuitum. Semper rapit et nunquam satiatur; nec Deum timet, nec hominem reueretur, nec patri parcit , nec matrem cognoscit, nec fratri obtemperat, nec amico fidem seruat. Viduam opprimit, pupillum inuadit, liberos in seruicium reuocat, testimonium falsum profert. Res mortui occupantur; quasi et qui faciunt non moriantur. Que est illa animarum insania: amittere uitam, appetere mortem, acquirere aurum et perdere celum? — Augustinus de uerbis Domini.
65610 De avaritia 6 : Inexplebilis est sola avaritia divitum: semper enim rapit, et nunquam satiatur; nec Deum timet, nec hominem reveretur, nec patri parcit, nec matrem agnoscit, nec fratri obtemperat, nec amico fidem servat: viduam opprimit, pupillorum res invadit, liberos in servitium redigit, testimonium falsum profert; res mortui hominis occupantur, quasi non et ipsi, qui hoc faciunt, moriantur.
75: mf - gloria eterna au
Patriam nostram paradysum computemus, parentes patriarchas iam habere cepimus; quid non properamus et currimus ut patriam nostram uidere, ut parentes salutare possimus? Magnus illic nos karorum numerus expectat, parentum, fratrum, filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat iam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita. Ad horum conspectum et complexum uenire quanta et illis et nobis in commune leticia est. — Cyprianus epistola VI. de mortalitate.
519631 De proficientibus 13 : Cur non, inquit Cyprianus, properamus et currimus, ut patriam nostram videre, ut parentes nostras salutare possimus? Magnus illic nos carorum numerus expectat; parentum, fratrum, filiorum frequens et copiosa nos turba desiderat, jam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita.
76: mf - sacerdos b
Contemplamini quid sit populo sancto preesse et considerate qualis sit diuinis sacramentis insistere. Alteris placere debent qui alteris uiuunt, et talis conuenit cura sinceritatis sacramentis qualia sunt sacra ipsa quibus exhibent officia seruitutis, ne circa Dominum offendant ipsi quod tractant aut circa populum incipient impedire quod predicant. — Augustinus libro de singularitate clericorum.
576429 De sacerdotibus bonis 6 : Contemplamini quid sit populo sancto praeesse, et considerate quale sit divinis sacramentis insistere. Altario enim placere debent, qui altario vivunt, et talis convenit cura sinceritatis sacratis, qualia sunt sacramenta ipsa, quibus exhibent officia servitutis: ne contra Dominum offendant ipsi, quem tractant, aut contra populum incipiant impedire, quod praedicant.
77: mf - mulier x
Quid aliud est mulier nisi amicicie inimica, ineffugabilis pena, necessarium malum, naturalis temptacio, desiderabilis calamitas, domesticum periculum, delectabile detrimentum; mali natura, boni colore depicta? Ergo si dimittere illam peccatum est, tenere autem uere tormentum est. Necesse est autem ut aut dimittentes adulterium faciamus, aut tenentes cotidianas pugnas habeamus. — Chrysostomus super illud Matthei XIX: Non expedit nubere.
399461 De muliere 10 : Quid est mulier, nisi amicitiae inimica, ineffugabilis poena, notorium malum, naturalis tentatio, desiderabilis calamitas, domesticum periculum, mali natura, boni colore depicta? Ergo si dimittere illam peccatum est, tenere autem viro tormentum est, necesse est, ut aut dimittentes adulterium faciamus, aut tenentes, quotidianas pugnas et amaritudines habeamus.
78: mf - inimicicia g
Vbi amicicia permanet, nichil facile creditur; nichil facile recipitur quod dissidium possit operari. Si uero inimicicie semel occupauerint animos, omnia que fiunt, que dicuntur, ita accipiuntur et ita intelliguntur ut ad maiores et longiores proficiant inimicicias. Si quid enim boni dicatur de inimico, non creditur; si quid autem mali, hoc solum creditur et confirmatur. — Crisostomus in libro de compunctione cordis.
45391 De amicitia 17 : Ubi amicitia permanet, nihil facile creditur, nil facile recipitur, quod dissidium possit operari.
207760 De credulitate 7 : Si inimicitiae semel occupaverint homines, omnia quae fiunt, quae dicuntur, quae audiuntur, ita accipiuntur et intelliguntur, ut ad majores et longiores proficiant inimicitias. Si quid enim boni dicatur de inimico, non creditur; si quid autem mali, hoc solum creditur, hoc confirmatur.
79: mf - prelacio a
Quicumque ita prepositus est ut in eo quod prepositus sit gaudeat et honorem suum querat et commoda sua solum respiciat se pascit non oues. — Augustinus libro de pastoribus.
317253 De honore 15 : Quisquis ita praepositus est, ut in eo quod praepositus est, gaudeat, et honorem suum quaerat, et commoda sua sola respiciat; se pascit, non oves.
513592 De praelatis malis 10 : Quisquis ita praepositus est, ut in eo, quod praepositus est, gaudeat, et honorem suum quaerat, et commoda sua sola respiciat, se pascit, non oves.
80: mf - clericus l
Vnde clericis exuberare estimas rerum affluenciam, uestium splendorem, mensarum luxuriem, congeriem uasorum argenteorum et aureorum, nisi de bonis ecclesie? Inde est quod illa pauper et inops et nuda relinquitur facie miseranda, inculta, hyspida; propter quod non est hodie ecclesiam ornare sed spoliare, non est custodire sed perdere, non est defendere sed exponere, non est instruere sed prostituere; non est pascere gregem sed mactare et deuorare, dicente Domino de illis: qui deuorant plebem meam sicut escam panis. — Bernardus super Cantica sermone LXXVIII.
86650 De beneficiatis 13 : De altario, inquit Apostolus, vivat, non superbiat, non luxurietur: denique non ditetur, non contra sancti cujusquam plane dignam omni acceptione sententiam ex clericatu ditior fiat. Non sibi de bonis Ecclesiae ampla palatia fabricet, mutans quadrata rotundis; nec loculos inde congreget, nec in vanitate, aut superfluitate dispergat; non extollat de facultatibus Ecclesiae consanguineos, aut neptes, ne filias dixerim.
514999 De praelatis malis 16 : Non est hoc tempore ornare sponsam, sed spoliare; non est custodire, sed perdere; non est defendere, sed exponere; non est instruere, sed prostituere; non est pascere gregem, sed mactare et devorare, dicente de praelatis Domino: Qui devorant plebem meam, ut cibum panis.
81: mf - superbia c
Audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum et manifestum peccatum, unde sibi displiceant qui iam sibi placendo ceciderant. Salubrius enim Petrus displicuit quando fleuit quam sibi placuit quando presumpsit. Hoc dicet et sacer Psalmus: imple facies eorum ignominia et querent nomen et cetera. — Augustinus de ciuitate Dei libro XIIII.
545743 De recidivatione 9 : Audeo dicere, superbis esse utile cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant, qui jam sibi placendo ceciderant. Salubrius enim Petrus sibi displicuit, quando flevit, quam sibi placuit quando praesumpsit.
82: mf - hospitalitas b
Obsecutus Loth angelis tanquam peregrinis consuetudine hospitalitatis, liberatus a periculo ciuitatis et temporale euasit incendium, et eternum consecutus est premium. — Augustinus ibidem (contra V. hereses).
269006 De eleemosyna accepta 20 : Obsecutus est Lot angelis, tanquam peregrinis, consuetudine hospilitatis; liberatus a periculo civitatis, et temporale evasit incendium, et aeternum consecutus est praemium. Discite ergo, Christiani, sine discretione exhibere hospitalitatem, ne si forte cui domum clauseritis, cui humanitatem denegaveritis, ipse sit Christus.
83: mf - ordo b
Ne hii qui ordinati sunt pereant, prouideri debet quales ordinentur ut prius aspiciatur si uita eorum continens in annis plurimis fuit, si studium lectionis, si elemosine amorem habuerint. — Gregorius in registro.
118334 De clericis 2 : Ne unquam hi, qui ordinati sunt, pereant, provideri debet quales ordinentur, ut prius aspiciatur si vita eorum continens in annis plurimis fuit, si studium lectionis, si eleemosynae amorem habuerunt.
84: mf - curiositas l
Graue curiositatis est uicium que dum cuiuslibet mentem ad inuestigandum uitam proximi exterius ducit, semper ei intima sua abscondit ut aliena sciens se nesciens sit, et curiosi animus quanto peritus fuerit alieni meriti, tanto fiat ignarus sui. — Gregorius omelia XXXVI. super illud: Iuga boum emi quinque.
218452 De curiositate 2 : Grave curiositatis est vitium, quae dum cujuslibet mentem ad investigandam vitam proximi exterius ducit, semper ei sua intima abscondit, ut aliena sciens se nesciat; et omnis curiosi animus, quanto peritus fuerit alieni meriti, tanto fiat ignarus sui.
85: mf - milicia a
Militare non est delictum sed propter predam militare peccatum est. Nec rem publicam gerere criminosum est, sed ideo agere rem publicam ut rem familiarem pocius augeas, uidetur esse dampnabile. Propterea enim prouidencia quadam militantibus sunt stipendia constituta ne dum sumptus queritur, predo crassetur. — Augustinus de uerbis Domini.
379910 De militibus 3 : Singulis generibus hominum tribuit sanctus Joannes Baptista responsum, scilicet: publicanis, ne ultra quam praescriptum est eis, exigant; militibus, ne calumniam faciant, ne praedam requirant: docens idcirco stipendia constituta militiae, ne dum sumptus quaeritur, praedo grassetur.
380273 De militibus 5 : Non est delictum militare; sed propter praedam militare, peccatum est. Nec rem publicam gerere criminosum est; sed ideo agere rem publicam, ut rem familiarem augeas, potius videtur esse damnabile.
86: mf - murmur e
Anime que sane sunt portari non indigent ac per hoc nec onus sunt. Quoscumque igitur de tuis inueneris tristes, pusillanimes, murmurosos, ipsorum te patrem, ipsorum te noueris esse abbatem. Consolando, exhortanto, increpando agis opus tuum et portas onus tuum, et portando sanas quos sanando portas. — Bernardus ibidem (de consideratione).
384099 De monachis bonis 11 : Quoscumque de tuis inveneris tristes, pusillanimes, murmurosos, ipsorum te patrem, ipsorum te noveris esse abbatem, consolando, exhortando, increpando. Tunc enim agis opus tuum, et portas onus tuum; et portando sanas, quos sanando portas. Si quis vero ita sanus est, ut magis juvet te, quam juvetur a te: hujus te non patrem, sed fratrem; comitem, non abbatem esse cognoscas.
87: mf - nobilitas b
Nulli te unquam de generis nobilitate preponas, nec obscuriores quaslibet et humili loco natas te inferiores putes. Nescit religio nostras personas nec conditiones hominum sed animas inspicit. — Ieronymus ibidem (in epistola ad Cellanciam).
409823 De nobilibus 2 : Nulli te unquam de generis nobilitate praeponas, nec obscuriores quasque et humili loco natas, te inferiores putes. Nescit enim religio nostra personas, nес conditiones hominum; sed animas inspicit.
410330 De nobilibus 5 : Non est, quod sibi aliquis de generis nobilitate blandiatur, si ex meliori parte sit servus.
88: mf - clericus k
Olim predictum est et nunc tempus implecionis aduenit: ecce in pace amaritudo mea amarissima; amara prius in nece martirum, amarior post in conflictu hereticorum, amarissima nunc in moribus domesticorum. Non fugare, non fugere eos potest; ita inualuerunt et multiplicati sunt super numerum. Intestina et insanabilis est plaga ecclesie, et ideo in pace amaritudo eius amarissima, sed in qua pace? Et pax est et non pax; pax a paganis, pax ab hereticis, sed non profecto a filiis. Vox plangentis ecclesie in tempore isto: filios enutriui et exaltaui; ipsi autem spreuerunt me. Spreuerunt et maculauerunt me a turpi uita, a turpi questu, a turpi commercio, a negocio denique perambulante in tenebris. Superest ut iam de medio fiat demonium meridianum. — Bernardus ibidem (super Cantica sermone XXXIII).
3725 De Christianis malis 7 : Intestina et insanabilis est plaga Ecclesiae, et ideo in pace amaritudo ejus amarissima. Sed in qua pace pax est, et non est: pax a paganis, pax ab haereticis, sed non profecto a filiis. Vox plangentis Ecclesiae etiam tempore isto: Filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me, spreverunt et maculaverunt me.
89: mf - virtus a
In hac uita uirtus non est nisi diligere quod diligendum est; id diligere prudencia est, nullis inde auerti molestiis fortitudo est, nullis illecebris temperacia est, nulla superbia iusticia est. — Augustinus in epistola ad Macedonium.
106918 De charitate 53 : In hac dilectione virtus non est, nisi diligere quod diligendum est. Id eligere, prudentia est; nullis inde averti molestiis, fortitudo est; nullis illecebris, temperantia est; nulla superbia, justitia est. Quid autem eligamus, quod praecipue diligamus, nisi quo nihil melius invenimus?
290612 De fervore 9 : Ut vigoris esse dignoscitur nequaquam cedere tribulationi, sed pro justitia tribulationem sustinere; sic fervori videtur attribuendum, nullis capi voluptatibus, nullis illecebris enervari.
297638 Et revera jure ea fortitudo vocatur, cum unusquisque seipsum vincit, iram continet, nullis illecebris emollitur atque inflectitur, non adversis perturbatur, non extollitur secundis, et quasi vento quodam variarum rerum circumfertur mutatione.
90: mf - simplicitas f
Nichil simplici corde felicius quia quo innocenciam erga alios exhibet, nichil est quod pati ab aliis formidet. Habet enim quasi artem quandam simplicitatem suam, nec suspectus est pati quod se fecisse non meminit. At contra mens praua semper in laboribus est quia aut molitur mala que inferat aut metuit ne sibi hec ab aliis inferantur. — Gregorius libro XII. moralium.
340421 De innocentia 2 : Nil simplici corde felicius, quia quo innocentiam erga alios exhibet, nihil est, quod pati ab aliis formidet.
372228 De malitia 6 : Mens prava semper in laboribus est: quia aut molitur prava quae inferat, aut metuit ne sibi ab aliis inferantur.
91: mf - dilectio g
Omnes homines eque diligendi sunt sed cum omnibus prodesse non possis, hiis potissimum consulendum est qui pro locorum et temporum uel quarumlibet rerum oportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. — Augustinus libro I. de doctrina Christiana.
102448 De charitate 31 : Omnes aeque diligendi sunt; sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum, vel temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus, constrictius tibi quasi quadam sorte junguntur.
92: mf - ira e
Melior est autem qui quamuis ira sepe temptetur tamen impetrare festinat ut sibi dimittat cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam qui tardius irascitur et ad ueniam petendam tardius inclinatur; qui autem numquam uult petere ueniam aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio eciam si inde non proiciatur. — Augustinus ibidem (de uita et regula clericorum).
351397 De ira 15 : Melior est, qui quamvis ira saepe tentatur, tamen impetrare festinat, ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit injuriam, quam qui tardius irascitur, et ad veniam petendam tardius inclinatur. Qui autem nunquam petit veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi inde non projiciatur.
93: mf - scriptura sacra a
Tanta est Christianarum profunditas litterarum ut in eis cotidie proficerem, si eas solas ab ineunte puericia usque ad decrepitam senectutem maximo ocio, summo studio, meliore ingenio conarer addiscere. In quibus, inquit, latet altitudo sapiencie ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat quod eadem scriptura quodam loco habeat: Cum consummauerit homo tunc incipiat. — Augustinus II. epistola ad Volusianum.
364771 De lectione 15 : Tanta est christianarum profunditas litterarum, ut in eis quotidie proficerem, si eas solas ab ineunte pueritia usque ad decrepitam senectutem maximo otio, summo studio, meliore ingenio conarer addiscere.
94: mf - correctio bm
Qui ammonitus secrete corrigi de peccato negligit, publice arguendus est ut uulnus quod occulte sanari nescit, manifeste debeat emendari. Manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda. Palam enim sunt arguendi qui palam nocent ut dum illi aperta obiurgatione sanantur, hii qui eos imitando deliquerant corrigantur. Dum unus corripitur, plurimi emendantur. Melius est enim ut pro multorum saluacione unus condempnetur, quam per unius licenciam multi periclitentur. — Ysidorus libro III. de summo bono capitulo XLVI.
34561 De aequitate 2 : Manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda, sed palam sunt arguendi, qui palam nocent: ut dum aperta objurgatione sanantur, hi qui eos imitando deliquerant, corrigantur.
204796 De correptione 3 : Dum unus corripitur, plurimi emendantur. Et melius est, ut pro multorum salvatione unus condemnetur, quam per unius licentiam multi periclitentur.
95: mf - laus ad
Quasi latrunculus est appetitus laudis humane qui recto itinere gradientibus ex latere iungitur ut ex occultis educto gladio gradiencium uita trucidatur. — Gregorius ibidem (in moralibus).
646750 De vana gloria 6 : Quasi latrunculus est appetitus laudis humanae: qui recto itinere gradientibus ex latere jungitur, ut ex occultis educto gladio, gradientium vita trucidetur.
96: mf - castitas et continencia p
Quidam in iuuentute luxuriose uiuentes, in senectute continentes fieri delectantur, et tunc eligunt seruire castitati quando libido eos seruos habere contempsit. Nequaquam in senectute continentes uocandi sunt qui in iuuentute luxuriose uixerunt. Tales non habent premium quia laboris certamen non habuerunt. Eos enim expectat gloria in quibus fuerunt gloriosa certamina. — Ysidorus libro II. de summo bono capitulo XXXI.
96174 De certamine 14 : Nequaquam in senectute continentes vocandi sunt, qui in juventute luxuriose vixerunt. Tales non habent praemium, quia laboris certamen non habuerunt: eos enim expectat gloria, in quibus fuerunt laboriosa certamina.
97: mf - prelacio ad
Sicut is qui inuitatus renuit quesitus refugit sacris est altaribus admouendus, sic qui ultro ambit uel importune se ingerit est proculdubio repellendus. — Gregorius in registro.
37412 De ambitiosis 1 : Sicut is, qui invitatus renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel importunum se ingerit, est proculdubio repellendus.
98: mf - doctrina siue doctor o
Si subditi aliquid peccant propter quod doctores a quiete surgere cogantur, non tantum penam illius peccati incurrunt sed eciam puniuntur pro inquietudine doctorum, quia qui doctores celestibus intentos inquietare presumunt, eciam uirtutes quas habere se credebant perdunt. — Glossa Gregorii super illud Cantici II.: Neque suscitetis et cetera.
618184 De subditis 13 : Si subditi aliquid peccant, propter quod doctores a quiete surgere cogantur, non tantum poenam peccati illius incurrunt, sed etiam puniuntur pro inquietudine doctorum. ---- De subditis 14 : Qui doctores coelestibus intentos inquietare praesumit, etiam virtutes, quas credebat se habere, perdit.
99: mf - gloria eterna i
Tanto illud quod ualde magnum est, quod nec oculus uidit quia non est color, nec auris audiuit quia non est sonus, nec in cor hominis ascendit quia cor hominis illuc debet ascendere, sumemus capacius quanto id et fidelius credimus et speramus firmius et desideramus ardencius. — Augustinus ad Diascorum.
229985 De desiderio 10 : Tanto illius, quod valde magnum est; quod nec oculus vidit; quia non est color; nec auris audivit, quia non est sonus; nec in cor hominis ascendit, quia cor hominis illud debet ascendere, sumus capaciores, quanto id, quod fidelius credimus, et speramus firmius, et desideramus ardentius.
100: mf - sacerdos y
Ingrediuntur electi sacerdotum manibus expiati celestem patriam, et sacerdotes Christi per uitam reprobam ad inferni supplicia festinant. Cui rei similes dixerim sacerdotes malos, nisi aque baptismatis que peccata baptizatorum diluens, illos ad regnum celeste mittit et ipsa in cloacas descendit? — Gregorius ibidem (in omelia XVII.).
577503 De sacerdotibus malis 1 : Cui rei similes dixerim sacerdotes malos, nisi aquae baptismatis, quae peccata baptizatorum diluens, illos ad regnum coeleste mittit, et ipsa in cloacas descendit?
101: mf - nobilitas g
Nescio cum quo pacto uirtus in nobili placet an forte plus claret. Siquidem ignobilis cum caret gloria, non facile liquet, utrum quia nolit aut quia non possit habere. Laudo factam de necessitate uirtutem, sed plus illam quam elegit libertas, non inducit necessitas. — Bernardus in quadam epistola.
410938 De nobilibus 9 : Minime quidem Deus est acceptor personarum; nescio tamen quo pacto virtus in nobili plus placet; an forte, quia plus claret? Siquidem ignobilis cum caret gloria, non facile liquet, utrum quia nolit, aut quia non possit habere. Laudo tamen factam de necessitate virtutem; plus illam, quam eligit animi libertas, non inducit necessitas.
102: mf - pena siue punitio s
Iniustus quisque eo atrocius in tormentis obruitur quo altius in peccatis eleuatur, transit quod extollitur, permanet quod punitur. Quia honoratur in uia, in peruentione dampnabitur; et quasi per amena prata ad carcerem peruenit qui per presentis uite prospera ad interitum tendit. — Gregorius libro VI. moralium.
317765 De honore 2 : Transit, quod extollitur; permanet, quod punitur; et qui honoratur in via, in perventione damnabitur; et quasi per amoena prata ad carcerem pervenit, qui per praesentis vitae prospera ad interitum tendit.
103: mf - contemplacio i
Contemplatiua uita est caritatem Dei et proximi tota mente retinere et ab exteriori actione quiescere, soli desiderio conditoris inherere ut nil iam habere libeat sed calcatis curis omnibus ad uidendam faciem sui creatoris animus inardescat. — Gregorius super Ezechielem.
183135 De contemplatione 1 : Contemplativa vita est, charitatem quidem Dei et proximi tota mente retinere, ab exteriori actione quiescere, soli desiderio Conditoris inhaerere: ut nihil jam agere libeat, sed calcatis curis omnibus ad videndam faciem sui Creatoris animus inardescat: ita ut jam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis appetere illis hymnidicis angelorum choris interesse, admisceri coelestibus civibus, de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudere.
104: mf - eucharistia x
Sicut corporalis cibus cum uentrem inuenerit aduersis humoribus occupatum amplius ledit, magis nocet et nullum prestat auxilium, ita et iste spiritualis cibus, si aliquem reperit malignitate pollutum, magis eum perdet, non sua natura sed accipientis uicio. — Crisostomus omelia V. super Mattheum.
278500 De eucharistia 5 : Sicut corporalis cibus cum ventrem iuvenerit adversis humoribus occupatum, amplius laedit, magis nocet, nullum praestat auxilium; ita et spiritualis cibus, si aliquem reperit malignitate pollutum, magis eum perdit, non sua natura, sed accipientis vitio.
105: mf - excusacio b
Desinunt esse peccata que propter grauiora uitanda suscipiuntur. Sicut enim in rebus utilibus non uocatur dampnum quod propter maius lucrum amittitur, sic et in rebus sanctis non uocatur peccatum quod amittitur ne grauius admitteretur. — Augustinus in quodam sermone.
485094 De perplexitate 5 : Illa desinunt esse peccata, quae propter graviora vitanda suscipiuntur. Sicut enim in rebus utilibus non vocatur damnum, quod propter majus lucrum amittitur, sic et in rebus sacratis non vocatur peccatum, quod admittitur, ne gravius admittatur.
106: mf - ornatus r
Vanum cor uanitatis noticiam ingerit corpori et exterior superfluitas interioris uanitatis indicium est. Mollia indumenta animi molliciem indicant; non tanto curaretur corporis cultus nisi prius neglecta fuisset mens inculta uirtutibus. — Bernardus in apologia.
442567 De ornatu 13 : Ex cordis thesauro sine dubio procedit, quidquid foris apparet vitiosum. Vanum enim cor vanitatis notam ingerit corpori, et exterior superfluitas interioris vanitatis indicium est. Mollia indumenta mollitiem animi indicant: non tantum curaretur corporis cultus, nisi prius neglecta fuisset mens inculta virtutibus.
107: mf - superbia m
Superbia dicit: Certe multis immo pene omnibus melior es uerbo, scientia, diuiciis, honoribus et cunctis que carnalibus uel spiritualibus suppetunt karismatibus. Cunctos ergo despice; cunctis temet ipsum superiorem attende. — Augustinus in libro de conflictu uiciorum et uirtutum.
135511 De conflictu vitiorum et virtutum 1 : O quam amarus superbiae congressus, quae angelos de coelo projecit, homines de paradiso minavit! Superbia dicit: Certe multis, imo pene omnibus melior es, verbo, scientia, divitiis, honoribus, et cunctis, quae carnalibus vel spiritualibus suppetunt, charismatibus. Cunctos ergo despice, cunctis teipsum superiorem attende. Humilitas respondet: Memento quia pulvis es; quia cinis es; quia putredo, et vermis es: quique, etsi altus es, nisi tanto te humilies, quanto magnus es, perdis omnino quod es.
108: mf - virtus af
Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat; sic dolores, molestias, iniurias uirtus magnitudine sua elidit atque opprimit, nec magis ullam portionem habent incommoda, cum in uirtutem inciderint quam in mari nimbus. — Seneca ibidem (LXVII. epistola).
663555 De virtute 17 : Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, et molestias, ас injurias, virtus magnitudine sua elidit atque opprimit; et quocumque affulsit, ibi quidquid sine ea apparet, extinguitur. Nam non magis ullam portionem habent incommoda, cum in virtute inciderunt, quam in mari nimbus.
109: mf - prelacio bc
Si rebus raritas precium facit, nil in ecclesia preciosius, nil optabilius est bono utilique pastore; nempe rara auis est ista, iuxta illud: Rara auis in terris nigra similima cigno. — Bernardus in quadam epistola.
509591 De praelatis bonis 26 : Si rebus raritas pretium facit, nil in Ecclesia Dei pretiosius, nil optabilius est bono utilique pastore. Nempe rara avis est ista.
110: mf - religio q
Multi de inchoata iusticia laudari appetunt; preesse ceteris melioribus concupiscunt quos plerumque dum iuxta uotum presens prosperitas sequitur, multo plusquam prius fuerant, de sanctitatis habitu peiores fiunt. — Gregorius ibidem (libro XXXI. moralium).
562588 De religiosis malis 2 : Saepe nonnulli pravitatis aperte vias deserunt, sanctitatis habitum sumunt; moxque ut prima limina bene vivendi contigerint, obliti quid fuerint, affligi jam per poenitentiam de perpetratis nequitiis nolunt; laudari autem de inchoata justitia appetunt; praeesse caeteris melioribus concupiscunt. Quos plerumque dum juxta votum praesens prosperitas sequitur, multo, quam prius fuerant, de sanctitatis habitu pejores fiunt.
111: mf - oratio m
Multum precari est ad Deum quem precamur diuturna et pia cordis excitatione pulsare. Nam plerumque hoc negocium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam affatu. — Augustinus ad Diascorum.
437000 Nam multum loqui in orando, est rem necessariam superfluis agere verbis. Multum autem precari, est ad Deum, quem precamur, diuturna et pia cordis excitatione pulsare. Nam plerumque hoc negotium plus gemitibus, quam sermonibus agitur; plus fletu, quam affatu. Talis enim oratio ponit lacrymas in conspectu Dei, et gemitus noster non est absconditus ab eo.
112: mf - spiritus sanctus f
Septem graduum erat ascensus ciuitatis. Sunt multi qui iam per septem gradus, id est per sancti Spiritus septiformem graciam aditum uite celestis inueniunt: per timorem Dei humiles, per pietatis studium misericordes, per scienciam discreti, per mentis fortitudinem liberi, per consilium cauti, per intellectum prouidi, per sapienciam maturi. — Gregorius super Ezechielem.
265481 Scientia ergo nostra crescat ad fortitudinem, ut cum viderit quid agendum sit, hoc agere per mentis fortitudinem possit. Sed saepe fortitudo, si improvida fuerit, et minus contra vitia circumspecta, ipsa sui praesumptione in cassum ruit.
266220 De donis 4 : Per timorem Dei efficimur humiles; per pietatis studium, misericordes; per scientiam, discreti; per mentis fortitudinem, liberi; per consilium, cauti; per intellectum, providi; per sapientiam, maturi.
113: mf - contemplacio y
Actiua uita est panem esurienti tribuere, uerba sapiencie nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis uiam superbientem proximum reuocare, infirmantis curam gerere, que singulis quibusque expediant dispensare, et commissis nobis qualiter subsistere ualeant prouidere. — Beda super illud Luce: Intrauit Ihesus quoddam castellum et cetera.
285194 De exercitio 8 : Activa vita est panem esurienti tribuere, verbum sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, et commissi nobis qualiter subsistere valeant, dispensare.
323657 Si virtutem appetis humilitatis, viam non refugias humiliationis.
114: mf - fides siue fidelitas c
Nulle maiores diuicie, nulli thesauri, nulli honores, nulla huius mundi maior est substancia quam est fides catholica que peccatores homines saluat, cecos illuminat, infirmos curat, cathicuminos baptizat, fideles iustificat, penitentes reparat, iustos augmentat, martyres coronat, uirgines et uiduas et coniugales casto pudore conseruat, clericos ordinat, sacerdotes consecrat, in eterna hereditate cum sanctis angelis collocat. — Augustinus de uerbis Domini.
293000 De fide 6 : Nullae majores divitiae, nulli thesauri, nulli honores, nulla mundi hujus major est substantia, quam est fides catholica, quae peccatores homines salvat, caecos illuminat, infirmos curat, catechumenos baptizat, impios justificat, poenitentes reparat, justos augmentat, martyres coronat.
115: mf - gaudium a
Est gaudium quod non datur impiis sed eis qui te gratis colunt quorum gaudium tu ipse es. Et ipsa est beata uita gaudere de te, propter te; ipsa est et non est altera. — Augustinus X. confessionum.
362547 De laetitia (in De gratiosis) 6 : Est gaudium quod non datur impiis, sed eis qui te gratis colunt, Domine; quorum gaudium tu ipse es, et ipsa est beata vita gaudere ad te, de te, propter te: ipsa est, et non est altera.
363067 De laetitia (in De gratiosis) 8 : Revera illud solum et verum est gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur, et quod cum possederis, nemo tollet a te: cui comparata omnis aliunde jucunditas moeror est, omnis suavitas dolor est, omne dulce amarum, omne decorum foedum, omne postremo quodcumque aliud delectare possit, molestum.
116: mf - contemptus f
Quod enim sumus hodie nouimus, quid autem post paululum esse possumus nescimus. Hii uero quos fortasse despicimus et tarde possunt incipere et tamen uitam nostram feruentioribus studiis anteire. Timendum itaque est ne eciam nobis cadentibus surgat qui nobis stantibus irridetur, quamuis stare iam non nouit qui non stantem nouit irridere. — Gregorius libro XXV. moralium.
289173 De fervore 2 : Hi quos fortasse despicimus, et tarde possunt incipere, et tamen vitam nostram ferventioribus studiis anteire.
460631 De peccatis linguae, de derisione 1 : Timendum est ne etiam nobis cadentibus surgat, qui a nobis stantibus irridetur, quamvis stare jam non noverit, qui non stantem noverit irridere.
117: mf - solitudo et tumultus e
Si carni quod licet abscidimus, mox in spiritu quod delectat inuenimus. Intentioni quippe anime, si exterior euagatio clauditur, interior accessus aperitur. Nam quo extra se spargi propter disciplinam mens non potest, eo super se intendere per prouectum potest quia et in altum crescere arbor cogitur que per ramos diffundi prohibetur ut cum riuos fontis obstruimus, fluenta surgere ad superiora prouocamus. — Gregorius libro XXX. moralium.
243673 De disciplina 4 : Intentioni animae, si exterior evagatio clauditur, interior secessus aperitur. Nam quo extra se spargi propter disciplinam mens non potest, eo super se intendere per profectum potest; quia et in altum crescere arbor cogitur, quae per ramos distendi prohibetur.
118: mf - miseria l
Consideranti tibi quid sis, occurret tibi homo nudus et pauper et miser et miserabilis; homo dolens quod homo sit, erubescens quod nudus sit, plorans quod natus sit, murmurans quod sit homo natus ad laborem, non ad amorem; homo natus de muliere et ob hoc cum reatu; breui uiuens tempore ideo cum metu; repletur multis miseriis et propterea cum fletu, et uere multis quia corporis et anime simul. — Bernardus ibidem (in sermone).
312787 De homine 15 : Homo natus ad laborem, non ad honorem. Homo natus de muliere, et ob hoc cum reatu; brevi vivens tempore, ideoque cum metu; repletur multis miseriis, et propterea cum fletu: et vere multis, quia corporis et animae simul.
119: mf - mansuetudo e
Beatus qui et seueritatem et mansuetudinem tenet, ut altero disciplina seruetur, altero innocencia non opprimatur. — Ambrosius.
163642 De connexione uirtutum, de misericordia et justitia 4 : Beatus qui et severitatem et mansuetudinem tenet, ut altero disciplina servetur, altero innocentia non opprimatur. Nimia enim severitas extorquet plerumque crudelitate mendacium.
120: mf - electio d
Non statim multitudinis acquiescamus iudicio sed electi in principatum nouerimus mensuram nostram et humiliemur sub potenti manu Dei quia Dominus superbis resistens, humilibus dat graciam. Quanti panes non habentes et uestimentum cum ipsi esuriant et nudi sunt, nec habeant spiritales cibos neque Christi tunicam integram seruauerunt, aliis et alimoniam uestimentumque promittunt, et pleni uulneribus medicos esse se iactant. — Ieronymus super Ysaia libro III.: Non sum medicus et in domo mea non est panis neque uestimentum. Nolite me constituere principem.
319544 De humilitate 11 : Non statim multitudinis acquiescamus judicio; sed electi in principatum, noverimus mensuram nostram, et humiliemur sub potenti manu Dei, quia Dominus superbis resistit, humilibus dat gratiam.
595480 De simplicitate 3 : Resistit Deus superbis et calamistratis; et pannosis humilibus dat gratiam.
121: mf - misericordia r
Sunt quidam misericordes de hiis que ad ipsos non pertinent; qui scandalizantur quod non datur omnibus habundanter, sic tamen ut ipsi ne in modico quidem grauentur; qui si misericordes essent de suo facere deberent misericordiam, si non possent de terrena substancia, de uoluntate bona darent eis; qui contra eos fortasse peccare uidentur, darent dulce signum, uerbum bonum quod est super datum optimum ut eorum mentes ad penitenciam prouocarent. Denique hiis omnibus quos esse in peccato cognoscerent, compassionem impenderent et oracionem. Alioquin misericordia illorum nulla est, et misericordiam consequuntur nullam. — Bernardus sermone IIII.
84017 Sed nunc pondus et pondus, utrumque abominatio est apud Deum: nam contra alios tam imprudenter, quam immaniter aestuant; seipsos tam insipienter, quam inutiliter palpant. Sunt alii misericordes de his quae ad ipsos non pertinent; qui scandalizantur, quod non datur omnibus abundanter, sic tamen ut ipsi nec in modico quidem graventur: qui si vere misericordes essent, de suo facere deberent misericordiam; et si non possent de terrena substantia, de voluntate saltem bona darent iis, qui contra eos forte peccare viderentur, indulgentiam, darent utique dulce signum, verbum bonum.
236736 De dignitate 2 : Ad hoc divinae dispensationis provisio gradus et diversos constituit ordines esse distinctos, ut dum reverentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem impenderent, una concordiae fieret ex diversitate connexio, et recte officiorum gereretur administratio singulorum.
122: mf - monachus t
Legumina, inquit, uentosa sunt, caseus stomachum grauat, lac capiti nocet, potum aque non sustinet pectus, caules nutriunt melancoliam, coleram porri accendunt, pisces de stagno aut de lutosa aqua mee penitus complexioni non congruunt. Quale est hoc ut in omnibus fluuiis, agris, ortis, cellariis reperiri uix possit quod comedas? Puta te, queso, monachum esse, non medicum, nec de complexione iudicandum, sed de professione. Parce, obsecro, primum quieti tue, parce deinde labori ministrancium, parce grauamini domus, parce consciencie. Consciencie dico non tue sed alterius, scilicet qui prope te sedens et edens de tua singularitate murmurat, et de tua superstitione scandalizatur. — Bernardus super Cantica sermone XXX.
388285 De monachis malis 13 : Quale est hoc, ut in omnibus fluviis, agris, hortis, cellariisve vix reperiri possit, quod comedas vel bibas? Memento te, quaeso, monachum esse, non medicum; nec de complexione judicandum, sed de professione. Parce, obsecro, primum quidem quieti tuae; parce deinde labori ministrantium tibi; parce gravamini domus; parce conscientiae; conscientiae dico, etsi non tuae, parce saltem conscientiae alterius.
123: mf - relinquere r
Qui uult uenire post me, abneget semetipsum et cetera. Ad se uenientibus Dominus precipit ut renunciemus nostris quia qui ad fidei agonem uenimus, luctamen contra malignos spiritus sumimus. Nichil enim maligni spiritus in hoc mundo proprium possident. Nudi ergo cum nudo luctari debemus. Nam si uestitus quisque cum nudo luctatur, cicius ad terram deicitur qui habet unde teneatur. Quid enim sunt terrena omnia nisi corporis indumenta? Qui ergo contra dyabolum ad certamen properat, uestimenta abiciat ne succumbat. — Gregorius in omelia.
220631 De daemonibus 10 : In bonis operibus intenti, nisi contra malignos spiritus sollicite vigilemus, ipsos irrisores patimur in poenis, quos ad malum persuasores habemus.
453204 De pauperibus 3 : Quando ad fidei agonem venimus, luctamen contra malignos spiritus sumimus. Maligni autem spiritus nudi sunt, quia nihil in hoc mundo proprium possident. Nudi ergo cum nudis luctari debemus. Nam si vestitus quis cum nudo luctatur, citius ad terram dejicitur: quia habet unde teneatur.
124: mf - ambicio g
Ordinate ad ordines accedendum est. Nam casum appetit qui ad summa loci fastigia postpositis gradibus per abrupta ascensum querit. — Gregorius ibidem (in registro).
42682 De ambitiosis 3 : Ordinate ad ordines accedendum est: nam casum appetit, qui ad summa loci fastigia, postpositis gradibus, per abrupta ascensum quaerit.
125: mf - discrecio i
Quicquid boni cum discrecione feceris uirtus est; quicquid sine discrecione gesseris uicium est. Virtus enim indiscreta pro uicio deputatur. — Ysidorus in libro de synodis.
536844 De prudentia 9 : Quidquid boni cum discretione feceris, virtus est; quidquid sine discretione gesseris, vitium est. Virtus enim indiscreta pro vitio deputatur.
126: mf - infirmitas a
Qui ueram ostendit corporis infirmitatem, humane tractandus est; qui autem falsam pretendit et conuinci non potest, Deo dimittendus est. — Augustinus de opere monachorum.
563163 De religiosis malis 5 : Qui veram ostendit corporis infirmitatem, humane tractandus est; qui autem falsam praetendit, et convinci non potest, Deo dimittendus est.
127: mf - fortitudo i
Fortitudo atque constancia uia regia est, a qua declinat ad dexteram qui temerarius est et pertinax, ad sinistram qui formidolosus est et pauidus. — Ieronymus in originali super Ysaiam.
297241 De fortitudine 6 : Fortitudo atque constantia via regia est, a qua declinat ad dexteram, qui temerarius est et pertinax; ad sinistram, qui formidolosus est et pavidus.
128: mf - abstinencia q
Qui a paradisi gaudiis per cibum cecidimus, ad hec in quantum possumus per abstinenciam resurgamus. — Gregorius in omelia.
190568 De continentia gustus 4 : Qui a Paradisi gaudiis per cibum cecidimus, ad haec, in quantum possumus, per abstinentiam resurgamus.
129: mf - pax a
Pax est serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, uinculum amoris, consorcium caritatis. Hec est que simultates tollit, bella compescit, iras comprimit, superbos calcat, humiles amat, discordes sedat, inimicos concordat; cunctis est placida. Nescit extolli, nescit inflari. Hanc qui accepit teneat, qui perdidit repetat, qui amisit exquirat; quoniam qui in eadem non erit inuentus a Patre abdicatur, a Filio exheredatur, nichilominus a Spiritu Sancto alienus efficitur, nec ad hereditatem Domini poterit peruenire, qui testamentum pacis noluerit obseruare. — Augustinus de uerbis Domini CLVIII.
91015 De bonitate 21 : Tranquillitas animi, et expulsis erroribus absoluta libertas, quaeris quae sit ista?
127472 De concordia 7 : Pax est serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, vinculum amoris, consortium charitatis.
127704 De concordia 8 : Pax cunctis est placida, non quaerit alienum, nihil deputat suum, docet amare, quae odisse non novit, nescit inflari. Hanc ergo qui accepit, teneat; qui perdidit, repetat; qui amisit, requirat: quoniam qui in ea non fuerit inventus, abdicatur a Patre, exheredatur a Filio, nihilominus a Spiritu sancto efficitur alienus. Respuit enim munus oblatum, qui datae legis contempserit bonum; nec poterit ad hereditatem Domini pervenire, qui testamentum noluerit observare.
382882 De modestia 6 : In modestia maxime tranquillitas animi, studium mansuetudinis, moderationis gratia, honestatis cura, decoris consideratio spectatur et quaeritur.
130: mf - paupertas o
Offerenda est eis consolatio quos caminus paupertatis excoquit, atque illis inferendus est timor quos consolatio glorie temporalis extollit. — Gregorius in pastorali.
175497 De consolatione (in De periculis) 1 : Offerenda est eis consolatio, quos caminus paupertatis excoquit, atque illis inferendus est timor, quos consolatio gloriae temporalis extollit.
452685 De pauperibus 2 : Cum quoslibet pauperes nonnulla reprehensibilia perpetrare conspicitis, nolite despicere, nolite desperare; quia fortasse quod superfluitas tenuissimae pravitatis inquinat, caminus paupertatis purgat.
131: mf - paciencia q
Tribus modis uirtus paciencie exerceri solet: alia namque sunt que a Deo, alia que ab antiquo aduersario, alia que a proximo sustinemus. A proximo namque persecuciones dampna et contumelias sustinemus, ab antiquo aduersario temptamenta, a Deo autem flagella tolleramus. Sed in hiis omnibus modis uigilanti oculo semet ipsam debet mens circumspicere, ne contra mala proximi pertrahatur ad retribucionem mali, ne contra temptamenta aduersarii seducatur ad delectacionem uel consensum delicti, ne contra flagella opificis proruat ad excessum murmuracionis. — Gregorius super Ezechielem omelia VII.
449751 Nam tolerare et odisse, non est virtus patientiae et mansuetudinis, sed velamentum furoris.
449921 De patientia 9 : Tribus modis virtus patientiae exerceri solet. Alia namque sunt, quae a Deo; alia, quae ab antiquo adversario; alia, quae a proximo sustinemus. A proximo namque persecutiones, damna et contumelias; ab antiquo adversario tentamenta; a Deo flagella toleramus.
471461 De peccatis linguae, de murmuratione 7 : Si moleste coeperis sustinere, si judicare praelatum, si murmurare in corde; etiamsi exterius impleas quod jubetur, non est virtus patientiae, sed velamen malitiae.
486884 De perseverantia 3 : In cunctis vigilanter debet se mens circumspicere, atque in ipsa circumspectionis suae providentia perseverare.
132: mf - christus l
Omnia habemus in Christo et omnia in nobis Christus. Si uulnere curare desideras, medicus est; si febribus estuas, fons est; si grauaris iniquitate, iusticia est; si indiges auxilio, uirtus est; si mortem times, uita est; si tenebras fugis, lux est; si celum desideras, uia est; si cibum queris, alimentum est. — Ambrosius in quodam sermone.
5927 De Christo 14 : Omnia Christus est nobis. Si vulnus curare desideras, medicus est; si febribus aestuas, fons est; si gravaris iniquitate, justitia est; si auxilio indiges, virtus est; si mortem times, vita est; si coelum desideras, via est; si tenebras fugis, lux est; si cibum quaeris, alimentum est. Gustate igitur, et videte, quoniam Dominus suavis est.
133: mf - delicie f
Sicut impossibile est ut ignis inflammetur in aqua, ita impossibile est compunctionem cordis uigere in deliciis. Contraria enim hec sibi sunt inuicem et peremptoria. Illa enim mater fletus, hec mater est risus; illa cor constringit, ista dissoluit. — Crisostomus in libro de compunctione cordis.
199758 De contritione 18 : Sicut impossibile est ut ignis inflammetur in aqua, ita impossibile est compunctionem vigere in deliciis: contraria enim haec invicem sibi sunt, et peremptoria. Illa enim mater fletus, haec mater risus: illa cor constringit, istae dissolvunt.
134: mf - christus u
Putasne Filium Dei reputat Ihesum quisque ille est homo qui ipsius nec terretur comminationibus, nec attrahitur promissionibus, nec preceptis obtemperat, nec consiliis acquiescit? — Bernardus in sermone.
426432 De obstinatione 11 : Putasne Filium Dei reputat Jesum, quisquis ille est homo, qui ipsius nec terretur comminationibus, nec attrahitur promissionibus, nec praeceptis obtemperat, nec consiliis acquiescit? Nonne is, si fateatur se nosse Deum, factis eum negat?
135: mf - correctio f
Molestus est medicus furenti frenetico et pater indisciplinato filio; ille ligando, iste cedendo, sed ambo diligendo. Si autem istos negligant et perire permittant, ista pocius falsa mansuetudo crudelis est. — Augustinus ad Bonefacium de correctione Donatistarum.
214976 De crudelitate 3 : Molestus est et crudelis videtur medicus furenti frenetico, et pater indisciplinato filio: ille ligando, ille caedendo; sed ambo diligendo. Si autem illos negligant, et perire permittant, ista potius falsa mansuetudo, vera crudelitas est.
136: mf - lacrima p
Nemo ad Deum aliquando flens accessit qui non quod postulauit accepit. Nullus ab eo beneficia dolenter optauit qui non impetrauit. Ipse enim est qui consolatur flentes, dolentes curat, penitentes informat. — Crisostomus in sermone.
199509 De contritione 17 : Nemo ad Deum aliquando flens accessit, qui non, quod postulavit, accepit: nullus ab eo beneficia dolenter optavit, qui non impetraret quod voluit: ipse enim est qui consolatur flentes, curat dolentes, informat poenitentes.
137: mf - caritas r
Caritatis cum sit proprium nutrire concordiam, seruare composita, coniungere dissociata, dirigere praua, et uirtutes ceteras perfectionis sue munimine solidare, quisquis in eius radice se inserit, nec a uiriditate deficit nec a fructu inanescit. — Gregorius in omelia.
113393 De charitate 8 : Charitatis cum sit proprium nutrire concordiam, servare composita, dissociata conjungere, prava corrigere, et virtutes caeteras perfectionis suae munimine solidare, quisquis in ejus radice se inseruerit, nес a viriditate deficit, nес a fructu inanescit.
138: mf - prelacio an
Vsus recte conuersacionis est ut preesse non audiat qui subesse non didicit, nec obedienciam subiectis imperet quam prelatis non nouit exhibere. — Gregorius libro I. dyalogorum.
237585 De dignitate 6 : Usus rectae conversationis est, ut praeesse non audeat, qui subesse non didicerit; nec obedientiam subjectis imperet, quam praelatis non novit exhibere.
139: mf - proximus b
Qui ergo amat homines aut quia iusti sunt, aut ut iusti sunt amare debet. Sic enim et semetipsum amare debet, aut quia iustus est aut ut iustus sit. Sic enim diligit proximum tanquam seipsum sine ullo periculo. — Augustinus VIII. de trinitate capitulo VI.
103605 De charitate 37 : Qui amat homines, aut quia justi sunt, aut ut justi sint, amare debet. Sic enim seipsum amare debet, aut quia justus est, aut ut justus sit: sic enim diligit proximum tanquam seipsum sine ullo periculo.
140: mf - sanctitas uel sanctus h
Sancti uiri quo altius apud Deum uirtutum dignitate proficiunt, eos subtilius indignos se esse deprehendunt quia dum proximi luci fiunt, quicquid eos in seipsis latebat inueniunt. — Gregorius in moralibus.
521314 De proficientibus 5 : Sancti viri quo altius apud Deum virtutum dignitate proficiunt, eo subtilius indignos se esse deprehendunt; quia dum proximi luci fiunt, quidquid eos in seipsis latebat, inveniunt.
141: mf - pena siue punitio e
Sicut non impediunt iustum ab eterna uita quedam peccata uenialia sine quibus uita ista non geritur, sic ad salutem eternam nichil prosunt impio aliqua bona opera sine quibus difficilime uita cuiuslibet pessimi hominis inuenitur. — Augustinus in libro de sentenciis Prosperi.
477328 De peccato 14 : Sicut non impediunt a vita aeterna justum quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur, sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cujuslibet pessimi hominis invenitur.
142: mf - penitencia az
O penitencia, quod de te noui referam? Omnia ligata tu soluis, omnia clausa tu reseras, omnia aduersa tu mitigas, omnia contrita tu sanas, omnia confusa tu lucidas, omnia desperata tu animas. — Cyprianus de laudibus penitencie.
490371 De poenitentia 19 : О poenitentia, quid de te novi referam? omnia ligata tu solvis, omnia soluta tu reseras, omnia adversa tu mitigas, omnia contrita sanas, omnia confusa tu lucidas, omnia desperata tu animas.
143: mf - correctio am
Si quis est Domini, iungatur michi. Si ille Dei dicitur qui ad ferienda uicia zelo diuini amoris excitatur, profecto se esse Dei denegat; qui in quantum sufficit, uitam carnalium corrigere recusat. Fit plerumque Deo gracior amore ardens uita post culpam quam securitate torpens innocencia. — Gregorius in pastorali capitulo XLIX.
341675 De innocentia 7 : Fit plerumque Deo gratior amore ardens vita post culpam, quam securitate torpens innocentia.
407059 De negligentibus praedicationem 2 : Si quis est Domini, jungatur mihi. Et postea subdit: Si ille Dei dicitur, qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto se Dei esse denegat, qui, in quantum sufficit, increpare vitam carnalium recusat.
144: mf - auditor g
Verba Dei que aure percipitis mente retinete. Cibus enim mentis est sermo Dei, et quasi acceptus cibus stomacho languente reicitur, quando auditus sermo in uentre memorie non tenetur. Sed quisquis alimenta non retinet, huius profecto uita desperatur. Eterne ergo mortis periculum formidate, si cibum quidem sancte exhortacionis accipitis sed uerba uite, id est alimenta iusticie, in memoria non tenetis. — Gregorius omelia XV. super ewangelia super illud: Exiit qui seminat.
62753 De auditoribus verbi Dei 5 : Cibus mentis est sermo Dei: et quasi acceptus cibus, stomacho languente, rejicitur, quando auditus sermo in ventre memoriae non tenetur. Sed quisquis alimenta percepta non retinet, hujus profecto vita desperatur. Per vocem auditus non instruimur, quando mens interius per spiritum non jungitur.
145: mf - sanctitas uel sanctus b
Ille iuste et sancte uiuit qui rerum integer estimator est. Ipse est qui ordinatam habet caritatem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligit quod est diligendum, aut amplius diligit quod minus est diligendum, aut minus diligit quod amplius diligendum est, aut minus aut amplius quod eque diligendum est. — Augustinus in libro de doctrina Christiana.
101593 De charitate 29 : Ille juste et sancte vivit, qui rerum integer aestimator est. Ipse autem est, qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod est diligendum; aut amplius diligat quod minus est diligendum; aut aeque diligat quod minus vel amplius diligendum est; aut minus vel amplius, quod aeque diligendum est.
146: mf - ambicio o
Ambicio: subtile malum, secretum uirus, pestis occulta, doli artifex, mater ypocrisis, liuoris parens, uiciorum origo, tinea sanctitatis, excecatrix cordium, ex remediis morbos creans, ex medicina langorem generans. — Bernardus in sermone quadragesime.
40239 De ambitiosis 22 : Radix iniquitatis ambitio, subtile malum, secretum virus, pestis occulta, doli artifex, mater hypocrisis, livoris parens, vitiorum origo, criminum fomes, virtutum aerugo, tinea sanctitatis, excaecatrix cordium, ex remediis morbos creans, generans ex medicina languorem.
147: mf - ambicio d
Hoc ipso perniciosior est ambicio quod blanda est consiliatricula dignitatum et sepe quos uicia nulla delectant quos nulla potuit mouere luxuria, nulla auaricia subruere facit ambicio criminosos. Habet enim forensem graciam, domesticum periculum et ut dominetur aliis prius seruit. Curuatur obsequio ut honore donetur, et dum uult esse sublimior, fit remissior. — Ambrosius ibidem (super Lucam libro IIII.).
38414 De ambitiosis 14 : Saepe quos vitia nulla delectant, quos nulla potuit movere luxuria, nulla avaritia subvertere, facit ambitio criminosos. Habet enim forensem gratiam, domesticum scelus, et ut dominetur aliis, prius servit.
399584 De muliere 10 : Quid est mulier, nisi amicitiae inimica, ineffugabilis poena, notorium malum, naturalis tentatio, desiderabilis calamitas, domesticum periculum, mali natura, boni colore depicta?
148: mf - humilitas ad
Bona humilitas que et in presenti ab huius mordacibus curis mentem facit esse quietam, et a minacibus penis in futuro securam reddit conscienciam. Humiliacio uia est ad humilitatem sicut paciencia ad pacem, sicut lectio ad scienciam. Si ergo uirtutem appetis humilitatis, uiam non refugias humiliacionis. Solus qui uere humilis est, parcit anime sue; qui ne putetur quod non est, semper quantum in se est, uult nesciri quod est. — Bernardus ibidem (in epistola).
285288 De exercitio 8 : Activa vita est panem esurienti tribuere, verbum sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, et commissi nobis qualiter subsistere valeant, dispensare.
323549 De humilitate 30 : Humiliatio via est ad humilitatem, sicut patientia ad pacem, sicut lectio ad scientiam. Si virtutem appetis humilitatis, viam non refugias humiliationis. Nam, si non pateris humiliari, non poteris ad humilitatem provehi.
356752 De justitia 10 : Nunquam justus arbitratur se comprehendisse, nec unquam dicit: Satis est; sed semper esurit, sititque justitiam, ita ut si semper viveret, semper quantum in se est, justior esse contenderet, semperque de bono in melius proficere totis viribus suis conaretur.
149: mf - amicicia q
Vera illa amicicia est et Christi glutino copulata quam non utilitas rei familiaris, non presencia corporum tantum, non subdola et palpans adulacio, sed Dei timor et diuinarum scripturarum studia conciliant. — Ieronymus in epistola ad Paulinum.
45654 De amicitia 19 : Vera illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non praesentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio, sed Dei timor, et divinarum Scripturarum studia conciliant.
150: mf - monachus o
Habitus noster quod et dolens dico: Qui humilitatis solet esse insigne, a monachis nostri temporis gestatur superbe. Vix iam in nostris prouinciis inuenimus quo uestiri dignemur. Miles et monachus ex eodem panno parciuntur sibi cucullam et clamidem. — Bernardus ibidem (in apologetico).
390066 De monachis malis 18 : Habitus noster, quod et dolens dico, qui humilitatis solebat esse insigne, a monachis nostri temporis in signum gestatur superbiae. Vix jam in nostris provinciis invenitur, quo vestiri dignemur: miles et monachus ex eodem panno partiuntur sibi chlamidem et cucullam. Quivis de saeculo quantumlibet honoratus, etiamsi rex, etiamsi imperator ille fuerit, non tamen nostra horrebit indumenta, si sibi suo modo praeparata fuerint et aptata.
151: mf - correctio bo
Non debet uicia aliena corripere qui adhuc uiciorum contagionibus fuerit inuolutus. Improbum enim est arguere quicquam in alio quod adhuc reprehendit in se ipso. Qui enim ueraciter fraternam uult corripere ac sanare infirmitatem, talem se prestare fraterne utilitati studeat ut eum quem corripere cupit humili corde admoneat. Sicut enim uiri spirituales alieni peccati emendacionem expectant, ita proterui delinquentibus deridendo insultant et quantum in ipsis est eos insanabiles putant. — Ysidorus libro III. de summo bono capitulo XXXII.
56403 De arguitione 5 : Non debet vitia aliena corripere, qui adhuc vitiorum contagionibus inservit: improbum est enim arguere quidquam in alio, quod adhuc reprehendit in semetipso.
205181 De correptione 6 : Qui veraciter fraternam vult corripere ac sanare infirmitatem, talem se praestare fraternae utilitati studeat, ut eum quem corripere cupit, humili corde admoneat, hoc faciens ex compassione quasi communis periculi, ne forte et ipse subjiciatur tentationi.
152: mf - dilectio d
Miser ego, quantum deberem diligere Deum meum qui me fecit cum non eram, redemit cum perieram! Non enim eram et de nichilo me fecit; non lapidem, non arborem, non aliquid de animalibus sed hominem uoluit me esse. Dedit michi uiuere, sentire, discernere. Reduxit me de exilio, redemit de seruicio; uocauit me nomine suo ut memoriale suum semper esset apud me, unxit me oleo leticie quo ipse erat unctus ut ab uncto essem unctus et a Christo dicerer Christianus. — Augustinus de spiritu et anima.
110851 De charitate 68 : Miser ego, quantum deberem diligere Deum meum, qui me fecit cum non eram, redemit cum perieram! Non eram, et de nihilo me fecit, non lapidem, non arborem, non avem, aut aliquod de animalibus, sed voluit me esse hominem: dedit mihi vivere, sentire, discernere, et intelligere. Perieram, et ad mortalem descendit, mortalitatem suscepit, mortem sustinuit, mortem vicit, et sic me restauravit.
153: mf - apostoli e
Christus Ihesus Petrum et Andream et alios per quos operatus est salutem in medio terre, non de foro Iustiniani, sed de simplicitate piscatoria legitur assumpsisse. Inflat enim sapiencia huius mundi et legum uentosa loquacitas. Elegit enim non reges, non senatores, non philosophos, sed plebeios pauperes, indoctos piscatores, ineruditos liberalibus disciplinis, non peritos grammatica, non armatos dyaletica, non rethorica inflatos. Piscatores Christus cum rethibus fidei paucissimos misit, atque ita ex omni genere tam multos pisces et tanto mirabiliores quanto rariores eciam ipsos philosophos cepit. — Augustinus in sermone de apostolis.
586405 De sapientia mala 3 : Sapientia hujus mundi infidelis est, quia mansura post mortem non est.
587634 De sapientia mala 9 : Ineruditos liberalibus disciplinis, et omnino quantum ad philosophorum attinet doctrinas impolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica inflatos, piscatores cum retibus fidei ad mare hujus saeculi paucissimos misit, atque ita et ex omni genere tam multos pisces, et tanto mirabiliores, quanto rariores, etiam ipsos philosophos coepit.
616436 De stultitia 4 : Quia, testante Paulo, sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum, tanto quisque amplius intus stultus fit, quanto conatur exterius sapiens videri.
154: mf - acceptio personarum k
Iudices iniqui errant a ueritate sentencie dum intendunt qualitatem persone et exulcerant sepe iustos, dum improbe defendunt iniquos. — Ysidorus III. de summo bono.
26107 De acceptione personae 3 : Judices iniqui errant a veritate sententiae, dum intendunt in qualitate personae; et exulcerant saepe justos, dum improbe defendunt iniquos.
155: mf - compassio a
Pia est ista tristicia et, si dici potest, beata miseria uiciis alienis tribulari non implicari, merere non herere, dolore contrahi non amore attrahi. — Augustinus in epistola ad Sebastinum.
263728 De dolore (in De gratiosis) 9 : Pia est ista tristitia, et si dici potest, beata miseria, vitiis alienis tribulari, non implicari; moerere, non haerere; dolore contrahi, non amore attrahi.
156: mf - religio ae
Claustralis paradisus ad suauem spirantis austri clemenciam quasi tot floribus uernat, quot uirtutibus habundat. Dum enim dyabolus officinas fratrum circuit, debet eum fugare ab oratorio deuotio, a refectorio lectio, a dormitorio stramenta uilia, a capitulo paciencia. — Bernardus in quadam epistola.
553338 De religione 22 : Claustralis paradisus ad suavem spirantis austri clementiam quasi tot floribus vernat, quot virtutibus abundat.
157: mf - cupiditas ae
Vidisti aliquando canem missa frusta panis aperto ore captantem: quicquid accepit, protinus integrum deuorat et semper ad spem futuri hyat. Idem euenit nobis: quicquid expectantibus fortuna proiecit, id sine ulla uoluntate dimittimus, statim ad rapinam alterius erecti et attoniti. In Epycurum illud chaos incidimus; inane sine termino est. — Seneca epistola XIII.
64730 De avaritia 15 : Vidisti aliquando canem, missa a Domino frusta panis ac carnis, aperto ore captantem; quidquid accipit, protinus integrum devorat, et semper ad spem venturi hiat. ---- De avaritia 16 : Evenit nobis quidquid expectantibus fortuna projecit, id sine ulla voluptate dimittimus, statim ad rapinam alterius erecti et attenti.
158: mf - christus z
Dignus plane est morte qui tibi, Christe, recusat uiuere et mortuus est, et qui tibi non sapit desipit, et qui curat esse nisi propter te pro nichilo est et nichil est. Propter teipsum Deus fecisti omnia et qui esse uult sibi et non tibi, nichil esse incipit inter omnia. — Bernardus super Cantica.
114896 De charitate 86 : Valde mihi amandus est, per quem sum, vivo, et sapio, si ingratus non sum, et indignus. Dignus plane est morte, qui tibi, Domine, recusat vivere, et mortuus est; et qui tibi non sapit, desipit: et qui curat esse, nisi propter te, pro nihilo est, et nihil est.
159: mf - iniuria e
Tunc illata uicia bene toleramus cum in secreto mentis ad mala perpetrata recurrimus. Leue quippe uidebitur quod iniuria percutimur dum in actione nostra conspicimus quia peius est quod murmuremur. Sic quod fit ut contumeliis gracia magis quam ira debeatur quarum interuentu Deo iudice pena grauior declinari posse confiditur. — Gregorius libro XXX. moralium.
449226 De patientia 5 : Tunc illata convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad mala perpetrata recurrimus. Leve quippe videbitur, quod aliena injuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus, quia pejus est supplicium, quod meremur.
160: mf - iuramentum a
Ille qui exigit iurationem, multum interest si nescit illum falsum iuraturum an scit. Si enim nescit, et ideo dicit, iura michi ut fides ei fiat; non audeo dicere non esse peccatum, tamen humana temptatio est. Si autem scit eum fecisse, nouit fecisse, uidit fecisse, et cogit iurare, homicida est. — Augustinus de uerbis apostoli et in glossa Romanos I.
466630 De peccatis linguae, de juratione 5 : Qui juramentum exigit ab alio, multum interest si nescit illum falsum juraturum, an scit. Si enim nescit, et ideo dicit: Jura mihi, ut fides ei fiat, non audeo dicere esse peccatum; tamen humana tentatio est. Si autem scit, et cogit eum jurare, homicida est: ille enim suo perjurio se perimit.
161: mf - prelacio f
Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Apostolus exponere uoluit quid sit episcopatus quia nomen operis est, non honoris. Scopos quidem intencio est; ergo episcopum, si uelimus, Latine superintendere possumus dicere ut intelligat non se esse episcopum qui preesse dilexerit, non prodesse. — Augustinus libro XIX. de ciuitate Dei.
275013 De episcopis 12 : Qui episcopatum (inquit) desiderat, bonum opus desiderat. Videte quid dixerit: opus, non dignitatem.
277392 Episcopein enim graece, latine superintendere possumus dicere, ut intelligat non se esse episcopum, qui praeesse dilexerit, non prodesse.
162: mf - religio a
Non propterea Christiana milicia ad pietatem diuites humiliantur ut pauperes ad superbiam extollantur. Nullo modo enim decet ut in ea uita ubi senatores fiunt laboriosi, ibi fiant opifices ociosi, et quo ueniunt relictis deliciis suis qui fuerunt prediorum Domini, ibi sint rustici delicati. — Augustinus de opere monachorum.
283422 De exercitio 20 : Nullo modo decet, ut in ea vita, ubi senatores fiunt laboriosi, ibi fiant opifices otiosi; et quo veniunt, relictis deliciis, qui fuerunt praediorum domini, ibi sint rustici delicati.
163: mf - monachus p
Labor et latebre et uoluntaria paupertas: hec sunt monachorum insignia, hec uitam solent nobilitare monasticam. Nostri autem oculi omne sublime uident, nostri pedes omne forum circueunt, nostre lingue in omnibus audiuntur conciliis, nostre manus omne diripiunt patrimonium. — Bernardus in quadam epistola.
387978 De monachis malis 12 : Labor, et latebrae, et voluntaria paupertas, haec monachorum insignia, haec vitam solent nobilitare monasticam. Vestri autem oculi omne sublime vident, vestri pedes omne forum circumeunt, vestrae linguae in omnibus audiuntur consiliis, vestrae manus omne diripiunt patrimonium.
164: mf - angelus h
In hoc est natura angelica a nature nostre condicione distincta quod nos et loco circumscribimur et cecitatis ignorancia coartamur. Angelorum uero spiritus loco quidem circumscribuntur sed tamen eorum sciencie longe super nos incomparabiliter dilatantur. Interius et exterius sciendo distincti sunt quoniam ipsum fontem sciencie contemplantur. Quid enim de hiis que scienda sunt nesciunt qui scientem omnia sciunt? — Gregorius II. libro moralium.
54285 De angelis 4 : In hoc est nunc natura angelica a nostrae naturae conditione disjuncta, quod nos et loco circumscribimur, et caecitatis ignorantia coarctamur; angelorum vero spiritus loco quidem circumscripti sunt, sed tamen eorum scientiae longe super nos incomparabiliter dilatantur. Interius quippe exteriusque sciendo distincti sunt, quia ipsum fontem scientiae contemplantur.
165: mf - tribulatio al
Ne indignemini si mali in hoc mundo floreant et uos patimini quia non est Christiane religionis in mundo exaltari sed deprimi. Mali nichil habent in celo, uos nichil in hoc mundo, sed spe illius boni ad quod tenditis, quicquid in uia contigerit, gaudere debetis. — Beda et est in glossa super illud Iacobi I.: Omne gaudium existimate fratres.
543 De Christianis bonis 11 : Ne indignemini, si mali in mundo florent, si vos patimini; quia non est christianae dignitatis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in coelo; vos nihil in mundo, sed spe illius boni, ad quod tenditis, quidquid in via contingat, gaudere debetis.
453311 Maligni autem spiritus nudi sunt, quia nihil in hoc mundo proprium possident.
572622 De renuntiatione 3 : Si nihil in hoc mundo iam amando possidetis, etiam possidendo cuncta reliquistis.
166: mf - dilectio p
Non abduci blandiciis, nec seduci fallaciis, nec iniuriis frangi, toto corde, tota anima, tota uirtute diligere est. — Bernardus super Cantica.
71889 De beata Maria 30 : Sagitta electa est amor Christi, quae Mariae animam non modo confixit, sed etiam totaliter pertransivit: ut nullam in pectore virginali particulam vacuam amore relinqueret; sed toto corde, tota anima, tota virtute diligeret, et esset gratia plena.
114667 De charitate 85 : Non abduci blanditiis, non seduci fallaciis, nec injuriis frangi, toto corde, tota anima, tota virtute diligere est.
167: mf - honor y
Cum uelis ueram hominis estimationem habere et scire qualis sit, nudum inspice; deponat patrimonium, deponat honores et alia fortune mendacia, corpus ipsum exuat; animum intuere, qualis quantusque sit, alieno aut suo magnus. — Seneca LXXVII. epistola.
25518 De acceptione personae 11 : Hoc laboramus errore, sic nobis imponitur, quod neminem aestimamus eo quo est, sed etiam adjicimus illi et ea, quibus adornatus est. Atqui cum voles veram hominis aestimationem inire, et scire qualis sit, nudum inspice: ponat patrimonium, ponat honores, et alia fortunae mendacia; corpus ipsum exuat; animum intuere, qualis, quantusque sit, alieno, an suo magnus.
168: mf - lacrima o
Felices lacrime quas benigna manus conditoris absterget, et beati oculi qui in talibus liquefieri elegerunt, quam eleuari in superbiam, quam omne sublime uidere, quam auaricie et petulancie famulari. — Bernardus de contemptu mundi.
201349 De contritione 27 : Felices lacrymae, quas benigna manus Conditoris absterget; et beati oculi, qui in talibus liquefieri fletibus elegerunt magis, quam in superbiam elevari, quam omne sublime videre, quam avaritiae et petulantiae famulari.
169: mf - anima ag
Sursum animum uocant inicia sua; erit autem illic eciam antequam hac custodia exsoluatur. Si uicia sua desierit, purusque ac leuis in cogitaciones diuinas emicuit. — Seneca LXXX. epistola.
309704 De gustu 18 : Tunc animus noster habebit quo gratuletur sibi, cum emissus his tenebris in quibus volutatur, non tenui visu clara prospexerit, sed totum diem admiserit, et redditus coelo suo fuerit: cum receperit locum, quem occupavit sorte nascendi sursum. Illum vocant initia sua; erit autem illic etiam antequam hac custodia exsolvatur, cum vitia devicerit, purusque ac levis in cogitationes divinas emicuerit.
170: mf - clericus m
Curritur in clero passim ab omni etate et ordine, a doctis pariter et indoctis ad ecclesiasticas curas, tanquam sine curis iam quisque uicturus sit cum ad curas peruenerit. — Bernardus in quadam epistola.
40024 De ambitiosis 21 : Curritur in clero passim ab omni aetate et ordine, a doctis pariter et indoctis, ad ecclesiasticas curas, tanquam sine curis quisque victurus sit, cum ad curas pervenerit.
171: mf - religio y
Video quod non parum doleo post spretam seculi pompam nonnullos in scola humilitatis superbiam magis addiscere, ac sub alis mitis humilisque magistri grauius insolescere et impacientes amplius fieri in claustro quam fuissent in seculo. — Bernardus ibidem (omelia IIII. super Missus est).
559119 De religiosis malis 10 : Video, quod magis doleo, post spretam saeculi pompam, nonnullos in schola humilitatis superbiam magis addiscere, ac sub alis mitis humilisque Magistri gravius insolescere, et impatientes fieri in claustro amplius, quam fuissent in saeculo. Quodque magis perversum est, plerique in domo Dei non patiuntur haberi se contemptui, qui in sua domo non nisi contemptibiles esse potuerunt: ut quia videlicet, ubi a pluribus honores appetuntur, id est in saeculo, ipsi locum habere non potuerunt, nec meruerunt; saltem ibi honorabiles videantur, ubi ab omnibus honores contemnuntur.
172: mf - salus a
Nullum credimus ad salutem nisi Deo inuitante uenire; nullum inuitatum salutem nisi Deo auxiliante operari; nullum nisi orantem auxilium promereri; nullum uoluntate Dei perire sed permissu. — Augustinus in libro de diffinitionibus.
431785 De oratione accepta 12 : Nullum credimus ad salutem, nisi Deo invitante, venire; nullum invitatum salutem suam, nisi Deo auxiliante, operari; nullum, nisi orantem, auxilium promereri.
173: mf - sollempnitas c
Dominico die a labore terreno cessandum est atque omnimodo orationibus insistendum ut, si quid negligencie per sex dies agitur, per diem resurrectionis dominice precibus expietur. — Gregorius in registro.
433059 De oratione accepta 2 : Dominico die a labore terreno cessandum est, atque omni modo orationibus insistendum: ut, si quid negligentiae per sex dies agitur, per diem septimum, qui est resurrectionis dominicae, precibus expietur.
174: mf - sollicitudo siue occupatio g
In istis uisibilibus que intuemur cor nostrum extra se spargitur, et quicquid de se intrinsecus agatur obliuiscitur dum extrinsecus occupatur. — Gregorius ibidem (libro VI. moralium).
425068 De oblivione 3 : In istis visibilibus quae intuetur cor nostrum, extra se spargitur; et quid de se intrinsecus agatur obliviscitur, dum extrinsecus occupatur.
175: mf - verecundia f
Vbique in uirgine comes singularum uirtutum est pudor. Hic indiuiduus debet esse uirginitatis sine quo non potest esse uirginitas. Teritur officiis pudor, audacia emicat, risus obripit, modestia soluitur, dum urbanitas affectatur. — Ambrosius de uirginitate.
161164 De connexione uirtutum, de continentia et verecundia 1 : Ubique in virgine comes singularum virtutum est pudor; hic individuus debet esse virginitati, sine quo non potest esse virginitas.
288217 De familiaritate 5 : Teritur officiis pudor, audacia emicat, risus obrepit, modestia solvitur, dum affectatur urbanitas.
176: mf - obediencia n
In obediendi ratione hec generalis regula teneatur: ut in difficilioribus quidem agendis obedicio gracior quam preuaricatio grauior iudicetur, et in facilioribus minusque onerosis contemptus dampnabilior quam actus laudabilior estimetur. — Bernardus de precepto et dispensatione.
416325 De obedientia bona 23 : Generalis haec regula teneatur, ut in difficilioribus quidem agendis, obedientia gratior, quam gravior praevaricatio judicetur; et in facilioribus minusque onerosis, contemptus damnabilior, quam actus laudabilior aestimetur.
177: mf - penitencia k
Penitencia langores sanat, leprosos curat, mortuos suscitat, sanitatem auget, graciam conseruat; claudis gressum, aridis copiam, cecis restituit uisum; uicia fugat, uirtutes exornat, mentem munit et roborat. — Augustinus libro de penitencia.
488676 De poenitentia 11 : Poenitentia languores sanat, leprosos curat, mortuos suscitat, sanitatem auget et conservat; claudis gressum, aridis copiam, caecis restituit visum, vitia fugat, virtutes exornat, mentem munit et roborat.
178: mf - iudex siue iudicium r
Iudicare digne de subditis nequeunt qui in subditorum causis sua uel odia uel graciam sequntur. — Gregorius in omelia.
25108 De acceptione personae 1 : Judicare digne de subditis nequeunt, qui in subditorum causis sua vel odia, vel gratiam sequuntur.
179: mf - consolacio b
Si paupertas angit, si luctus mestificat, si dolor corporis inquietat, si ulla calamitas uexat, assunt boni homines qui non solum gaudere cum gaudentibus, sed flere cum flentibus norunt; leniuntur aspera, releuantur grauia et superantur aduersa. — Augustinus ibidem (super Iohannem).
602992 De societate 6 : Si paupertas angit, si luctus moestificat, si dolor corporis inquietat, si ulla calamitas vexat, adsint boni homines, qui non solum gaudere cum gaudentibus, verum etiam flere cum flentibus norunt, et salubriter alloqui, et colloqui sciunt. Per hos plurimum illa aspera leniuntur, relevantur gravia, superantur adversa.
180: mf - sanctitas uel sanctus a
Nullus sanctus et iustus caret peccato, nec tamen ex hoc desinit esse iustus uel sanctus cum affectu teneat sanctitatem. — Augustinus de diffinitione ecclesie dogmatum.
667538 De voluntate (in De gratiosis) 6 : Nullus sanctus et justus caret peccato; nec tamen ex hoc desinit esse justus vel sanctus, cum affectu teneat sanctitatem.
181: mf - peccatum e
Nullus sanctus et iustus caret peccato, nec tamen ex hoc desinit esse iustus uel sanctus cum affectu teneat sanctitatem. — Augustinus de ecclesiasticis dogmatibus.
667538 De voluntate (in De gratiosis) 6 : Nullus sanctus et justus caret peccato; nec tamen ex hoc desinit esse justus vel sanctus, cum affectu teneat sanctitatem.
182: mf - prelacio ar
Nequaquam ualet in culmine humilitatem discere qui in ymis positus non desit superbire, nec scit laudem cum suppetit fugere qui ad hanc didicit cum deesset hanelare. — Gregorius in pastorali.
43605 De ambitiosis 7 : Nescit laudem, cum suppetit, fugere, qui ad hanc didicit, cum deesset, anhelare.
318457 De honore 6 : Penset quisque quid subjectus egerit, et repente cognoscet si praelatus bona agere, quae proposuerit, possit: quia nequaquam valet in culmine humilitatem discere, qui in imis positus non desiit superbire.
183: mf - solitudo et tumultus o
Quid autem prodest recondere se et ante oculos hominum auresque uitare? Bona consciencia turbam aduocat mala et solitudine anxia est atque sollicita. Si honesta sunt que facis, omnes sciant; si turpia, quid refert neminem scire cum tu scias? O te miserum, si contempnis hunc testem! — Seneca epistola XLII.
567614 De remorsu conscientiae 10 : Quid prodest recondere se, et oculos hominum auresque vitare? Bona conscientia turbam advocat, mala, etiam in solitudine, anxia atque sollicita est. Si honesta quae facis, omnes sciant; si turpia, quid refert neminem scire, cum tu scias? O te miserum, si contemnis hunc testem!
184: mf - consuetudo af
Tunc autem consummata est infelicitas ubi turpia non solum delectant sed eciam placent, et desinit esse remedio locus ubi que fuerant uicia mores sunt. — Seneca XXVIII. epistola.
181586 De consuetudine 13 : Mali mala sua, quod malorum ultimum est, amant. Tunc autem consummata est infelicitas, ubi turpia non solum delectant, sed etiam placent; et desinit esse remedio locus, ubi quae fuerunt vitia mores fiunt.
185: mf - auaricia ai
Quod sine miserabili gemitu dicendum non est; Christi opprobria, sputa, flagella, clauos, lanceam, crucem et mortem, hec omnia in fornace auaricie conflant et profligunt in acquisicione turpis questus et precium uniuersitatis suis marsupiis includere festinant; hoc solo sane a Iuda Scariothis differentes, quod ille horum omne emolumentum denariorum numero compensauit, isti uoratiori ingluuie lucrorum infinitas exigunt pecunias. — Bernardus super Cantica.
516232 De praelatis malis 20 : De eis dico, qui animas regere susceperunt, quod sine mirabili gemitu dicendum non est, Christi opprobria, sputa, flagella, clavos, lanceam, crucem, et mortem haec omnia in fornace avaritiae conflant, et profligant in acquisitione turpis quaestus.
186: mf - superbia u
Superborum mens semper est ad irrogandas contumelias ualida, ad tollerandas infirma, ad obediendum pigra, ad lascecendos alios importuna, ad ea que facere debet et preualet ignaua, ad ea autem que nec facere debet nec preualet parata. Hec in eo quod sponte non appetit nullis exhortacionibus flectitur; ad hoc autem quod latenter desiderat, querit ut cogatur quia dum metuit ex desiderio suo uilescere, optat uim in sua uoluntate tollerare. — Gregorius libro XXXIIII. moralium.
625813 De superbia 3 : Cunctis superba apud se cogitatione tumentibus inest clamor in locutione, amaritudo in silentio, dissolutio in hilaritate, furor in tristitia, inhonestas in actione, honestas in imagine, erectio in incessu, rancor in responsione. Horum mens semper est ad irrogandas contumelias valida, ad tolerandas infirma, ad obediendum pigra, ad lacessendos vero alios importuna, ad ea quae facere et debet, et praevalet, ignava, ad ea vero, quae facere non debet, nec praevalet, parata.
187: mf - potestas c
Quamuis quolibet in loco positi cogitando, loquendo, agendo peccemus, tunc tamen per tria hec animus effrenatius rapitur, cum mundi huius prosperitate subleuatur. Nam cum preire potestate se ceteros conspicit ut cum auctoritati uocis a nullo resistitur, lingua licencius per abrupta diffrenatur. Cumque facere quod libet, licet, iuste sibi omne estimat licere quod libet. — Gregorius libro V. moralium.
528144 De prosperitate 2 : Quamvis quolibet in loco positi, cogitando, loquendo, agendo peccemus; tunc tamen per tria haec animus effraenatius rapitur, cum mundi hujus sublevatur prosperitate.
188: mf - predestinatio siue prouidencia diuina h
Obtineri nequaquam possunt que predestinata non fuerunt, sed ea que sancti uiri orando efficiunt, ita predestinata sunt ut precibus obtineant. Nam ipsa quoque perhennis regni predestinatio ita est ab omnipotente Deo disposita ut ad hoc electi ex labore perueniant, quatinus postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus ante secula disposuit donare. — Gregorius in dyalogo libro I.
431064 De oratione accepta 1 : Obtineri per orationem nequaquam possunt, quae praedestinata non fuerunt: sed ea, quae sancti viri orando efficiunt, ita praedestinata sunt, ut precibus obtineantur.
189: mf - passio aq
Si passio redemptoris ad memoriam reducitur, nichil tam durum quod non equo animo toleretur. Parua enim toleramus, si recordemur, quid biberit ad patibulum qui nos inuitat ad celum. Ille enim obprobria, irrisiones, contumelias, alapas, sputa, flagella, spineam coronam, crucemque sustinuit, et nos miseri ad nostram confusionem uno sermone fatigamur, uno uerbo deicimur. — Ysidorus de summo bono et Augustinus de conflictu uiciorum et uirtutum.
140000 Patientia respondet: Si passio Redemptoris ad mentem reducitur, nil tam durum, quod non aequo animo toleretur: Christus enim, ut ait Petrus, pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.
140262 Sed quanta sunt haeс, quae patimur in comparatione illius? Ille enim opprobria, irrisiones, contumelias, alapas, sputa, flagella, spineam, coronam, crucem quoque sustinuit, atque mortem: et nos miseri ad nostram confusionem uno sermone fatigamur, uno verbo dejicimur.
190: mf - castitas et continencia d
In coniugali uinculo si pudicicia conseruatur, dampnacio non timetur. Sed in uirginali et uiduali continencia excellencia muneris amplioris expetitur qua expetita et electa et uoti debito oblata iam non solum nupcias capescere, sed eciam si non nubant, nubere uelle dampnabile est. — Augustinus de continencia uiduali.
542135 De recidivatione 10 : In viduali et virginali continentia, excellentia muneris amplioris expetitur: qua expetita, et electa, et voti debito oblata, jam non solum capescere nuptias, sed etiam si non nubatur, velle nubere damnabile est.
191: mf - sacerdos ad
Heu, heu, Domine Deus, quia ipsi sunt in persecutione tua primi, qui uidentur in ecclesia tua primatum diligere, gerere principatum! Arcem Syon occupauerunt, apprehenderunt municiones et uniuersam deinceps libere et potestatiue tradunt incendio ciuitatem. Non est iam dicere ut populus sic sacerdos quia nec sic populus ut sacerdos. — Bernardus ibidem (in epistola).
578816 De sacerdotibus malis 15 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus tuis, Domine, qui videntur regere populum tuum. Non est jam dicere: Ut populus, sic sacerdos; quia sic nec populus, ut sacerdos. Heu, heu, Domine Deus, quia ipsi sunt in persecutione tua primi, qui videntur in Ecclesia tua primatum diligere, et regere principatum.
192: mf - correctio bh
Cum carpuntur uicia et inde scandalum oritur, ipse sibi scandali causa est qui fecit quod argui debeat, non ille qui arguit. Non ergo timeas contra caritatem esse, si unius scandalum multorum recompensaueris pace. Melius est enim ut pereat unus quam unitas. — Bernardus super Cantica sermone CII.
36085 De aequitate 29 : Melius est ut pereat unus, quam unitas.
593237 De scandalo 9 : Cum carpuntur vitia, et inde scandalum oritur, ipse sibi scandali causa est, qui fecit quod argui debeat, non ille qui arguit.
193: mf - diabolus o
Lata et spaciosa itinera uite letalis, illic illecebre et mortifere uoluptates, illic dyabolus blanditur ut fallat, arridet ut noceat, allicit ut occidat. — Cyprianus in quadam epistola.
223201 De daemonibus 21 : Lata et spatiosa itinera vitae lethalis: illic illecebrae et mortiferae voluptates: illic diabolus blanditur, ut fallat; arridet, ut noceat; illicit, ut occidat.
194: mf - ieiunium r
Illud ieiunium Deus approbat ut hoc quod tibi subtrahis alteri largire, ut unde tua caro affligitur, inde egentis proximi caro reparetur. — Gregorius in omelia.
152904 De connexione uirtutum, de abstinentia et eleemosyna 1 : Hoc quod tibi subtrahis, alteri largire, ut unde tua caro affligitur, inde egentis proximi caro reparetur. ---- De connexione uirtutum, de abstinentia et eleemosyna 2 : Illud jejunium Deus approbat, quod ad ejus oculos manus eleemosynarum levat, quod cum proximi dilectione agitur, quod cum pietate conditur.
195: mf - ignorancia f
Non est parum scire quod nescias. Frustra sibi de infirmitate uel ignorancia blandiuntur qui ut liberius peccent, libenter ignorant uel infirmantur. — Bernardus de duodecim gradibus humilitatis.
328671 De ignorantia 18 : Frustra sibi de infirmitate vel ignorantia blandiuntur, qui ut liberius peccent, libenter ignorant; vel infirmantur.
196: mf - superbia ac
Plerumque mali eo magis contra Dominum superbiunt quo ab eius largitate et contra meritum ditantur; et qui prouocari bonis ad meliora debuerunt, donis peiores fiunt. — Gregorius in omelia.
252278 De divitibus 3 : Plerumque mali eo magis contra Dominum superbiunt, quo ab ejus largitate et contra meritum ditantur; et qui provocari bonis ad meliora debuerunt, bonis pejores fiunt.
197: mf - verbum f (1)
Plus est uerbi pabulo uicturam in perpetuum mentem reficere quam uentrem moriture carnis terreno saciare. — Gregorius in omelia VI. super ewangelia.
259569 De doctrina (in De gratiosis) 8 : Plus est verbi pabulo victuram in perpetuum mentem reficere, quam ventrem moriturae carnis terreno pane satiare.
198: mf - sacerdos u
Causa sunt ruine populi sacerdotes mali. Quis enim se pro populi peccatis intercessor obiciat, si sacerdos qui orare debuerat grauiora committat? — Gregorius in registro.
580078 De sacerdotibus malis 4 : Causa sunt ruinae populi sacerdotes mali. Quis enim se pro populo peccatis intercessor objiciat, si sacerdos, qui exorare debuerat, graviora committat?
199: mf - virtus e
Non uirtus est non posse peccare, sed nolle atque ita tenere perseueranciam uoluntatis, ut uoluntas infanciam, usus imitetur naturam. — Ambrosius super Lucam.
665553 De virtute 9 : Non est virtus non posse peccare, sed nolle, atque ita tenere perseverantiam voluntatis, ut voluntas infantiam, usus imitetur naturam.
200: mf - maria ad
Si criminum immanitate turbatus, si consciencie feditate confusus, si iudicii horrore perterritus, si baratro desperacionis absortus, Mariam cogita, Mariam inuoca. Non recedat a corde, non recedat ab ore. Nam ipsam cogitans non erras, ipsam rogans non desperas, ipsam sequens non deuias; ipsa tenente non corruis, ipsa protegente non metuis, ipsa duce non fatigaris, ipsa propicia peruenis, et sic in temetipso experiri poteris quam merito dictum sit: nomen uirginis Maria, id est maris stella. — Bernardus in sermone.
72028 De beata Maria 31 : In periculis, in augustiis, in rebus dubiis, Mariam cogita, Mariam invoca; non recedat ab ore, non recedat a corde; et ut impetres orationis suffragium, non deseras conversationis exemplum. Ipsam enim sequens, non devias; ipsam rogans, non desperas; ipsam cogitans, non erras; ipsa tenente, non corruis; ipsa protegente, non metuis; ipsa duce, non fatigaris; ipsa propitia, securas ad gratiam pervenis.
201: mf - prosperitas m
Cum quis positus in prosperitate diligitur, incertum est utrum prosperitas an persona diligatur. Amissio autem felicitatis interrogat uim dilectionis. Nec prosperitas quippe amicum indicat, nec aduersitas inimicum celat. — Gregorius VII. moralium.
44244 De amicitia 1 : Cum quis in prosperitate diligitur, incertum est valde, utrum prosperitas, an persona diligatur; amissio autem felicitatis interrogat vim dilectionis.
202: mf - discrecio b
Plerumque uirtus cum indiscrete tenetur, amittitur; cum discrete intermittitur, plus tenetur. — Gregorius ibidem (libro XXVIII. moralium).
664134 De virtute 2 : Plerumque virtus cum indiscrete tenetur, amittitur; cum discrete intermittitur, plus tenetur.
203: mf - mors cf
Satis multum temporis sparsimus; incipiamus uasa in senectute colligere. In freto uiximus, moriamur in portu. — Seneca ibidem (in epistolis).
284356 De exercitio 25 : Satis multum temporis sparsimus, incipiamus vasa in senectute colligere: in freto viximus, moriamur in portu.
204: mf - labor e
Quibusdam prauis mentibus nichil est laboriosius quam si eis precipiatur ut in huius mundi actibus non laborent. — Gregorius super Ezechielem.
430480 De occupatione 6 : Quibusdam pravis mentibus nihil est laboriosius, quam si eis praecipiatur, ut in hujus mundi actibus non laborent.
205: mf - obediencia k
In ipsa obediencie uia tibi fortasse aliqua dura et aspera occurrere possunt ut accipias interdum precepta nonnulla que licet salubria sint, minus tamen suauia uidentur. Hec si moleste ceperis sustinere, si diiudicare prelatum, si murmurare in corde, eciam si exterius impleas quod iubetur, non est uirtus paciencie, sed uelamen malicie. — Bernardus sermone XXII.
449743 Nam tolerare et odisse, non est virtus patientiae et mansuetudinis, sed velamentum furoris.
449934 De patientia 9 : Tribus modis virtus patientiae exerceri solet. Alia namque sunt, quae a Deo; alia, quae ab antiquo adversario; alia, quae a proximo sustinemus.
471337 De peccatis linguae, de murmuratione 7 : Si moleste coeperis sustinere, si judicare praelatum, si murmurare in corde; etiamsi exterius impleas quod jubetur, non est virtus patientiae, sed velamen malitiae.
206: mf - luxuria f
Ex uoluntate peruersa facta est libido, et dum seruitur libidini facta est consuetudo, et dum consuetudini non resistitur facta est necessitas. — Augustinus libro confessionum.
672105 De voluntate (in De periculis) 7 : Ex voluntate perversa facta est libido: et dum servitur libidini, facta est consuetudo: et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas.
207: mf - amissio rerum a
Potes aurum perdere et nolens; potes domum, potes honores, potes ipsam carnis salutem. Bonum uero quo uere bonus es, nec inuitus accipis, nec inuitus amittis. — Augustinus de uerbis Domini.
89390 De bonitate 11 : Potes aurum perdere et nolens, potes domum, potes honores, potes ipsam casu salutem; bonum vero, quo vere bonus es, nec invitus accipis, nec invitus amittis.
208: mf - disciplina b
O quam compositum reddit omnem corporis statum, nec non et mentis habitum disciplina! Ceruicem submittit, ponit supercilia, componit uultum, ligat oculos, cachinnos cohibet, moderatur linguam, frenat gulam, sedat iram, format incessum. — Bernardus epistola CXIII.
243042 De disciplina 11 : O quam compositum reddit omnem puellaris corporis statum, nec non mentis habitum disciplina! cervicem submittit, deponit supercilia, componit vultum, ligat oculos, cohibet cachinnos, moderatur linguam, frenat gulam, sedat iram, format incessum. Talibus decet pudicitiae vestem distingui margaritis.
209: mf - accidia c
Cum te accidia uel tedio affici sentis, noli propterea diffidere atque desistere a studio spirituali, sed iuuantis require manum trahi post te eum obsecrans. — Bernardus ibidem (in epistolis).
28922 De accidia 15 : Cum te tepore, accidia, vel taedio affici sentis, noli propterea diffidere, atque desistere a studio spirituali; sed juvantis require manum, trahi te obsecrans.
210: mf - confessio ag
Omnia uicia in aperto leuiora sunt; morbi quoque ad sanitatem tunc inclinant cum ex abdito erumpunt ac uim suam proferunt. Et auariciam et ambicionem et cetera uicia mentis humane tunc perniciosa scias esse cum simulata sanitate subsidiunt. — Seneca epistola LVII.
598879 De simulatione 17 : Omnia vitia in aperto leviora sunt. Morbi quoque tunc ad sanitatem inclinant, cum ex abdito erumpunt, atque vim suam proferunt. Avaritiam itaque et ambitionem, et caetera mala mentis humanae, tunc perniciosissima scias esse, cum simulata sanctitate subsistunt.
211: mf - ira q
Preclarum est motum temperare consilio nec minoris uirtutis dicitur cohibere iracundiam indignacionemque compescere quam omnino non irasci, cum plerumque illud leuius, istud fortius estimetur. — Ambrosius super Lucam libro V.
81115 De beatitudine 5a : Mitiga affectum tuum, ut non irascaris; aut certe iratus, ne peccaveris, juxta quod scriptum est: Irascimini, et nolite peccare. Praeclarum est enim motum temperare; nec minoris virtutis dicitur cohibere iracundiam, indignationemque compescere, quam omnino non irasci, cum plerumque illud lenius, hoc fortius aestimetur. Cum autem hoc feceris, memento quia peccator es, et lugeto peccata tua, et lugeto delicta.
212: mf - testimonium d
Testis falsidicus tribus est personis obnoxius: primum Deo quem periurando contempnit, et sequenter iudici quem menciendo fallit, postremo innocenti quem falso testimonio ledit. — Ysidorus ibidem (libro III. de summo bono).
468334 De peccatis linguae, de mendacio 5 : Testis falsidicus tribus est personis obnoxius: primum quidem Deo, quem perjurando contemnit; consequenter judici, quem mentiendo fallit; postremo innocenti, quem falso testimonio laedit.
213: mf - sanctitas uel sanctus f
Nec rusticus et tantum simplex frater ideo se sanctum putet, si nichil nouerit, nec peritus et eloquens in lingua estimet sanctitatem. Multoque melius est de duobus imperfectis rusticitatem sanctam habere quam eloquenciam peccatricem. — Ieronymus in epistola ad Nepocianum.
504993 De praedicatoribus malis 8 : Nec rusticus, nec simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit; nec peritus et eloquens lingua existimet sanctitatem. Multoque melius est ex duobus imperfectis, rusticitatem habere sanctam, quam eloquentiam peccatricem.
214: mf - correctio bs
Circa uitam tuam esto austerus, circa aliorum benignus. Audiant te homines parua mandantem et grauia facientem. — Crisostomus super illud Matthei XXIII.: Digito autem suo.
508526 De praelatis bonis 21 : Vis apparere sanctus, circa tuam vitam esto austerus, circa aliorum benignus; audiant te homines parva mandantem, et gravia facientem.
215: mf - mundus e (2)
Vincula huius mundi asperitatem habent ueram, iocunditatem falsam, certum dolorem, incertam uoluptatem, durum laborem, timidam quietem, rem plenam miserie, spem beatitudinis inanem. — Augustinus.
573298 De renuntiatione 7 : Vincula hujus mundi habent asperitatem veram, jucunditatem falsam, certum dolorem, incertam voluptatem, durum laborem, timidam quietem, rem plenam miseriae, spem beatitudinis inanem.
216: mf - querere deum h
Inquirimus ueritatem in nobis, in proximis, in sui natura: in nobis nosmetipsos diiudicando, in proximis eorum malis compaciendo, in sui natura mundo corde contemplando. — Bernardus de duodecim gradibus humilitatis.
534899 De prudentia 17 : Inquirimus veritatem in nobisipsis, in proximis, in sui natura: in nobis, nosmetipsos dijudicando; in proximis, eorum malis compatiendo; in sui natura, mundo corde contemplando.
217: mf - veritas r
Inquirimus ueritatem in nobis, in proximis, in sui natura: in nobis nosmetipsos diiudicando, in proximis eorum malis compaciendo, in sui natura mundo corde contemplando. — Bernardus de duodecim gradibus humilitatis.
534899 De prudentia 17 : Inquirimus veritatem in nobisipsis, in proximis, in sui natura: in nobis, nosmetipsos dijudicando; in proximis, eorum malis compatiendo; in sui natura, mundo corde contemplando.
218: mf - obstinatio d
Tunc est consummata infelicitas ubi turpia non solum delectant, sed eciam placent; et desinit esse remedio locus ubi que fuerant uicia, mores fiunt. — Seneca in epistola.
181586 De consuetudine 13 : Mali mala sua, quod malorum ultimum est, amant. Tunc autem consummata est infelicitas, ubi turpia non solum delectant, sed etiam placent; et desinit esse remedio locus, ubi quae fuerunt vitia mores fiunt.
219: mf - penitencia al
Circa uitam tuam esto austerus, circa aliorum benignus. Audiant te homines parua mandantem et grauia facientem. — Crisostomus ibidem (super illud Matthei XXIII.: Onera grauia et cetera).
508526 De praelatis bonis 21 : Vis apparere sanctus, circa tuam vitam esto austerus, circa aliorum benignus; audiant te homines parva mandantem, et gravia facientem.
220: mf - peccatum ab
Non nunquam in paruis deterius quam in maiori peccatur. Maior enim quo cicius quiescit culpa cognoscitur, eo eciam celerius emendatur; minor uero dum quasi nulla creditur, eo peius quo et securius in usu retinetur. — Gregorius in omelia LIII. extreme partis.
481978 De peccato 8 : Nonnunquam in parva deterius, quam in majore culpa peccatur. Major enim, quo citius, quia sit culpa, agnoscitur, eo etiam celerius emendatur. Minor vero, dum quasi nulla creditur, eo pejus, quo et securius in usu retinetur.
221: mf - adiutorium a
Homines omnes eque diligendi sunt, sed si omnibus prodesse non possis, hiis potissimum subueniendum est qui pro locorum et temporum uel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. — Augustinus de doctrina Christiana libro I.
102446 De charitate 31 : Omnes aeque diligendi sunt; sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum, vel temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus, constrictius tibi quasi quadam sorte junguntur.
222: mf - deus t
Quid est Deus? Longitudo, latitudo, sublimitas, profundum. Longitudo propter eternitatem, latitudo proper caritatem, sublimitas propter maiestatem, profundum propter sapienciam. Deus amat ut caritas, nouit ut ueritas, sedet ut equitas, dominatur ut maiestas, regit ut principium, tuetur ut salus, operatur ut uirtus, reuelatur ut lux, assistit ut pietas. Que omnia faciunt et angeli, facimus et nos, sed longe inferiori modo, non utique bono quod sumus sed quod participamus. — Bernardus de consideracione.
22645 De Deo 25 : Deus amat ut charitas, novit ut veritas, sedet ut aequitas, dominatur ut majestas, regit ut principium, tuetur ut salus, operatur ut virtus, revelat ut lux, assistit ut pietas.
223: mf - superbia ab
Radix quippe cuncti mali et regina omnium uiciorum superbia est de qua scriptura attestante dicitur: Inicium omnis peccati superbia. Septem principalia uicia de superbie uirulenta radice proferuntur, scilicet inanis gloria, inuidia, ira, tristicia, auaricia, uentris ingluuies et luxuria. Nam quia hiis septem superbie uiciis nos captos dyabolus tenuit, idcirco redemptor noster ad spirituale liberacionis bellum septiformis gracie plenus uenit. — Gregorius libro XXXI. moralium.
208491 De cruce 1 : Redemptor noster, ad passionem ductus, lignum sibi crucis ipse portavit.
621865 De superbia 1 : Septem principalia vitia de superbiae virulenta radice producuntur, scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria.
622374 De superbia 12 : Initium omnis peccati superbia est, quae natione coelestis, sublimium mentes inhabitat, sub cinere et cilicio latitans.
224: mf - verecundia n
Quid amabilius uerecundo adolescente? Quam pulcra et quam splendida gemma morum est uerecundia in uita et uultu adolescentis! Quam uera et minime dubia bone spei nuncia, bone indolis index, uirga discipline, expugnatrix malorum, propugnatrix puritatis innate, specialis gloria consciencie, fame custos, uite decus, uirtutis sedes, uirtutum primicie, nature laus et insigne tocius honesti! — Bernardus super Cantica sermone LXXXVII.
361032 De juvenibus 9 : Quid amabilius verecundo adolescente! quam pulchra haec et quam splendida gemma morum in vita et vultu adolescentis! quam vere et minime dubia bonae nuntia spei, bonae indolis index!
648756 De verecundia 16 : Verecundia specialis gloria conscientiae est, famae custos, vitae decus, virtutis sedes, virtutum primitiae, naturae laus, et insigne totius honestatis.
225: mf - superbia s
Aliquando minus est in corrupcionem cadere quam cogitacione tacita deliberata elacione peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur, minus uitatur. Luxuriam uero eo magis erubescunt homines quo simul omnes turpem nouerunt, unde fit plerumque ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes ex aperto casu malum culpe latentis erubescant; et tunc eciam maiora corrigant cum prostrati in minimis grauius confunduntur. — Gregorius XXXIII. moralibus.
623607 De superbia 2 : Scimus, quod aliquando minus est in corporis corruptionem cadere, quam cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed tamen minus superbia turpis creditur, minus peccatum a simplicibus judicatur; luxuriam vero eo magis erubescunt homines, quo simul omnes eam turpem esse noverunt.
649743 De verecundia 3 : Boni eo magis ignescunt ad desiderium requirendae pietatis Dei, quo magis erubescunt memoriam iniquitatis suae.
226: mf - studium ai
Vitam in peregrinacione agentibus hoc euenit ut multa hospicia habeant, nullas amicicias. Idem accidit hiis qui nullius se ingenio familiariter applicant, sed omnia cursim et properantes transeunt. Non prodest cibus qui statim sumptus emittitur. Nichil ita sanitatem impedit sicut remediorum crebra mutacio. Non conualescit planta que sepe transfertur; nichil tam utile est quod in transitu prosit. Sed modo, inquis, hunc librum euoluere uolo, modo istum. Fastidientis stomachi est multa degustare; que ubi uaria sunt et diuersa, inquinant non alunt. Cum igitur multa percurreris, unum excerpe quod illa die concoquas. — Seneca ibidem (II. epistola).
643797 De vagatione 11 : Vitam in peregrinatione agentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias.
644884 De vagatione 8 : Non coalescit planta, quae saepe transfertur. Nihil tam utile est, quod in transitu prosit.
227: mf - modestia c
Est in ipso motu, gestu, incessu tenenda uerecundia. Habitus enim mentis in corporis statu cognoscitur. Hinc homo cordis nostri absconditus aut leuior aut iactancior aut turpidior, aut contra grauior et constancior et purior et maturior estimatur. Itaque uox quedam est animi corporis motus. — Ambrosius de officiis libro I.
648026 De verecundia 11 : Est etiam in ipso motu, gestu, incessu, tenenda verecundia: habitus enim mentis in corporis statu cernitur.
228: mf - innocencia h
Gaude de innocencia et exulta! Gaude, inquam, quia ubique illesa es, ubique secura. Si temptaris, proficis; si humiliaris, erigeris; si pugnas, uincis; si occideris, coronaris. Tu in seruitute, libera es; in periculo, tuta; in custodia, leta. Tibi omnis reatus adicitur, tibi uniuersa milicia subiugatur. Te potentes honorant, suscipiunt principes, magnates exquirunt, eciam illi non nunquam te desiderant qui inpugnant. Tibi boni parent, mali inuident, zelant emuli, inimici subcumbunt; nec unquam poteris uictrix non esse, eciam si tibi inter homines iudex iustus defuerit. — Crisostomus in omelia.
338942 De innocentia 13 : Gaude, innocentia, et exulta; gaude, inquam, quia ubique illaesa es, ubique secura. Si tentaris, proficis: si humiliaris, erigeris: si pugnas, vincis: si occideris, coronaris.
229: mf - paciencia ae
Paupertatem equo animo ferre uirtus paciencie est; sponte appetere sapiencie laus est. Sunt qui pauperes esse uolunt eo tamen pacto ut nichil eis desit, et sic diligunt paupertatem ut nullam paciantur inopiam. Sunt et alii mites sed quamdiu dicitur uel agitur nisi pro eorum arbitrio; sed quam longe sunt a paciencia apparet si leuis oriatur occasio. — Bernardus in quodam sermone.
82892 De beatitudine 6 : Videmus pauperes aliquos, qui si veram haberent paupertatem, non adeo pusillanimes invenirentur, utpote reges, et reges coeli. Sed hi sunt, qui pauperes esse volunt, eo tamen pacto, ut nihil eis desit; et sic diligunt paupertatem, ut nullam inopiam patiantur. Sunt et alii mites, sed quandiu nihil dicitur vel agitur, nisi pro eorum arbitrio. Patebit autem quam longe sint a mansuetudine, si levis oriatur occasio turbationis.
670631 Esse quidem humiles, sed sine despectu; esse contenti propriis, sed sine necessitate; pauperes esse volunt, sed sine defectu; esse casti, sed sine maceratione corporis; esse patientes, sed sine contumeliis volunt.
230: mf - solitudo et tumultus x
Nil tam dampnosum bonis moribus quam in spectaculo residere. Tunc enim per uoluptatem facilius uicia subrepunt. Subducendus populo tener animus et parum tenax recti. Facile transit ad plures unum exemplum luxurie auaricie; multum mali facit commonitor delicatus. — [auctor non nominatus]
218730 De curiositate 20 : Nil tam damnosum bonis moribus, quam in curioso spectaculo residere; tunc enim per voluptatem facilius vitia surrepunt.
606212 De solitudine 12 : Subducendus est a populo animus tener, et parum tenax recti: facile transitur ad plures. Socrati, et Platoni, et Laelio, excutere morem suum dissimilis multitudo potuisset.
231: mf - abusio c
Mira abusio: domus ardet, ignis instat a tergo, et fugienti prohibetur egredi, et hoc ab hiis qui in incendio positi sunt! — Bernardus in epistolis.
428226 De obstinatione 9 : O dira abusio! domus ardet, ignis instat a tergo, et fugienti prohibetur egredi, evadenti suadetur regredi: et hoc ab his, qui in ipso incendio positi sunt, et obstinatissima dementia, ac dementissima obstinatione fugere periculum nolunt.
232: mf - acceptio personarum c
Inter omnia peccata sacerdotum maximum est quod non causas sed personas considerant et despecto iusto paupere iniustos diuites honorant. — Ambrosius super Malachiam.
26465 De acceptione personae 5 : Inter omnia peccata sacerdotum, quasi maximum notatur, quod non causas, sed personas considerant, et, despecto justo paupere, injustos divites honorant.
233: mf - consideracio sui h
Cum bona, fratres, agitis, semper ad memoriam mala acta reuocate ut dum ante culpa conspicitur, nunquam de bono opere incaute animus letetur. — Gregorius in omelia.
376278 De memoria 1 : Cum bona, fratres, agitis, semper ad memoriam mala acta revocate, ut dum caute culpa conspicitur, nunquam de bono opere incaute animus laetetur.
234: mf - contemplacio k
Contemplatiua uita merito maior est quam actiua quia hec in usu presentis operis laborat, illa uero sapore intimo uenturam requiem degustat. — Gregorius super Ezechielem.
310536 De gustu 4 : Contemplativa major est quam activa: quia haec in usu praesentis operis laborat; illa vero sapore intimo venturam jam requiem degustat.
235: mf - contricio f
Contricio est humiliati cordis uera conpunctio, magna agere et humilia loqui, iuste operari et super peccatis timere ac tremere. — Crisostomus ibidem (in libro de conpunctione cordis).
200378 De contritione 20 : Haec est humilitati cordis vera compunctio: magna agere, et humilia loqui; juste operari, et super peccatis timere ac tremere.
236: mf - fides siue fidelitas q
Quid non inueniat fides? Attingit inaccessa, deprehendit ignota, comprehendit immensa, apprehendit nouissima, ipsam denique eternitatem suo illo uastissimo sinu quodammodo circumcludit. — Bernardus super Cantica.
291555 Fides enim falsi nescia, attingit inaccessa, deprehendit ignota, comprehendit immensa, apprehendit novissima, transcendit fines rationis humanae, terminos experientiae ac usum naturae, ipsam denique aeternitatem, suo illo vastissimo sinu, quodam modo circumcludit.
237: mf - gula a
Ventris ingluuies dicit, ad esum Dominus omnia munda creauit et qui saturari cibo respuit, quid aliud quam diuine ordinacioni contradicit? — Augustinus in libro de conflictu uiciorum.
142943 De conflictu vitiorum et virtutum 1m : Ventris ingluvies, sive gula, dicit: Ad esum Dominus omnia munda creavit; et qui saturari cibo respuit, quid aliud, quam muneri concesso contradicit? Ciborum parcimonia respondet: Unum horum, quae dicis, verum est: ne enim homo fame moreretur, omnia ad esum Deus munda creavit; sed ne comedendi mensuram excederet, abstinentiam imperavit, atque inter caetera sua mala saturitate, maxime panis, Sodoma periit.
420158 De obedientia bona 7 : Debet obedientia, et in adversis aliquid ex suo habere, et in prosperis aliquid ex suo omnino non habere: quatenus et in adversis tanto sit gloriosior, quanto divinae ordinationi etiam ex desiderio sui jungitur: et in prosperis tanto sit verior, quanto a praesenti ipsa, quam divinitus percepit gloriam, funditus mente separatur.
238: mf - mors t
Nudi omnes nascimur, nudi morimur. Nulla discrecio inter cadauera mortuorum nisi forte quia grauius fetent diuitum corpora distenta luxuria. — Ambrosius in exameron.
253816 De divitibus 9 : Nudi omnes nascimur, nudi morimur. Nulla discretio inter cadavera mortuorum, nisi forte quia gravius foetent divitum corpora distenta luxuria.
239: mf - prelacio bh
Improbe satis preesse affectas quibus prodesse non curas, et quorum non zelas salutem subiectionem nimis ambiciose tibi uendicas. — Bernardus super Cantica.
39457 De ambitiosis 19 : Non probe satis praeesse affectas, quibus prodesse non curas; et quorum non zelas salutem, subjectionem nimis ambitiose vendicas tibi.
240: mf - murmur b
Qui contra superpositam sibi potestatem murmurat, liquet quod illum redarguit qui eandem homini potestatem dedit. — Gregorius in moralibus.
470667 De peccatis linguae, de murmuratione 2 : Qui contra superpositam sibi potestatem murmurat, liquet quod illum redarguit, qui eamdem homini potestatem dedit.
241: mf - nobilitas e
Nonnullis solet nobilitas generis parere ignobilitatem mentis ut minus se in hoc mundo despiciant qui plus se ceteris aliquid fuisse meminerunt. — Gregorius in dyalogo.
409642 De nobilibus 1 : Nonnullis solet nobilitas generis parere ignobilitatem mentis, ut minus se in hoc mundo despiciant, qui plus se caeteris aliquid esse, vel fuisse meminerint.
242: mf - oratio ao (2)
Quando fidelis et humilis et feruens oratio fuerit, celum sine dubio penetrabit, unde certum est quod uacua redire non possit. — Bernardus.
439455 Temeraria ascendit quidem, sed resilit, resistitur enim ei; nес tantum non obtinet gratiam, sed meretur offensam. Quae vero fidelis, et humilis, et fervens oratio fuerit, coelum sine dubio penetrabit, unde certum est quod vacua redire non possit.
243: mf - peccatum am
Maioris est culpe manifeste quam occulte peccare. Dupliciter enim reus est qui aperte delinquit quia agit et docet. — Ysidorus ibidem (de summo bono libro II.).
480655 De peccato 31 : Majoris est culpae manifeste, quam occulte peccare: dupliciter enim reus est qui aperte delinquit, quia et agit malum, et docet malum facere. Unde Isaias: Peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt.
244: mf - amissio rerum c
Magna consolacio in rerum amissione est illa tempora ad mentem reducere quibus nos contigit res quas perdidimus non habuisse; ut dum unusquisque intuetur quod aliquando illa non habuit, dolorem temperet quod amisit. — Gregorius libro II. moralium.
174926 De consolatione (in De gratiosis) 6 : Magna consolatio in rerum amissione est, illa tempora ad mentem reducere, quibus nos contigit res, quas perdidimus, non habuisse.
245: mf - consideracio sui i
Quanto quis minus se uidet, tanto minus sibi displicet, et quanto maioris gracie lumen percipit, tanto amplius reprehensibilem se esse cognoscit. — Gregorius XXXV. moralium super illud: Idcirco ipse me reprehendo.
303253 De gratia 4 : Quanto quisque se minus videt, tanto minus sibi displicet; et quanto majoris gratiae lumen percipit, tanto amplius reprehensibilem se cognoscit.
246: mf - castitas et continencia n
Differunt quidem inter se homo pudicus et angelus sed felicitate non uirtute. Sed etsi illius castitas felicior, huius tamen fortior esse cognoscitur. Castitas sine caritate lampas est sine oleo; subtrahe oleum lampas non lucet; tolle caritatem, castitas non placet. — Bernardus in epistola.
158446 De connexione uirtutum, de continentia et charitate 6 : Castitas sine charitate, lampas sine oleo est: subtrahe oleum, lampas non lucet: tolle charitatem, castitas non placet.
193720 De continentia tactus 19 : Quid castitate decorius, quae mundum de immundo conceptum semine, de hoste domesticum, angelum denique de homine facit? Differunt quidem inter se homo pudicus, et angelus; sed felicitate, non virtute. Nam etsi castitas illius felicior, hujus tamen cognoscitur esse fortior.
247: mf - confessio e
Discrecio confessori ualde necessaria est. Consideret qualitatem criminis in loco, in tempore, in perseuerancia, in uarietate persone; cuius fuerit etatis, cuius sapiencie et ordinis, et quali hoc fecerit temptacione et in ipsius uicii multiplici execucione. — Augustinus in libro de penitencia.
492397 De poenitentia 8 : Poenitens consideret qualitatem, et quantitatem criminis, in loco, in tempore, in perseverantia, in varietate, in conditione personae, et quali hoc fecerit tentatione, et in ipsius vitii multiplici executione.
248: mf - superbia o
Fit miris modis in anima hominis ut de falsa humilitate magis infletur quam si apertus superbiret. Et non nunquam deicit Deus occultam mentis superbiam per carnis manifestam luxuriam. — Augustinus in quadam epistola.
370444 De luxuria 7 : Deus nonnunquam dejicit occultam mentis superbiam per carnis manifestam ruinam.
623906 De superbia 20 : Fit miris modis in anima hominis, ut de falsa humilitate magis infletur, quam si aperitius superbiret.
249: mf - relinquere u
Ecce nos reliquimus omnia et cetera. Bene Petre, non ad insipienciam tibi quia exultauit ut gigas ad currendam uiam, nec currentem sequi poteras oneratus. Nonne utilis commutatio pro eo qui super omnia est omnia relinquisse. — Bernardus in colloquio Symonis ad Petrum.
571026 De renuntiatione 15 : Ecce nos reliquimus omnia. Bene, optime, et non ad insipientiam tibi. Nam et mundus transit, et concupiscentia ejus; et relinquere haec magis expedit, quam ab eis relinqui.
571252 De renuntiatione 16 : Secuti sumus te: nimirum quia exultavit ut gigas ad currendam viam suam. Nec currentem sequi poteras oneratus; sed nec inutilis commutatio, pro eo qui super omnia est, omnia reliquisse: omnia sane dixerim: non tantum possessiones, sed etiam cupiditates, et eas maxime.
250: mf - tribulatio r
Quisquis in solo eternitatis desiderio figitur, nec prosperitate attollitur, nec aduersitate cassatur; dum nichil habet in mundo quod appetat, nil est quod de mundo pertimescat. — Gregorius libro X. moralium.
233010 De desiderio 4 : Quisquis in solo aeternitatis desiderio figitur, nec prosperitate attollitur, nec adversitate quassatur: dum nil habet in mundo, quod appetat; nil est de mundo, quod pertimescat.
251: mf - loquacitas g
Tempus tacendi et tempus loquendi. Discreta uicissitudine pensanda sunt tempora ne aut cum restringi lingua debet, per uerba se inutiliter soluat, aut cum loqui utiliter potest, semetipsam pigre restringat. — Gregorius libro VII. moralium.
627283 De taciturnitate 1 : Discrete vicissitudinum pensanda sunt tempora: ne aut, cum restringi debet lingua, per verba se inutiliter solvat; aut, cum loqui utiliter potest, semetipsam pigra restringat.
252: mf - ambicio f
Sicut is qui inuitatus renuit, quesitus refugit, sacris est altaribus admouendus, sic qui ultro ambit uel inportunum se ingerit est procul dubio repellendus. Nam qui sic nititur ad altiora conscendere, quid agit nisi ut crescendo decrescat et ascendendo exterius, interius in profunda descendat? — Gregorius in registro.
37412 De ambitiosis 1 : Sicut is, qui invitatus renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel importunum se ingerit, est proculdubio repellendus.
253: mf - ociositas i
Si recte sapiens hortatur sapienciam scribi in ocio, cauendum et in ocio ocium; fugienda proinde ociositas, mater nugarum, nouerca uirtutum. Inter seculares nuge, nuge sunt; in ore sacerdotis, blasphemie. Interdum tamen si incidant ferende, referende tamen nunquam. — Bernardus de consideratione libro II.
473887 De peccatis linguae, de nugis 9 : Fugienda otiositas mater nugarum, noverca virtutum. Inter saeculares quippe nugae sunt, in ore sacerdotis blasphemiae: interdum tamen si incidant, ferendae fortassis, referendae nunquam: magis interveniendum caute et prudenter nugacitati.
254: mf - paupertas m
Paupertas in inopia mentis est, non in quantitate possessionis. Nam cui cum paupertate bene conuenit, diues est. — Gregorius super Ezechielem omelia VI. secunde partis.
452443 De pauperibus 19 : Cui cum paupertate bene convenit, dives est.
453585 De pauperibus 5 : Paupertas in inopia mentis est, non in quantitate possessionis.
620711 Paupertas quippe in inopia mentis est, non in quantitate possessionis.
255: mf - adiutorium h
Si non potest alteri subueniri nisi alter ledatur, commodius est neutrum iuuari quam grauari alterum. — Ambrosius de officiis libro III.
485360 De perplexitate 6 : Si non potest alteri subveniri, nisi alter laedatur; commodius est neutrum juvari, quam gravari alterum.
256: mf - adiutorium o
Minus proximum amare conuincitur qui non cum eo in necessitate illius ea que sibi sunt necessaria partitur. — Gregorius in omelia.
99280 De charitate 16 : Minus proximum amare convincitur, qui non cum eo in necessitate illius etiam ea, quae sibi sunt necessaria, partitur.
257: mf - correctio au
Iuuenes plerumque seueritas admonicionis ad profectum dirigit, senes uero ad meliora opera deprecacio blanda componit. — Gregorius ibidem (in pastorali).
360134 De juvenibus 3 : Juvenes plerumque severitas admonitionis ad profectum dirigit; senes vero ad meliora opera deprecatio blanda componit.
258: mf - ira b
Sicut accetum corrumpit uas si diucius ibi fuerit, sic ira corrumpit cor si in alium diem durauerit. — Augustinus in epistola.
350877 De ira 11 : Sicut acetum corrumpit vas, si diutius ibi fuerit, sic ira corrumpit cor, si in alium diem duraverit.
259: mf - laus t
Sepe bono operi dum laus humana obuiat, mentem operantis immutat que quamuis quesita non fuerat, tamen oblata delectat. — Gregorius in moralibus.
226751 De delectatione 5 : Saepe bono operi dum laus humana obviat, mentem operantis immutat, quae quamvis quaesita non fuerat, tamen oblata delectat. Cujus delectatione dum mens bene operantis resolvitur, ab omni intentione intimi vigoris quantocius dissipatur.
260: mf - venia h
Gracie tue deputo et misericordie quod peccata mea tanquam glaciem soluisti; gracie tue deputo et quecumque non feci mala. Quid enim non facere potui? Et omnia michi dimissa esse fateor, et que mea sponte feci mala, et que te duce non feci. — Augustinus II. libro confessionum.
299004 De gratia 14 : Gratiae tuae deputo et misericordiae tuae, Domine, quod peccata mea tanquam glaciem solvisti; gratiae tuae deputo et quaecumque non feci mala.
261: mf - ira ai
Melior est qui quamuis ira sepe temptatur, tamen ueniam impetrare festinat, quam qui tardius irascitur et ad ueniam petendam tardius inclinatur. Qui autem numquam ueniam petit aut non ex animo petit sine causa est in monasterio, eciam si inde non proiciatur. — Gregorius in registro.
351406 De ira 15 : Melior est, qui quamvis ira saepe tentatur, tamen impetrare festinat, ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit injuriam, quam qui tardius irascitur, et ad veniam petendam tardius inclinatur. Qui autem nunquam petit veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi inde non projiciatur.
262: mf - aduocati f
Hii sunt qui docuerunt linguas suas loqui grandia cum operantur exigua, largissimi promissores, paucissimi exhibitores, diserti aduersus iusticiam, eruditi pro falsitate, sapientes sunt ut faciant malum; bene autem facere nescierunt. — Bernardus libro de consideracione.
32303 De advocatis 7 : Advocati sunt, qui docuerunt linguas suas loqui mendacium; diserti, adversus justitiam; eruditi, pro falsitate; sapientes sunt, ut faciant malum; eloquentes, ut impugnent verum.
263: mf - prosperitas e
Prospera huius mundi asperitatem habent ueram, iocunditatem falsam, certum dolorem, incertam uoluptatem, durum laborem, timidam quietem, rem plenam miserie, spem beatitudinis inanem. — Augustinus epistola XXXVI.
573309 De renuntiatione 7 : Vincula hujus mundi habent asperitatem veram, jucunditatem falsam, certum dolorem, incertam voluptatem, durum laborem, timidam quietem, rem plenam miseriae, spem beatitudinis inanem.
264: mf - misericordia ac
Deus tristatur non de sua iniuria sed de nostra perditione. Sicut rex benignus audiens criminosas personas, lege quidem compellente ipse mortis sentenciam dictat aduersus eas, tamen misericordia instigante lacrimas fundet super ipsas et uult eas adiuuare et non potest contradicente sibi iusticia quoniam misericordia tunc est uere misericordia, si sic facta sit ut iusticia per eam condempnetur. Si autem contempta iusticia misericordia obseruetur, ipsa misericordia non est misericordia sed fatuitas. Iusticia enim sine misericordia non est iusticia sed crudelitas, sicut et misericordia sine iusticia non est misericordia sed fatuitas. — Crisostomus super Mattheum.
22519 De Deo 24 : Deus gaudet non de suo lucro, sed de salute nostra; tristatur non de sua injuria, sed de nostra perditione.
164673 De connexione uirtutum, de misericordia et justitia 9 : Justitia sine misericordia non est justitia, sed crudelitas: sic misericordia sine justitia, non est misericordia, sed fatuitas.
265: mf - studium e
Idcirco et desidiosus ingenium sepe accipit ut de negligencia iustius puniatur quia quod sine labore assequi potuit, scire contempnit. Et ideo non nunquam studiosus tarditate intelligentis premitur ut eo maiora premia retribucionis inueniat, quo magis in studio inuencionis elaborat. Nichil ergo est in terra sine causa quando et studioso tarditas ad premium proficit et desidioso uelocitas ad supplicium crescit. — Gregorius libro VI. moralium.
564434 De remissione 11 : Qui errantem non corripuerit, de negligentia judicabitur; qui autem clam pro eo non oraverit, de pernicie condemnabitur.
610034 De studentibus 1 : Idcirco nonnunquam studiosus tarditate intelligentiae premitur, ut eo majora praemia retributionis inveniat, quo magis in studio inventionis elaborat.
266: mf - sapiencia uel sciencia x
Vides quod non probat multum scientem, si modum sciendi nescierit. Vides quomodo fructum et utilitatem sciencie in modo sciendi constituit. Quid ergo dicit nisi ut scias quo ordine, quo studio, quo fine unumquodque nosce oporteat? Quo ordine, ut illud prius quod maturius mouet ad salutem; quo studio, ut illud ardencius quod uehemencius ad amorem; quo fine, ut non ad inanem gloriam et ostentacionem, sed ad tuam et aliorum salutem. — Bernardus super Cantica sermone XXXVII. exponens illud I. ad Corinthios VIII.: Si quis existimet scire et cetera.
611780 De studentibus 17 : Scias quo ordine, quo studio, quo fine quaeque nosse oporteat. Quo ordine, ut id prius addiscas, quod est maturius ad salutem. Quo studio, ut id ardentius, quod est vehementius ad amorem. Quo fine, ut non ad inanem gloriam, aut propter curiositatem, aut aliquid simile; sed tantum ad tuam et proximi aedificationem, et ad Dei gloriam.
267: mf - ecclesia k
Sicut ecclesia proprias res amittere non debet, ita rapacitatis ardore alienas inuadere non debet. — Gregorius in registro.
33935 De aequitate 15 : Sicut Ecclesia proprias res amittere non debet, ita eam rapacitatis ardore alienas invadere non oportet.
85251 De beneficiatis 1 : Sicut Ecclesia proprias res amittere non debet, ita eam rapacitatis ardore alienas invadere non oportet.
268: mf - angelus f
Qui parua capiunt sed tamen hec eadem parua pie annunciare fratribus non desistunt, isti in angelorum numerum currunt. Qui secretorum celestium summa capere preualent et nunciare, isti in archangelorum numerum duputantur. Qui amando ardent et loquendo alios accendunt, isti seraphin dicantur. — Gregorius in quadam omelia.
51767 Nam sunt plerique qui parva capiunt, sed tamen haec eadem parva pie annuntiare fratribus non desistunt: isti itaque in Angelorum numerum currunt. Et sunt nonnulli, qui divinae largitatis munere refecti, secretorum coelestium summa non solum capere praevalent, sed etiam aliis nuntiare: quo ergo isti, nisi in Archangelorum numerum deputantur? Et sunt alii, qui faciunt mira, signa valenter operantur: quo ergo isti, nisi ad supernarum Virtutum sortem et numerum congruunt?
269: mf - curiositas aq
Ista liberalium arcium consectacio molestos, intempestiuos, uerbosos sibi placentes facit et ideo non discentes necessaria quia superuacua didicerunt. Quare ergo liberalibus studiis filios erudimus? Non quia uirtutem dare possunt sed quia animum ad accipiendam uirtutem preparant. — Seneca ibidem (LXXXVII. epistola).
346867 De intelligentia 33 : Quare liberalibus studiis filios erudimus? Non quia virtutem dare possunt, sed quia animum ad excipiendam virtutem praeparant.
586206 De sapientia mala 19 : Liberalium artium ostentatio, molestos, intempestivos, verbosos, sibi placentes facit.
270: mf - detractio q
Linguas detrahencium sicut nostro studio non debemus excitare ne ipsi pereant, ita per sui maliciam excitatas debemus equanimiter tollerare ut nobis meritum crescat. Aliquando autem compescere ne dum de nobis mala disseminant eorum qui audire nos ad bona poterant, corda innocencium corrumpant. — Gregorius super Ezechielem omelia IX.
449470 De patientia 6 : Linguas detrahentium, sicut nostro studio non debemus excitare, ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat.
271: mf - predicacio q
Non confundent opera sermonem tuum nec, cum in ecclesia loquaris, tacitus quilibet respondit: cur ergo que dicis ipse non facis? Delicatus magister est qui pleno uentre de ieiuniis disputat, accusare auariciam et latro potest, sacerdotis Christi os cum mente concordet. — Ieronymus in epistola ad Nepocianum.
504816 De praedicatoribus malis 7 : Delicatus est magister, qui pleno ventre de jejuniis disputat. Accusare avaritiam et latro potest; sacerdotis Christi os cum mente concordet.
272: mf - prelacio be
Canales hodie in ecclesia multos habemus, conchas autem perpaucas. Tante caritatis sunt per quos nobis fluenta celestia manant ut ante infundere quam infundi uelint, loqui quam audire paraciores, et prompti docere quod non didicerent, et aliis preesse gestientes qui seipsos regere nesciunt. — Bernardus super Cantica.
499068 De praedicationem usurpantibus 8 : Canales hodie multos habemus in Ecclesia, conchas vero perpaucas. Tantae enim charitatis sunt, per quos nobis fluenta caelestia manant, ut ante effundere, quam infundi velint; loqui, quam audire; paratiores docere, quod non didicerunt; et aliis praeesse gestientes, qui se ipsos regere nesciunt.
273: mf - solitudo et tumultus g
Malum quod nemo uidet, nemo arguit; ubi autem non timetur reprehensor, securus accedit temptator, licencius perpetratur iniquitas. In conuentu uero bona si qua agis, nemo prohibet; malum autem facere si uis, non licet. Si ergo de fatuis uirginibus es, congregatio tibi necessaria est; si de prudentibus, tu congregationi. — Bernardus ad Sophiam uirginem.
551895 De religione 15 : Ubi non timetur reprehensor, securius accedit tentator, licentius perpetratur iniquitas. In conventu vero, bona si quae facis, nemo prohibet; malum autem facere si vis, non licet. Mox enim a pluribus comperitur, arguitur, emendatur: sicut e contrario bonum cum omnes vident, mirantur, venerantur, imitantur.
274: mf - voluptas g
Quid autem de corporis uoluptatibus loquar quarum appetencia quidem plena est anxietatis, sacietas uero penitencie? Quarum motus quid habeat iocunditatis, ignoro. Tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum intelliget. Que si beatos explicare possunt, nichil cause est quin pecudes quoque beate esse dicantur. — Boecius libro III. de consolatione.
41508 De ambitiosis 25 : Universos in ordinibus ecclesiasticis, caeterisque ad sanctuarium pertinentibus, honorem quaerentes proprium, aut divitias, seu corporis voluptatem, postremo, quae sua sunt, non quae Jesu Christi, manifeste prorsus, et indubitanter non ea quae Deus est charitas, sed aliena a Deo et omnium radix malorum cupiditas introducit.
621042 De sufficientia 6 : Sive de cibo, sive de potu, sive de balneis, caeteraque corporis voluptate nihil interroges; tantum ab eo pete, quantum valetudini opem conferre potest.
673379 De voluptate 6 : Tristes esse voluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum volet, intelliget: quae si beatos explicare possent, nihil causae est, quin pecudes quoque beatae esse dicantur, quarum omnis ad explendam corporalem lasciviam festinat intentio.
275: mf - medicina g
Ego plagis consciencie mee nullum iudico accommodacius medicamentum probris et contumeliis. — Bernardus in epistola.
460408 De peccatis linguae, de convitiatione 5 : Ego plagis conscientiae meae nullum judico accommodatius medicamentum probris et contumeliis: non est proinde, quod pro me movear, homuncio omni opprobrio dignus et, despectione.
276: mf - humilitas ae
Humilis debet esse et uerecunda satisfactio qua emendatur superba transgressio. Nec sterilis uerecundia grata est, nec humilitas preter ueritatem laudabilis. — Bernardus super Cantica.
588978 De satisfactione 14 : Humilis et verecunda debet esse satisfactio, per quam emendatur superba transgressio.
648641 De verecundia 15 : Nec sterilis verecundia grata est, nec humilitas praeter veritatem laudabilis.
277: mf - ambicio n
O ambicio, ambiciencium crux, quomodo omnes torques, omnibus places? Nil acrius cruciat, nil molestius inquietat, nil tamen apud miseros mortales celebrius negociis eius. — Bernardus de consideracione libro III.
38643 De ambitiosis 15 : O ambitio, ambientium crux, quomodo omnes torquens, omnibus places? Nil acerbius cruciat, nil molestius inquietat; nil tamen apud miseros mortales celebrius negotiis ejus. Annon limina Apostolorum plus ambitio, quam devotio terit?
278: mf - amicicia ad
Non sunt fideles in amicicia quos munus non gracia copulat. Nam cito deserunt nisi semper acceperint. Dilectio enim que munere glutinatur, eodem suspenso dissoluitur. — Ysidorus libro III. de summo bono.
48053 De amicitia 9 : Non sunt fideles in amicitia, quos munus, non gratia copulat: hi cito deserunt, nisi semper acceperint. Dilectio enim, quae munere glutinatur, eo suspenso dissolvitur.
279: mf - consideracio sui ai
Humane nature ista condicio est ut tantum ceteris rebus cum se cognoscat excellat, eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosse desierit. Nam ceteris animantibus sese ignorare natura est, hominibus uicio uenit. — Boecius libro II. de consolacione.
329386 De ignorantia 21 : Humanae naturae ista conditio est, ut si se nosse desierit, infra bestias redigatur; si vero cum caeteris rebus semetipsum agnoscat, excellat easdem. Nam caeteris animantibus, sese ignorare, natura est; hominibus, vitio venit.
280: mf - doctrina siue doctor ab
Docere et non facere non solum lucri nichil, sed et dampni plurimum confert. Grandis enim condempnacio est componenti quidem sermonem suum, uitam uero suam atque operam negligenti. — Crisostomus in libro de conpunctione cordis.
502658 De praedicatoribus malis 13 : Docere, et non facere, non solum nihil lucri, sed etiam damni plurimum confert. Grandis enim condemnatio est componenti quidem sermonem suum, vitam vero suam atque operam negligenti.
281: mf - electio x
Aliquis uir bonus nobis eligendus est ac semper ante oculos habendus ut sic tanquam illo spectante uiuamus et omnia tanquam illo uidente faciamus. Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis assistat. — Seneca.
377413 De memoria 15 : Aliquis vir bonus eligendus est, atque semper ante oculos habendus, ut sic tanquam illo spectante, vivamus, et omnia tanquam illo vidente faciamus. O felicem, qui sic aliquem vereri potest, ut ad memoriam quoque ejus se componat atque ordinet!
282: mf - exemplum b
Omnis qui male uiuit in conspectu eorum quibus prepositus est, quantum in ipso est, occidit. Et forte qui imitatur, moritur; qui non imitatur, uiuit. Tamen quantum ad illum pertinet, ambos occidit. — Augustinus ibidem (in libro de pastoribus).
513877 De praelatis malis 11 : Parum est malis pastoribus, quod oves languentes, et infirmas, et errantes, et perditas non curant; sed etiam ipsas fortes et pingues necant, quantum in ipsis est: et si illae vivunt, de misericordia Dei vivunt; tamen, quantum ad pastores malos attinet, occidunt.
518476 De praelatis malis 7 : Omnis, qui male vivit in conspectu eorum quibus praepositus est, quantum in ipso est, omnes occidit.
283: mf - confessio af
Quare uicia sua nemo confitetur? Quia eciam nunc in illis est. Sompnium narrare uigilantis est et uicia sua confiteri sanitatis indicium est. Expergiscamus ergo ut mores nostros coarguere possimus. — Seneca epistola LIIIII.
131414 De confessione 25 : Somnium narrare, vigilantis est; et vitia sua confiteri, sanitatis indicium est. Expergiscamur ergo, ut errores nostros redarguere possimus.
284: mf - inuidia g
Euenire plerumque solet ut non amissa caritate eciam inimici ruina nos letificet, et rursum eius gloria sine inuidie culpa contristet, quia per hoc quosdam bene erigi credimus, et proficiente illo plerosque iniuste opprimi formidamus. — Gregorius libro XXII. moralium.
247737 De discordia 6 : Evenire plerumque solet, ut non amissa charitate, et inimici nos ruina laetificet, et rursum ejus gloria sine invidiae culpa nos contristet: dum et ruente eo quosdam bene erigi credimus, et proficiente eo plerosque injuste opprimi formidamus.
285: mf - prelacio bd
Quomodo in pascua diuinorum eloquiorum educet greges dominicos pastor ydiota? Sed et si doctus quidem fuerit non autem bonus, uerendum ne quantum nutriat doctrina uerbi, noceat uita sterili. — Bernardus super Cantica.
515300 De praelatis malis 17 : Quomodo in pascua divinorum educet eloquiorum greges dominicos pastor idiota? Sed et si doctus quidem fuerit, non sit autem bonus, verendum ne non tam nutriat doctrina, quam vita sterilis noceat.
286: mf - votum h
Quidam turpissima uota diis insusurrant, si quis ammouerit aurem, contiscent; et quod scire hominem nolunt Deo narrant. Sic uiue cum hominibus tanquam Deus uideat, sic loquere cum Deo tanquam homines audiant. — Seneca X. epistola.
436375 De oratione accepta 35 : Sic vive cum hominibus, tanquam Deus videat: sic loquere cum Deo, tanquam homines audiant.
439778 Nunc autem quanta dementia est hominum, qui turpissima vota Diis insusurrant, ita ut, si quis aurem admoverit, statim conticescant, et quod scire hominem nolunt, Deo narrant!
287: mf - monachus z
Multi monachorum amore parentum non solum terrenis curis, sed eciam forensibus iurgiis inuoluti sunt, et pro suorum temporali salute suas animas perdiderunt. — Ysidorus ibidem (de summo bono libro I.).
391946 De monachis malis 7 : Multi monachorum amore parentum non solum terrenis curis, sed etiam forensibus jurgiis involvuntur, et pro suorum temporali salute amicorum suas animas perdunt.
288: mf - passio b
Multos filios Deus fecit. Vnicus filius Dei emit sibi fratres sanguine suo, probauit reprobatus, redemit uenditus, honorauit iniuriatus, uiuificauit occisus. Venditis rebus nostris nullum maius earum precium accipimus quam nos ipsos quia talibus implicati nostri non eramus. — Augustinus in sermone.
9148 De Christo 27 : Multos filios Dei unicus filius Dei emit sibi fratres sanguine suo, probavit reprobatus, redemit venditus, honorificavit injuriatus, vivificavit occisus. Dubitas quod dabit tibi bona sua, qui non dedignatus est suscipere mala tua?
289: mf - inuidia b
Inuidia uicium dyabolicum quo solo dyabolus reus est et inexpiabiliter reus. Non enim dyabolo dicitur ut dampnetur; adulterium commisisti, furtum fecisti, uillam alienam rapuisti, sed homini stanti inuidisti. — Augustinus libro I. de doctrina Christiana.
348450 Vitium enim diabolicum est invidia, quo solo diabolus reus est, et inexpiabiliter reus. Non enim dicitur diabolo, ut damnetur: Quia adulterium commisisti, furtum fecisti, villam alienam rapuisti; sed: Quia homini stanti, tu lapsus, continuo invidisti.
290: mf - compassio k
Non nulli dura ceruice et attrita sunt fronte ut quo magis eis compatimur, tanto magis nostra compassione et paciencia abutuntur. — Bernardus in sermone.
426274 De obstinatione 10 : Nonnulli dura cervice et attrita sunt fronte, ut quo magis eis compatimur, tanto magis nostra et compassione, et patientia abutantur.
291: mf - consciencia b
Bene sibi conscius falsis non debet moueri conuiciis, nec estimare plus ponderis in alieno esse conuicio quam in suo testimonio. — Ambrosius de officiis.
177681 De constantia 13 : Bene sibi conscius, falsis non debet moveri; nec aestimari plus ponderis in alieno esse convitio, quam in suo testimonio.
292: mf - consideracio sui s
Spiritualis homo omne opus suum trina quadam consideracione preueniet; prius quidem an liceat, deinde an deceat, postremo an expediat. — Bernardus ibidem (de consideracione ad Eugenium).
531241 De providentia 13 : Spiritualis homo ille, qui omnia dijudicat, ut ipse a nemine judicetur, omne opus suum trina quadam consideratione praevenit; primum quidem an liceat, deinde an deceat, postremo an expediat.
293: mf - contemplacio b
Qui didicerunt a Domino Ihesu Christo mites esse et humiles corde plus cogitando et orando proficiunt quam legendo et audiendo. — Augustinus in epistola ad Paulinum.
437420 De oratione accepta 7 : Qui didicerunt a Domino Jesu Christo mites esse et humiles, corde plus cogitando et orando perficiunt, quam legendo et audiendo.
294: mf - conuersio u
Solet inter primordia conuersionis acrius insurgere temptacio praue consuetudinis et uix possunt extingui iacula ignita dyaboli. — Ibidem (Bernardus super Cantica).
332291 De incipientibus 9 : Solet inter primordia conversionis acrius insurgere tentatio pravae consuetudinis, et vix possunt extingui jacula ignita diaboli.
295: mf - correctio az
Si ab increpacione idcirco reticemus quia contra nos insurgere derisionis odia formidamus, non iam lucra Dei sed nostra querimus. — Gregorius libro XX. moralium.
628852 De taciturnitate 2 : Si ab increpatione idcirco reticemus, quia contra nos insurgere derisoris odia formidamus; non jam lucra Dei quaerimus, sed nostra.
296: mf - excusacio i
Vsitatum generis humani uicium est libendo peccatum committere, et commissum negando abscondere, et conuictum defendendo excusare. — Gregorius libro XXII. moralium.
462925 De peccatis linguae, de excusatione 2 : Usitatum humani generis vitium est, et latendo peccatum committere, et commissum negando abscondere, et convictum defendendo multiplicare.
297: mf - ira ae
Quociens ira animum inuadit, mentem edoma, uince te ipsum; differ tempus furoris. Cum tranquilla mens fuerit, fac quod placet. — Gregorius in moralibus.
632375 De temperantia 5 : Quoties ira animum invadit, mentem edoma, vince teipsum, differ tempus furoris; cum tranquilla mens fuerit, quod placet vindica.
298: mf - virginitas q
Virginitas in eo facilior est quod carnis incentina non nouit, et uiduitas in eo sollicicior quod preteritas in eo recolit uoluptates. — Ieronymus in epistola ad Geniciam.
652760 De viduis 9 : Virginitas in eo facilior est, quod carnis incentiva non novit; et viduitas in eo sollicitior, quod praeteritas animo recolit voluptates.
299: mf - virginitas r
Audenter loquar: cum omnia possit Deus suscitare uirginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare de pena, sed non uult coronare corruptam. — Ieronymus ad Eustochium.
655140 De virginibus 20 : Audenter loquar; cum omnia possit Deus, suscitare non potest virginem post ruinam. Valet quidem liberare de poena, sed non vult coronare corruptam.
300: mf - loquacitas e
Ingreditur mors per ostium tuum, si falsum loquaris, si turpiter, si procaciter, postremo si ubi non oportet loquaris. — Ambrosius libro de uirginitate.
656570 De virginibus 27 : Ingreditur, o virgo, mors per ostium tuum, si falsum loquaris, si turpiter, si procaciter, postremo si ubi non oportet loquaris. Clausae sint ergo fores labiorum tuorum, et obseratum maneat vocis vestibulum.
301: mf - monachus r
Super fratrum transgressiones, non super patrum traditiones constituitur qui abbas eligitur, mandatorum cultor et uiciorum ultor. — Bernardus de precepto et dispensatione.
387356 De monachis bonis 9 : Super fratrum transgressiones, non super patrum traditiones constituitur, qui abbas eligitur, mandatorum cultor, ultor vitiorum.
302: mf - ornatus i
Decor corporis non sit affectatus sed naturalis, simplex, neglectus magis quam expeditus, non preciosis et albentibus adiutus uestimentis sed communibus ut honestati uel necessitati nil desit, nil accedat nitori. — Ambrosius de officiis libro I.
596477 De simplicitate 7 : Non sit affectatus decor corporis; sed naturalis, sed simplex, neglectus magis quam expeditus, non pretiosis et albentibus adjutus vestimentis, sed communibus, ut honestati vel utilitati nihil desit, nihil accedat nitori.
303: mf - secularis a
Non mediocre periculum est cum habeas tanta eloquia Dei et Dei opera que fecit; illis pretermissis loquaris que seculi sunt, audias que seculi sunt. Incumbit uirtuti seculi qui desperat de adiutorio Dei. — Ambrosius super Beati immaculati.
472268 De peccatis linguae, de nugis 2 : Non mediocre periculum est, cum habeas tanta eloquia Dei, et opera, quae fecit in Genesi, in Exodo, in Levitico, Numeris, Deuteronomio, Jesu Nave, Judicum, libro Regum atque Esdrae, et quae dixit, et quae fecit in Evangelio, in Actibus Apostolorum; si, illis praetermissis, loquaris quae saeculi sunt, audias quae vana sunt et otiosa.
472521 De peccatis linguae, de nugis 2 : Non mediocre periculum est, cum habeas tanta eloquia Dei, et opera, quae fecit in Genesi, in Exodo, in Levitico, Numeris, Deuteronomio, Jesu Nave, Judicum, libro Regum atque Esdrae, et quae dixit, et quae fecit in Evangelio, in Actibus Apostolorum; si, illis praetermissis, loquaris quae saeculi sunt, audias quae vana sunt et otiosa.
304: mf - acceptio personarum e
Quicumque aut consanguinitate aut amicicia, uel econtrario hostili odio uel inimiciciis, in iudicando ducitur, peruertit iudicium Christi qui est iusticia. — Ieronymus in originali super Amos.
27068 De acceptione personae 7 : Quicumque aut consanguinitate aut amicitia, et e contrario, vel hostili odio, vel inimicitiis in judicando ducitur, pervertit judicium Christi, qui est justitia.
305: mf - paupertas n
Cum quosdam pauperes aliqua reprehensibilia perpetrare conspicitis, nolite despicere quia fortasse quos superfluitas tenuissime prauitatis inquinat, caminus paupertatis curat. — Gregorius in omelia: Homo quidam erat diues.
175527 De consolatione (in De periculis) 1 : Offerenda est eis consolatio, quos caminus paupertatis excoquit, atque illis inferendus est timor, quos consolatio gloriae temporalis extollit.
452542 De pauperibus 2 : Cum quoslibet pauperes nonnulla reprehensibilia perpetrare conspicitis, nolite despicere, nolite desperare; quia fortasse quod superfluitas tenuissimae pravitatis inquinat, caminus paupertatis purgat.
306: mf - passio g
Congruit nostre deuotioni ut qui Domini crucifixi passionem celebraturi sumus, reprimendarum carnalium uoluptatum crucem nobis ipsi eciam faciamus. — Augustinus in sermone de quadragesima.
213270 De cruce spirituali 4 : Qui Christi sunt, etc.: Congruit nostrae devotioni, ut qui Domini crucifixi passionem celebramus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus.
434967 De oratione accepta 29 : Orando bibitur vinum spirituale laetificans cor hominis, vinum scilicet Spiritus sancti, quod inebriat mentem, et carnalium voluptatum infundit oblivionem, humectans interiora arentis conscientiae, escas bonorum actuum digerit, et deducit per quaedam animae membra, fidem roborans, spem confortans, vegetans ordinansque charitatem, et impinguans mores.
307: mf - studium g
Omnis profectus ex lectione et meditacione procedit. Que enim nescimus lectione discimus, que didicimus meditacionibus conseruamus. — Ysidorus libro III. de summo bono.
374826 De meditatione 2 : Vita nostra, dum lacrymis lavatur, dum bonis operibus exercetur, sanctis meditationibus tenditur, ad novitatem suam sine cessatione reparatur.
375349 De meditatione 5 : Omnis profectus ex lectione et meditatione procedit: quae enim nescimus, ex lectione discimus, meditationibus conservamus.
308: mf - amicicia ac
Vbi amicicia permanet, nil facile creditur, nil facile recipitur quod dissidium possit operari. Si uero semel inimicicie occupauerint animos, omnia que sunt, que dicuntur, que audiuntur, ita recipiuntur ut ad maiores proficiant inimicicias. — Crisostomus super Mattheum.
45391 De amicitia 17 : Ubi amicitia permanet, nihil facile creditur, nil facile recipitur, quod dissidium possit operari.
207800 De credulitate 7 : Si inimicitiae semel occupaverint homines, omnia quae fiunt, quae dicuntur, quae audiuntur, ita accipiuntur et intelliguntur, ut ad majores et longiores proficiant inimicitias. Si quid enim boni dicatur de inimico, non creditur; si quid autem mali, hoc solum creditur, hoc confirmatur.
309: mf - tempus siue temporale c
Fallax in temporalibus bonis suauitas et infructuosus labor et perpetuus timor et periculosa iocunditas, inicium sine prouidencia et finis cum penitencia. — Augustinus ibidem (in quodam sermone).
526842 De prosperitate 14 : Fallax in transitoriis suavitas, et infructuosus labor, et perpetuus timor, et periculosa sublimitas: initium sine providentia, et finis cum poenitentia.
310: mf - crux n
Crux est humilium inuicta tuicio, superborum deiectio, uictoria Christi, perdicio dyaboli, infernorum destructio, celestium confirmacio, mors infidelium, uita iustorum de quo Iohannes Crisostomus: Crux est Christianorum spes, crux Romanorum uictoria, mortuorum resurrectio, cecorum dux, conuersorum uia, claudorum baculus, pauperum consolacio, arbor resurrectionis, lignum uite eterne. — Cassiodorus super illud Psalmum IIII.: Signatum est super nos et cetera.
209161 De cruce 12 : Crux est humilium invicta tuitio, superborum abjectio, victoria Christi, perditio diaboli, infernorum destructio, coelestium reformatio, mors infidelium, vita justorum. ---- De cruce 2 : Crux est opprobrium perfido, fideli autem gloria, redempto resurrectio est; quia pro nobis passus est Dominus, illo nos redemit sanguine, illa ad paradisum resurrectione vocavit.
209881 De cruce 4 : Crux spes Christianorum: crux resurrectio mortuorum: crux caecorum dux; crux desperatorum vita; crux claudorum baculus; crux consolatio pauperum.
311: mf - religio e
Michi arrogare non audeo ut domus mea melior sit quam archa Noe ubi tamen inter tot homines unus reprobus inuentus est; aut melior sit quam domus Abrahe cui dictum est: Eice ancillam et filium eius; aut melior sit quam domus Ysaac cui de duobus geminis dictum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Simpliciter autem fateor ex quo Deo seruire cepi quomodo sicut difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt, ita non sum peiores expertus quam qui in monasterio defecerunt. — Augustinus in epistola ad Vincencium donatistam.
122592 Et quid faciam? inquis. Ejice ancillam et filium ejus.
563540 De religiosis malis 7 : Ex quo Deo servire coepi, quomodo difficile sum expertus meliores, quam qui in monasteriis profecerunt; ita non sum expertus pejores, quam qui in monasteriis ceciderunt.
312: mf - amicicia cf
Qui se spectat et propter hoc ad amiciciam uenit, male cogitat. Quemadmodum cepit, sic desinet. Necesse est ut inicia inter se et exitus congruant. Qui enim utilitatis causa assumptus est, tamdiu placebit, quamdiu utilis fuerit. Hac re florentes amicorum turba circumsedit, circa euersos solitudo est, et inde amici fugiunt ubi probantur. — Seneca IX. epistola ad Lucillum.
46867 De amicitia 23 : Qui utilitatis causa assumptus est, tandiu placebit, quandiu utilis erit. Hac re florentes amicorum turba circumsidet; circa eversos solitudo est, et inde amici fugiunt ubi probantur.
313: mf - correctio i
Non uos iudicetis maliuolos esse quando alterius crimen iudicatis. Magis quippe innocentes non estis si fratres uestros, quos iudicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim frater tuus uulnus habet in corpore quod uelit occultari, dum timet secari, nonne crudeliter a te simuletur et misericorditer iudicaretur? Quanto ergo pocius debet manifestare ne deterius putrescat in corde? — Augustinus de communi uita uel regula clericorum.
564553 De remissione 12 : Magis innocentes non estis, si fratres vestros, quos judicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis.
314: mf - venia y
Omnino propter mansuetudinem que in te predicatur, currimus post te, Domine Ihesu, audientes quod non spernas pauperem, peccatorem non abhorreas; non horruisti confitentem latronem, non lacrimantem peccatricem, non Cananeam supplicantem, non deprehensam in adulterio, non sedentem in theloneo, non supplicantem publicanum, non negantem discipulum, non persecutorem discipulorum, non ipsos crucifixores tuos. In odorem horum unguentorum currimus. — Bernardus super Cantica.
14141 De Christo 42 : Omnino propter mansuetudinem, quae in te praedicatur, currimus post te, Domine Jesu, audientes quod non spernas pauperem, peccatorem non horreas.
315: mf - correctio at
Maior culpa quo cicius quia culpa est agnoscitur eo eciam celerius emendatur. Minor uero dum quasi nulla creditur eo peius quo et securius in usu tenetur. — Gregorius ibidem (in pastorali).
481987 De peccato 8 : Nonnunquam in parva deterius, quam in majore culpa peccatur. Major enim, quo citius, quia sit culpa, agnoscitur, eo etiam celerius emendatur. Minor vero, dum quasi nulla creditur, eo pejus, quo et securius in usu retinetur.
316: mf - clericus i
Ministri Christi sunt et seruiunt antichristo; honorati incedunt de bonis Domini cui honorem non deferunt. Inde quem cotidie uides meretricius nitor, ystrionicus habitus, regius apparatus. Inde aurum in frenis, in sellis, in calcaribus; plus calcaria quam altaria fulgent. Inde mense splendide ciphis et cibis; inde comessaciones et ebrietates; inde cithara et lira; inde redundancia torcularia et promptuaria plena eructancia ex hoc in illud. Pro huius uolunt esse et fiunt ecclesiarum prepositi, decani, archidiaconi, episcopi, archiepiscopi. — Bernardus super Cantica sermone XXXIII.
515580 De praelatis malis 18 : Omnes quae sua sunt, quaerunt, non quae Jesu Christi: ministri Christi sunt, et serviunt Antichristo: honorati incedunt de bonis Domini, qui Domino honorem non deferunt. Inde is, quem quotidie vides, meretricius nitor, histrionicus habitus, regius apparatus in cibis et potibus.
520514 De proficientibus 16 : Ubi sane in spirituali profeceris exercitio, erit nonnunquam rapi a tuo spiritu in divinum, ut incipias gaudere de bonis Domini, quia propria ante mala lugebas.
317: mf - iudex siue iudicium a
Nolite iudicare. Hoc loco nichil aliud nobis precipi existimo nisi ut ea facta que dubium est quo animo fiant in meliorem partem interpretemur. Quod enim scriptum est: a fructibus eorum cognoscetis eos. De manifestis dictum est que non possunt bono animo fieri. Sunt quedam facta media que ignoramus quo animo fiant quia in bono et malo fieri possunt de quibus temerarium est iudicare maxime ut condempnemus. — Augustinus contra Manicheos libro II.
279994 De excusatione : Ea facta, quae dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretamur. ---- De excusatione : Non reprehendamus ea, quae nescimus quo animo fiant, neque ita reprehendamus quae manifesta sunt, ut desperemus sanitatem.
283967 De exercitio 23 : Non ex foliis, non ex floribus, sed ex fructu arbor bona, malave cognoscitur: denique: A fructibus eorum cognoscetis eos: opera ergo, et non verba, discernunt inter filios Dei, et filios diffidentiae.
318: mf - caro siue corpus t
Attende, homo, quid fuisti ante ortum, et quid es ab ortu usque ad occasum, atque quid eris post hanc uitam. Profecto fuit quando non eras, postea de uili materia factus et in uilissimo panno inuolutus menstruali sanguine in utero materno fuisti nutritus; tunica tua fuit pellis secundina. Sic indutus et ornatus uenisti, nec memor es quam uilis sit origo tui. Forma, fauor populi, feruor iuuenilis, opesque subripuere tibi noscere quid sit homo. Nichil enim aliud est homo quam sperma fetidum, saccus stercorum, cibus uermium. Post hominem uermis, post uermen fetor et horror. Sic in non hominem uertitur omnis homo. Cum fex, cum limus, cum res uilissima simus. Vnde superbimus? Ad terram terra redimus. — Ibidem (Hugo de claustro anime libro I. capitulo I.).
313028 De homine 16 : Attende, quid fuisti ante ortum, et quid es ab ortu usque ad occasum, ac quid eris post hanc vitam. ---- De homine 16a : Forma, favor populi, fervor juvenilis, opesque, / Surripuere tibi nosse, quid esset homo. ---- De homine 16b : Post hominem vermis, post vermem foetor et horror: / Sic in non hominem vertitur omnis homo.
319: mf - aduocati e
Verbosulum aduocatum et studentem eloquencie cum sapiencie sit inanis, non aliud quam iusticie hostem reputes. — Bernardus libro de consideracione.
359464 De juvenibus 10 : Verbosulum adolescentem, et studentem eloquentiae, cum sapientiae sit inanis, non aliud, quam justitiae hostem reputes; et pro hujusmodi falsis fratribus dicit ille magister disciplinae: Manus nemini cito imposueris.
320: mf - iudex siue iudicium ak
Quattuor modis iudicium humanum peruertitur: timore, cupiditate, odio, amore. — Ysidorus ibidem (de summo bono libro III.).
355995 De judicibus 8 : Quatuor modis judicium humanum pervertitur, timore, cupiditate, odio, amore: timore, dum metu potestatis alicujus, veritatem loqui pavescimus; cupiditate, dum praemio muneris alicujus corrumpimur; odio, dum contra quemlibet adversari molimur; amore, dum amico vel propinquis obtemperare contendimus.
321: mf - abstinencia t
Solus in illicitis non cadit, qui se aliquando et a licitis caute restringit. — Gregorius V. libro moralium.
243571 De disciplina 3 : Solus in illicitis non cadit, qui se aliquando et a licitis caute restringit.
322: mf - prudencia siue prouidencia g
Prouidens dicitur quasi porro uidens. Perspicax est enim et incertorum prouidet casus. — Ysidorus in libro ethimologiarum.
536733 De prudentia 8 : Prudens dicitur, quasi porro videns: perspicax est enim et incertorum praevidet casus.
323: mf - residiuatio h
Vniuscuiusque casus tanto maioris est criminis, quanto priusquam caderet maioris erat uirtutis. — Ysidorus ibidem (libro III. de summo bono).
544875 De recidivatione 3 : Auget reatum culpae sequentis, praeconium gloriae praecedentis. Nam uniuscujusque casus tanto majoris est criminis, quanto, priusquam caderet, majoris potuit esse virtutis.
324: mf - sacerdos ab
Quicquid preter necessarium uictum ac simplicem uestitum de altari retines, tuum non est. Rapina est; sacrilegium est. — Bernardus epistola II.
88835 De beneficiatis 8 : Quidquid praeter necessarium victum, ac simplicem vestitum de altario retines, tuum non est, rapina est, sacrilegium est.
325: mf - sanctitas uel sanctus d
Quanto est quisque sanctior et desiderii sancti plenior, tanto est eius in orando fletus uberior. — Augustinus in libro de ciuitate Dei.
431655 De oratione accepta 11 : Quanto est quisque sanctior, et desiderii sancti plenior, tanto est ejus in orando fletus uberior.
326: mf - simplicitas d
Prudencia absque simplicitate malicia est, et simplicitas absque ratione stulticia nominatur. — Ieronymus super Osee.
371039 De malitia 10 : Prudentia absque bonitate malitia est, et simplicitas absque ratione stultitia nominatur.
327: mf - sollempnitas d
Valde absurdum est nimia saturitate uelle honorare martyrem quem sciamus Deo placuisse ieiuniis. — Ieronymus in epistola ad Eustochium.
362901 De laetitia (in De gratiosis) 7 : Nihil sollicitius providendum est, quam ut solemnem diem non tam ciborum abundantia, quam spiritus exultatione celebremus: quia valde absurdum est, nimia saturitate velle honorare martyrem, quem scimus Deo placuisse jejuniis.
328: mf - loquacitas r
Vanus sermo cito polluit mentem, et facile agitur quod libenter auditur. — Ysidorus in libro soliloquiorum.
187560 De continentia auditus 6 : Nulla aures tuas sermonum impudicitia subrepat. Vanus sermo cito polluit mentem, et facile agitur, quod libenter auditur.
329: mf - veritas d
Si de ueritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum quam ueritas relinquatur. — Augustinus ibidem (libro de libero arbitrio).
590902 De scandalo 1 : In quantum sine peccato possumus vitare proximorum scandalum, debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum, quam veritas relinquatur.
330: mf - consideracio sui r
Consideracio est que confusa disterminat, sparsa colligit, secreta rimatur, uerum inuestigat, uerisimilia examinat, ficta et fuscata explorat. Hec est que agenda preordinat, acta recogitat; in aduersis prospera presentit, in aduersis quasi non sentit. — Bernardus ibidem de consideracione ad Eugenium.
534241 De prudentia 14 : Consideratio confusa determinat, hiantia comprimit, sparsa colligit, secreta rimatur, vera investigat, verisimilia examinat, ficta et fucata explorat. Haec est, quae agenda praeordinat, recogitat acta, ut nihil in mente resideat incorrectum.
331: mf - correctio bd
Sicut laudabile decretumque est reuerenciam et honorem debitum exhibere maioribus, ita rectitudinis et Dei timoris est, si quid in eis correctione indigeret, nulla dissimulacione postponere ne totum corpus quod absit incipiat morbus inuadere, si langor non fuerit curatus in capite. — Gregorius ibidem (in pastorali et in moralibus).
33291 De aequitate 12 : Sicut laudabile, discretumque est, reverentiam et honorem debitum exhibere prioribus, ita rectitudinis et Dei timoris est, si qua in eis correctione indigent, nulla dissimulatione postponere: ne totum, quod absit, incipiat corpus invadere, si languor non fuerit curatus in capite.
332: mf - mulier i
Si pudicam queris feminam, quam bene uideris conuersantem, mente dilige, non corporali accessu frequentes. Nemo miles cum uxore pergit ad bellum. Femine cum uiris habitantes germinant spinas, et archana moncium acuto mucrone percuciunt. — Ambrosius ibidem (libro I. de officiis).
286529 De familiaritate 13 : Si pudicitiam servare quaeris, feminam quam bene videris conversantem mente dilige, non corporali frequentia. ---- De familiaritate 14 : Germinant feminae spinas cum viris habitantes, et arcana mentium acuto mucrone percutiunt.
333: mf - virtus n
Mensuretur perfectorum fidelium uita per quadrum, et tantum habeat spiritualis atrii latus unum quantum latera singula, quia unusquisque tantum prudens est quantum temperans, fortis et iustus; tantum temperans quantum prudens, iustus et fortis fuerit; et cetera. — Gregorius omelia X., secunde partis super Ezechielem.
540053 De quatuor cardinalibus virtutibus 2 : Unusquisque tantum prudens est, quantum temperans, fortis et justus; tantum temperans, quantum prudens, fortis, et justus; tantum fortis, quantum prudens, temperans, et justus; tantum justus, quantum prudens, temperans, et fortis.
334: mf - relinquere m
Crates Thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit, nec putauit se simul posse uirtutes et diuicias possidere. Abite, inquit, male cupiditates; ego uos mergam ne submergar a uobis. Philosophus glorie animalis et popularis aure uile mancipium totam simul sarcinam deposuit. — Ieronymus in epistola.
451496 De pauperibus 15 : Crates ille Thebanus quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abjecit in mare; nec putavit se posse et virtutes simul et divitias possidere.
335: mf - peccatum k
Ex quo incipit homo precepti esse capax, ex illo incipit posse peccare. Duobus modis peccat antequam sit sapiens: si aut se non accommodet ad accipiendum preceptum, aut cum acceperit non obseruet. Sapiens autem peccat, si se auertit a sapiencia. — Augustinus ibidem (libro III. de libero arbitrio).
315758 De homine 7 : Ex quo incipit homo praecepti esse capax, ex illo incipit posse peccare. Duobus autem modis peccat, antequam fiat sapiens: si aut non se accommodet ad accipiendum praeceptum; aut, cum acceperit, non observet.
336: mf - compassio c
Tunc plena cordis nostri compassio est cum malum inopie pro proximo suscipere non metuimus ut illum a passione liberemus. Plus est aliquando compati ex corde quam dare quia quisquis indigenti perfecte compatitur, minus estimat omne quod dat. Et rem quamlibet plerumque dat qui non compatitur. — Gregorius libro XX. moralium.
271196 De eleemosyna accepta 3 : Tunc plena est nostri cordis compassio, cum malum inopiae pro proximo suscipere non metuimus, ut illum a passione liberemus. ---- De eleemosyna accepta 4 : Rem quamlibet plerumque dat etiam qui non compatitur; nunquam autem qui vere compatitur, quod necessarium proximo conspicit, negat.
337: mf - superbia n
Alia quecumque iniquitas in malis operibus exercetur ut fiant, superbia uero in bonis operibus insidiatur ut pereant. — Augustinus in regula.
622766 De superbia 14 : Alia quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant.
338: mf - acceptio personarum i
Iudicare digne de subditis nequeunt qui in subditorum causis non merita sed odium uel graciam consequntur. — Gregorius in omelia.
25108 De acceptione personae 1 : Judicare digne de subditis nequeunt, qui in subditorum causis sua vel odia, vel gratiam sequuntur.
339: mf - humilitas af
Oportet humiliter sentire de se nitentem ad altiora ne dum supra se attollitur cadat a se, nisi in se firmiter per ueram humilitatem fuerit solidatus quia nisi humilitatis merito maxima minime optinentur. — Bernardus ibidem (super Cantica).
322529 De humilitate 26 : Oportet humiliter sentire de se, nitentem ad altiora; ne, dum supra se attollitur, cadat.
340: mf - lacrima e
Docente te in ecclesia non clamor populi sed gemitus suscitetur. Lacrime auditorum laudes tue sint. Petrum ter negantem amare in locum suum restitutere lacrime. — Ieronymus ibidem (in epistola).
257970 De doctrina (in De gratiosis) 24 : Docente te in ecclesia non clamor populi, sed gemitus suscitetur: lacrymae auditorum, laudes tuae sint.
341: mf - confidencia b
Expedit magis bene timere quam male fidere; et utilius est ut infirmum se homo cognoscat ut fortis existat, quam fortis uideri uelit et infirmus emergat. — Augustinus ibidem (de singularitate clericorum).
536597 De prudentia 7 : Utilius est, ut infirmum se homo cognoscat, et fortis existat, quam fortis videri velit, et infirmus emergat.
342: mf - sollicitudo siue occupatio d
Plus in hoc mundo honor quam despectio occupat et magis prosperitatis sublimitas quam necessitatis aduersitas grauat. Mens dum blanda occupatione premitur, libens ad exteriora deriuatur. — Gregorius libro V. moralium.
316386 De honore 1 : Plus in hoc mundo honor, quam despectio occupat; magis prosperitatis sublimitas, quam necessitatis adversitas gravat.
343: mf - consciencia i
Semper consciencia serui Dei humilis esse debet et tristis ut per humilitatem non superbiat et per utilem merorem cor ad lasciuiam non dissoluat. — Ysidorus libro III. de summo bono.
58003 De ascensione spirituali 10 : Perseverate in disciplina quam suscepistis, ut per humilitatem ad sublimitatem ascendatis; quia haec est via, et non est alia praeter ipsam; qui aliter vadit, cadit potius quam ascendit, quia sola est humilitas quae exaltat, sola quae ducit ad vitam.
640257 De tranquillitate 5 : Semper conscientia servi Dei, humilis esse debet et tristis: ut scilicet per humilitatem non superbiat, et per humilem moerorem cor ad lasciviam non dissolvat.
344: mf - abstinencia o
Eisdem alimentis uicia superbiunt quibus nutrite uirtutes uiuunt; et cum uirtus alitur, plerumque uires uiciis augentur; cum uero immensa abstinencia uiciorum uires extenuat, eciam uirtus deficiens hanelat. — Gregorius ibidem [XXX. libro moralium].
305883 De gula 3 : Saepe dum quasi concivi carni parcimus, ad praelium contra nos hostem nutrimus. Eisdem namque alimentis vitia superbiunt, quibus nutritae virtutes vivunt; et cum virtus alitur, plerumque vires vitiis augentur.
345: mf - abstinencia y
Corda in cythara si minus tenditur non sonat, si amplius raucum sonat quia nimirum tanto quisque sibimet debet moderamine preesse, ut ad culpam caro non superbiat et tamen ad effectum rectitudinis in operacione subsistat. — Gregorius XX. moralium super illud: Versa est in luctum cythara mea.
187707 De continentia gustus 1 : Per abstinentiam vitia sunt extinguenda, non саrо; et tanto quisque sibimet debet moderamine praeesse, ut et ad culpam caro non superbiat, et tamen ad effectum rectitudinis in opere subsistat.
346: mf - consolacio k
Facilis erit consolacio si inter flagella que patimur, que fecimus ad memoriam delicta reuocamus. Atque hec iam non flagella sed dona esse conspicimus si que carnis delectacione peccamus, carnis dolere purgamus. — Gregorius in registro.
174531 De consolatione (in De gratiosis) 4 : Facilis erit consolatio, si inter flagella quae patimur, quaecumque fecimus ad memoriam delicta revocamus, atque haec non flagella, sed dona cognoscimus.
347: mf - paciencia ad
Non bona paciencia est cum possis esse liber seruum te permittere fieri. Vera paciencia est pati uel agere contra quod libeat sed non preter quod liceat. — Bernardus V. de consideracione ad Eugenium.
448019 De patientia 24 : Vera patientia est pati vel agere contra quod libeat, sed non praeter quod liceat.
348: mf - religio ak
Qui ad confessionem sanctitatis pretendit ut aliis quandoque preesse desideret, iste non est discipulus Christi, sed prauitatis sectator existit quia non pro Deo, sed seculi honore studet portare crucis laborem. — Ysidorus de summo bono libro III.
43966 De ambitiosis 9 : Qui ad hoc conversionem sanctitatis praetendit, ut aliis quandoque praeesse possit, iste non discipulus Christi, sed pravitatis et Antichristi sectator existit, quia non pro Deo, sed pro saeculi honore portare studet crucis Christi contumeliam et laborem.
349: mf - paupertas b
Bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare. Melius est pro intentione sequendi Dominum insimul donare et absolutum sollicitudine egere cum Christo. — Augustinus de ecclesiasticis dogmatibus.
453958 De pauperibus 8 : Bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare; melius pro intentione sequendi Dominum insimul pauperibus donare, et absolutum ab omni sollicitudine egere cum Christo.
350: mf - iudex siue iudicium ai
Qui recte iudicat et premium inde remunerationis expectat, fraudem in Deo perpetrat; qui iusticiam quam gratis impertire debuit, acceptione pecunie uendit. — Ibidem (Ysidorus de summo bono libro III.).
164411 De connexione uirtutum, de misericordia et justitia 8 : Omnis qui recte judicat, stateram in manu sua gestat, in utroque penso justitiam et misericordiam portat; sed per justitiam reddit peccato sententiam, et per misericordiam peccati temperat poenam.
355810 De judicibus 7 : Qui recte judicat, et praemium inde remunerationis expectat, fraudem in Deo perpetrat, quia justitiam, quam gratis partiri debuit, acceptione pecuniae vendit.
351: mf - mansuetudo h
Sunt quidam mites, sed quamdiu nichil dicitur uel agitur nisi pro eorum arbitrio; patebit autem quam longe sint a uera mansuetudine, si leuis oriatur occasio. — Bernardus sermone quarto.
83018 Sed hi sunt, qui pauperes esse volunt, eo tamen pacto, ut nihil eis desit; et sic diligunt paupertatem, ut nullam inopiam patiantur. Sunt et alii mites, sed quandiu nihil dicitur vel agitur, nisi pro eorum arbitrio. Patebit autem quam longe sint a mansuetudine, si levis oriatur occasio turbationis. Нaeс igitur mansuetudo quomodo hereditabit terram promissionis, quae ante hereditatem deficit?
352: mf - hospitalitas a
Discite, Christiani, sine discretione exhibere hospitalitatem ne forte cui domum clauseritis, cui humanitatem negaueritis, ipse sit Deus. — Augustinus contra V. hereses.
269180 De eleemosyna accepta 20 : Obsecutus est Lot angelis, tanquam peregrinis, consuetudine hospilitatis; liberatus a periculo civitatis, et temporale evasit incendium, et aeternum consecutus est praemium. Discite ergo, Christiani, sine discretione exhibere hospitalitatem, ne si forte cui domum clauseritis, cui humanitatem denegaveritis, ipse sit Christus.
353: mf - mulier q
Nunquam de mulierum formis disputes, nec quid in cuiusquam domo agatur alia domus per te nouerit. Femine nomen tuum nouerint; uultum tuum nesciant. — Ieronymus ibidem (ad Rusticum monachum).
119586 De clericis 9 : Ita age et vive in monasterio, ut clericus esse merearis, ut adolescentiam tuam nulla sorde commacules, ut ad altare Christi quasi virgo de thalamo procedas, et habeas de foris bonum testimonium. Feminae nomen tuum noverint, vultum nesciant.
629933 De taciturnitate 8 : Nunquam de mulierum formis disputes; nec quid in cujusquam domo agitur, alia domus per te noverit.
354: mf - philosophia x
Facere docet philosophia, non dicere; et hoc exigit ut ad legem suam quisque uiuat, ne orationi uita dissenciat, ut uerbis opera concordent, ut ipse ubique pars sibi idemque sit. Obserua si uestis tua domusque dissenciant, nunquid in te liberalis sis in tuos sordidus, nunquid cenes frugaliter edifices luxuriose; unam semel ad quam uiuas regulam pretende, et ad hanc omnem uitam tuam exequa. Quidam se domi contrahunt, dilatant foris et extendunt. — Seneca epistola XX.
582185 De sapientia 18 : Facere docet Philosophia, non dicere; et hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat, ne orationi vita dissentiat.
355: mf - predicacio ar
Nequaquam debent homines in etate infirma predicare quia sermo doctrine non suppetit nisi in perfecta etate. Redemptor noster cum celi sit conditor et angelorum doctor ante tricennale tempus in terra magister noluit fieri hominum, ut uidelicet precipitatis uim saluberrimi timoris infunderet, cum ipse eciam qui labi non posset, perfecte uite graciam non nisi perfecta etate predicaret. — Gregorius in pastorali et super Ezechielem omelia II.
208485 De cruce 1 : Redemptor noster, ad passionem ductus, lignum sibi crucis ipse portavit.
497616 De praedicationem usurpantibus 2 : Redemptor noster, cum in coelis sit conditor omnium, et ostensione suae potentiae sit doctor angelorum, ante tricennale tempus magister fieri noluit hominum: ut videlicet praecipitatis et usurpantibus viam saluberrimi timoris infunderet, cum ipse etiam, qui labi non posset, perfectae vitae gratiam non nisi in perfecta aetate praedicaret.
356: mf - cogitacio i
Ante Dei oculos uacue non transuolant cogitaciones nostre, et nulla momenta temporis per animum transeunt sine statu retribucionis. — Gregorius libro XX. moralium.
120060 De cogitatione 4 : Ante oculos Dei vacuae non transvolant cogitationes nostrae, et nulla momenta temporis per animum transeunt praeter retributionis actum.
357: mf - diabolus m
Diabolus serpens est lubricus cuius si capiti, id est prime suggestioni, non resistitur, totus in interna cordis dum non sentitur illabitur. — Ysidorus libro III. de summo bono.
635214 De tentatione 5 : Diabolus serpens est lubricus, cujus si capiti, id est primae suggestioni, non resistitur, illabitur.
358: mf - diabolus n
Tunc contra eum quem possidet dyabolus acrius seuit, quando se diuina uirtute ab eo expellendum cognoscit. — Ysidorus ibidem (libro III. de summo bono).
224206 De daemonibus 26 : Tunc contra eum, quem possidet, diabolus acrius saevit, quando se divina virtute ab eo expellendum cognoscit.
359: mf - diuicie bc
Nemo alius est Deo dignus quam qui opes contempsit, quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere uolo ut illas intrepide possideas. — Seneca XVIII. epistola.
452879 De pauperibus 21 : Aude, hospes, contemnere opes, et te quoque dignum. Finge Deo. Nemo alius est Deo dignus, quam qui opes contempsit: quarum possessionem tibi non interdico; sed hoc efficere volo, ut intrepidus eas possideas.
360: mf - anima g
Felix anima quam Dei pietas respicit, humilitas subicit, penitencia reducit, obediencia conducit, perseuerancia perducit, deuocio introducit, caritas unit. — Augustinus de spiritu et anima.
302551 De gratia 31 : Animam Dei pietas respicit, humilitas subjicit, poenitentia reducit, justitia deducit, obedientia conducit, perseverantia perducit, devotio introducit, puritas jungit, charitas unit.
361: mf - auaricia ah
Diuiciarum amor insatiabilis longe amplius torquet animam quam refrigeret usu suo, quarum acquisicio quidem laboris, possessio timoris, amissio plena doloris inuenitur. — Bernardus in quodam sermone.
528869 De prosperitate 22 : Divitiarum amor insatiabilis. Longe enim amplius desiderio torquet animam, quam refrigeret usu suo: utpote quarum acquisitio quidem laboris, possessio vero timoris, amissio plena doloris invenitur.
362: mf - caritas u
Mens, quam semel affecerit caritas, sui iuris esse non sinit. Metuit quod nescit, dolet quod non oportet; sollicitatur plusquam uoluerit, compatitur nolens, miseretur inuita. — Bernardus in epistola.
167327 De connexione uirtutum, de timore et amore 9 : Mens quam semel affecerit charitas, sui juris esse non sinitur; metuit quod nescit; dolet quod non oportet; sollicitatur plusquam voluerit, et unde noluerit.
363: mf - ira al
Non irasci ubi irascendum est, nolle emendare peccatum est. Plus uero irasci quam irascendum sit, peccatum peccato addere est. — Bernardus in epistola.
353147 De ira 24 : Non irasci, ubi irascendum sit, nolle emendare peccatum est; prius vero irasci, quam irascendum sit, peccatum peccato addere est.
364: mf - mulier c
Nichil esse sencio quod magis ex arce deiciat animum uirilem quam blandimenta femine corporumque ille contactus sine quo uxor haberi non potest. — Augustinus libro I. soliloquiorum.
195675 Nihil enim sentio, quod magis ex arce virtutis dejiciat animum virilem, quam blandimenta feminea, corporumque ille contactus, sine quo uxor haberi non potest.
365: mf - paciencia p
Paciencia est aliena mala equanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi. — Gregorius in omelia super ewangelium: Cum audieritis prelia.
445057 De patientia 11 : Patientia est, aliena mala aequanimiter perpeti; contra eum quoque, qui mala irrogat, nullo dolore morderi.
366: mf - regimen siue regere h
Sepe suscepta cura regiminis cor per diuersa diuerberat et impar quisque inuenitur ad singula, dum confusa mente diuiditur ad multa. — Gregorius in pastorali.
318569 De honore 7 : Saepe suscepta cura regiminis cor per diversa intuendo diverberat; et impar quisque invenitur ad singula, dum confusa mente dividitur ad multa.
367: mf - sacerdos h
Nichil in sacerdote tam periculosum apud Deum, tam turpe apud homines, quam quod senciat ueritatem non libere pronunciare. — Ambrosius in epistola ad Theodosium imperatorem.
580527 De sacerdotibus malis 7 : Nihil in sacerdote tam periculosum apud Deum, tam turpe apud homines, quam quod sentiat, non libere denuntiare.
368: mf - scandalum e
Constat ubi ueritas necessaria in causa non est, nec licite scandalum quodlibet posse committi, nec iuste precipi, nec innoxie consentiri. — Bernardus in quadam epistola.
593046 De scandalo 8 : Constat, ubi veritas deest, et ubi veritas necessaria in causa non est, nec licite scandalum quod a quolibet posse committi, nec juste praecipi, nec innoxie consentiri.
369: mf - seruicium b
Cum michi accidit ut me amplius cantus quam res que canitur moueat, penaliter me peccare confiteor et tunc mallem non audire cantantem. — Augustinus X. libro confessionum.
219238 De curiositate 5 : Cum mihi accidit, ut me amplius cantus, quam res quae cantatur, moveat, poenaliter me peccare confiteor; et tunc mallem non audire cantantem.
370: mf - laus i
Nec ualde gaudere debemus quando laudamur, nec contristari quando uituperamur, quia nec dampnare iniuria nec coronare potest laus aliena. — Augustinus ibidem (in quadam epistola).
177519 De constantia 12 : Nec valde gaudere debemus quando laudamur, nec contristari quando vituperamur, quia nec damnare injuria, nec coronare potest laus falsa.
371: mf - misericordia g
Multo misericordius operatur quis circa animas infirmorum qui bone fame seruorum Dei consulit quam erga corporum egrotancium qui panem esurientibus tribuit. — Augustinus de opere monachorum.
255383 De doctrina (in De gratiosis) 13 : Multo misericordius operatur erga animas infirmorum, qui famae bonae servorum Dei consulit, quam erga corpora egentium, qui panem esurientibus frangit.
372: mf - anima y
Si animam negligamus, nec corpus saluare poterimus. Non enim anima pro corpore, sed corpus pro anima factum est. Qui ergo quod primum est negligit et quod inferius est excolit, utrumque corrumpit. Qui uero ordinem seruat et quod primum est colit, eciam si negligat quod secundum est, per primi salutem saluabitur et secundum. — Crisostomus in libro de reparacione lapsi.
406673 De negligentia 9 : Non anima pro corpore, sed corpus pro anima factum est: qui ergo, quod primum et melius est, negligit, et quod inferius est, extollit, utrumque corrumpit.
373: mf - mors ap
In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua: mortis horrorem, iudicii tremendum ualde discrimen, ardentis gehenne metum ab oculis cordis tui elongari nullatenus paciaris. Cogita peregrinacionis tue miseriam, recogita annos tuos cum amaritudine anime tue, et cogita uite humane pericula. Cogita fragilitatem propriam et in huius cogitacione, si perseueraueris, dico tibi, parum sencies quicquid foris uidetur esse molestum, dum toto corde circa interiorem molestiam occuparis. — Bernardus in quodam sermone.
531766 De providentia 16 : In omnibus operibus tuis memorare novissima, horrorem mortis, judicii tremendum discrimen, ardentis gehennae metum, ab oculis cordis tui nullatenus patiaris elongari.
374: mf - consciencia f
Bona consolacio cum et blasphemamur a malis benefacientes. Si recti diligant nos, omnino sufficit aduersum os loquencium iniqua, opinio bonorum cum testimonio consciencie. — Bernardus super Cantica.
640445 De tranquillitate 6 : Sufficit adversum os loquentium iniqua, opinio bonorum cum testimonio conscientiae.
375: mf - religio ai
Professionem tuam habitu et incessu demonstra ut sit ingressu tuo simplicitas, in motu puritas, in gestu grauitas, in incessu honestas. — Ysidorus in sinonimis.
381412 De modestia 10 : Professionem tuam et habitu et incessu demonstra. Sit in gressu tuo simplicitas, in motu puritas, in gestu gravitas, in incessu honestas.
376: mf - vicium k
Capitalia uicia tanta sibi coniunctione coniunguntur, ut non nisi unum de altero proferatur. Prima namque superbie soboles inanis est gloria quia dum oppressam mentem corruperit, mox inuidiam gignit, quia nimirum dum uani nominis potenciam appetit ne quis hanc alius adipisci ualeat tabescit. Inuidia iram generat quia quanto interno liuoris uulnere animus sauciatur, tanto eciam mansuetudo transquillitatis amittitur. Ex ira tristicia oritur quia turbata mens quo inordinate se concutit, eo addiciendo confundit. Tristicia ad auariciam deriuatur quia dum confusum cor bonum leticie in semetipso intus amiserit, unde consolari debeat foras querit, et tanto magis exteriora bona adipisci desiderat, quanto gaudium non habet ad quod intrinsecus recurrat. — Gregorius libro XXXI. moralium.
349697 De invidia 3 : Invidia iram generat; quia quanto interno livoris vulnere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo tranquillitatis amittitur.
377: mf - desperacio d
Nemo diffidat, nemo ueterum conscius peccatorum premia diuina desperet. Nouit Dominus mutare sentenciam, si tu noueris emendare delictum. — Ambrosius super Lucam libro II.
590668 De satisfactione 9 : Nemo diffidat, nemo veterum conscius delictorum praemia divina desperet: novit enim Deus mutare sententiam, si tu noveris emendare delictum.
378: mf - loquacitas c
Quam plures uidi loquendo in peccatum incidisse, uix quempiam tacendo; ideoque tacere nosse quam loqui difficilius est. Scio loqui plerosque cum tacere nesciant. — Ambrosius I. de officiis.
628219 De taciturnitate 16 : Quamplures vidi loquendo in peccatum incidisse; vix quemquam tacendo: ideoque tacere nosse, quam loqui, difficilius est.
379: mf - fauor b
Valde perfectorum est sic ostenso opere, auctoris gloriam querere ut de illata laude, priuata nesciant exultatione gaudere. — Gregorius ibidem (libro VIII. moralium).
483306 De perfectis 3 : Valde perfectorum est, sic de ostenso opere Auctoris gloriam quaerere, ut de oblata laude privata nesciant exultatione gaudere.
380: mf - gloria mala siue uana c
Inanis gloria huius seculi fallax est suauitas et infructuosus labor et perpetuus timor et periculosa sublimitas, inicium sine prouidencia, finis cum penitencia. — Augustinus super Psalmum CXLIX.
526842 De prosperitate 14 : Fallax in transitoriis suavitas, et infructuosus labor, et perpetuus timor, et periculosa sublimitas: initium sine providentia, et finis cum poenitentia.
381: mf - instabilitas h
Mutare loca et in alium de alio transilire nolo. Frequens migracio instabilis est animi. Vt animum possis continere, primum corporis fugam siste. Deinde plurimum remedia continuata proficiunt. Sine dediscere oculos tuos, sine aures assuescere sanioribus uerbis. Quociens processeris, aliqua que remouent cupiditates occurrent. — Seneca in epistola.
644326 De vagatione 4 : Frequens migratio corporis, instabilis animi proprium est. Coalescere otio non potes, nisi desinas circumspicere et errare. ---- De vagatione 5 : Ut animum possis continere, primo corporis fugam siste; deinde remedia continuata plurimum proficiunt. ---- De vagatione 6 : Sine discere oculos tuos, sine aures assuescere sanioribus verbis: quoties processeris, in ipso transitu aliqua quae renovent cupiditates tuas tibi occurrent.
382: mf - magnanimitas m
Animum excellentem, moderatum, omnia tanquam maiora transeuntem, quicquid timemus optamusque ridentem, celestis potencia agitat. Non potest res tanta sine amminiculo numinis stare. Quemadmodum radii solis contingunt quidem terram sed ibi sunt unde mittuntur, sic animus magnus ac sacer conuersatur quidem nobiscum sed heret origini sue. — Seneca XL. epistola.
179030 De constantia 20 : Animum excellentem, constantem et moderatum, et omnia tanquam se minora transeuntem, quidquid timemus optamusque ridentem, coelestis potentia agitat. Non potest res tanta sine adminiculo numinis stare.
383: mf - doctrina siue doctor bi
Eligamus non eos qui uerba magna celeritate precipitant et communes locos uoluunt et in priuato circulantur, sed eos qui uitam docent, qui cum dixerint quid faciendum sit, probant faciendo quid faciendum sit, nec unquam in eo quod dixerint fugiendum deprehenduntur. — (auctor non nominatus)
499717 De praedicatoribus bonis 10 : Eligamus non eos qui verba magna celeritate praecipitant, sed eos qui vita docent; qui, cum dixerint quid faciendum sit, probant hoc ipsum faciendo, quod docent; qui docent quid vitandum sit, nec unquam in eo, quod fugiendum dixerunt, deprehenduntur. Eum elige doctorem, quem magis admireris, cum videris, quam cum audieris.
384: mf - sapiencia uel sciencia p
Vera sciencia afficit, non extollit; nec superbientes quos impleuerit sed lamentantes facit. Qua quisque cum repletus fuerit, priori loco se scire appetit; et iam sui conscius tanto per illam robustius sapit, quanto se infirmum in illa uerius recognoscit. — Gregorius libro XXIII. moralium.
342355 De intelligentia 11 : Vera scientia afficit, non extollit; nec superbientes, quos impleverit, sed lamentantes facit.
385: mf - sapiencia uel sciencia ax
Sapiens ad omnem incursum inuictus et intentus est. Non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem refert. Interitus contra illa ibit et inter illa, sapiens plenus est gaudio; hyllaris et placidus, eciam inconcussus, cum diis ex pari uiuit. — Seneca LX. epistola.
296148 De fortitudine 12 : Sapiens et fortis ad omnem incursum munitus et intentus, non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet intrepidus, et contra illa ibit, et inter illa stabit.
386: mf - prelacio bz
Omne quod supereminet plus meroribus afficitur quam honoribus gaudet. Quanto quisque curis mundi maioribus occupatur, tanto facilioribus uiciis premitur. Si enim uix animus ualet peccata deuitare quietus, quanto minus occupacione seculari deuictus. — Ysidorus ibidem (de summo bono libro III.).
430769 De occupatione 8 : Quanto quisque curis mundi majoribus occupatur, tanto facilioribus otiis premitur.
387: mf - societas q
O felicem illum qui sic aliquem uereri potest ut ad memoriam quoque eius se componat atque ordinet! Qui sic aliquem uereri potest, cito erit uerendus, nisi ad regulam praua corriget. — Seneca ibidem (epistola XI.).
377561 De memoria 15 : Aliquis vir bonus eligendus est, atque semper ante oculos habendus, ut sic tanquam illo spectante, vivamus, et omnia tanquam illo vidente faciamus. O felicem, qui sic aliquem vereri potest, ut ad memoriam quoque ejus se componat atque ordinet!
388: mf - venia e
Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ne dicas in lingua ignosco, et corde differas. Nouit enim cui dicas. Vocem tuam homo audit; conscienciam tuam Deus inspicit. Melius est cum clamas ore et dimittis in corde quam blandus ore, crudelis in corde. — Augustinus de uerbis Domini sermone XV.
249641 De discussione 5 : Quando accubueris super stratum tuum, et neminem infestum pateris, antequam veniat tibi somnus, profer in medium codicem conscientiam tuam, et reminiscere peccata tua, si quid in verbo seu in facto, vel in cogitatione peccasti.
440275 De oratione inaccepta 4 : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Nec pro eis est efficax oratio, quorum fides sine operibus mortua est; sed pro eis, quorum fides per dilectionem operatur.
638914 Quem enim conscientia defendit, et inter accusatores liber est; et liber, vel sine accusatione, esse non potest, si sola, quae interius audit, conscientia accusat.
389: mf - angelus c
Magna dignitas animarum ut unaqueque habeat ab ortu natiuitatis in custodia sui angelum deputatum. — Ieronymus super Mattheum libro III.
312092 De homine 11 : Magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum.
390: mf - conuersio ab
Multos remissa conuersio in pristinos errores reducit ac uiuendi tepore resoluit. — Ibidem (Ysidorus libro II. de summo bono) capitulo X.
564180 De remissione 10 : Multos remissa conversio in pristinos errores reducit, ac vivendi tepore resolvit. Horum ergo exempla quisque conversus evita, ne cum timorem Dei a tepore incipis, rursus mundanis erroribus immergaris.
391: mf - exemplum a
Qui in conspectu populi male uiuit, quantum in illo est, eum a quo attenditur occidit. — Augustinus in libro de pastoribus.
592520 De scandalo 5 : Qui in conspectu populi male vivit, quantum in illo est, eum, a quo attenditur, occidit.
392: mf - auaricia a
Non solum auarus est qui rapit aliena, sed ille auarus est qui cupide seruat sua. — Augustinus in quodam sermone.
65494 De avaritia 5 : Non solum avarus est, qui rapit aliena; sed et ille avarus est, qui cupide servat sua.
393: mf - clericus c
Negociatorem clericum ex inope diuitem, ex ignobili gloriosum quasi quandam pestem fuge. — Ieronymus ibidem (in epistola ad Nepocianum).
119097 De clericis 7 : Negotiatorem clericum, et ex inope divitem factum, ex ignobili gloriosum, quasi quamdam pestem fuge.
394: mf - paciencia am
Paciencia est honestatis aut utilitatis causa, rerum arduarum ac difficilium uoluntaria ac diuturna perpessio. — Cassiodorus super Psalmos.
448713 De patientia 26 : Patientia est, honestatis aut utilitatis causa, rerum arduarum ac difficilium voluntaria ас diuturna perpessio.
395: mf - sapiencia uel sciencia u
Ille scire Deum familiarius appetit qui pre amore pietatis nescire desiderat quos carnaliter sciuit. — Gregorius in moralibus.
524262 De propinquitate 2 : Ille scire Deum familiarius appetit, qui prae amore pietatis, nescire desiderat, quos carnaliter scivit.
396: mf - perseuerancia d
Bonam uitam ego puto mala pati et bona facere et sic perseuerare usque ad mortem. — Bernardus in quodam sermone.
486434 De perseverantia 13 : Non vivit, qui superbia inflatur, qui luxuria inquinatur, qui caeteris quibuscumque inficitur pestibus; quoniam non est hoc vivere, sed magis vitam confundere, et appropinquare usque ad portas mortis. Bonam autem vitam ego puto, et mala pati, et bona facere, et sic perseverare usque ad mortem.
397: mf - tribulatio ad
Tanto maior fiducia mentem roborat, quanto hanc fortior pro ueritate afflictio angustat. — Gregorius libro X. moralium.
134161 De confidentia (in De gratiosis) 3 : Quia nunc per tribulationem seritur, ut post gaudii fructus metatur, tanto major fiducia mentem roborat, quanto hanc fortior pro veritate afflictio augustat.
398: mf - gaudium n
Illud est uerum ac summum gaudium quod non de creatura sed de creatore concipitur, quod cum acceperis nemo tollet a te, cui aliunde comparata omnis iocunditas meror est, omnis suauitas dolor est, omne dulce amarum est, omne decorum fedum est, omne postremo quod delectari potest molestum est. — Bernardus in quodam sermone.
363046 De laetitia (in De gratiosis) 8 : Revera illud solum et verum est gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur, et quod cum possederis, nemo tollet a te: cui comparata omnis aliunde jucunditas moeror est, omnis suavitas dolor est, omne dulce amarum, omne decorum foedum, omne postremo quodcumque aliud delectare possit, molestum.
399: mf - cor siue mens e
Quid est cor durum? Ipsum est quod nec conpunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec mouetur precibus; minis non cedit, flagellis duratur. Ingratum est ad beneficia, infidum ad consilia, seuum ad iudicia, inuerecundum ad turpia, impauidum ad pericula, inhumanum ad humana, temerarium ad diuina, preteritorum obliuiscens, presencium negligens, futura non prouidens. Ipsum est cui preteritorum preter solas iniurias nichil omnino non preterit, futurorum nulla nisi forte ad ulciscendum prospectio est. — Bernardus V. de consideracione.
427732 De obstinatione 7 : Quid est cor durum? Ipsum est, quod nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec movetur precibus: minis non cedit, flageliis duratur: ingratum ad beneficia, ad consilia infidum, ad judicia saevum, inverecundum ad turpia, impavidum ad pericula.
400: mf - beatitudo siue beatus n
Beatus dictus quasi bene auctus, scilicet ab habendo quod uellet et nichil paciendo quod nollet. Ille enim uere beatus qui et habet omnia que uult et nichil uult male. — Ysidorus X. ethimologiarum.
80129 De beatitudine 4 : Beatus dicitur, quasi bene auctus, scilicet ab habendo quod vellet, et non patiendo quod nollet. Ille autem vere beatus est, qui et habet omnia quae vult bona, et nihil vult male: ex his enim duobus beatus homo efficitur.
401: mf - bellum h
Non queritur pax ut bellum exerceatur, sed bellum geritur ut pax acquiratur. Esto ergo bellando pacificus ut eos quos expugnas ad pacis utilitatem uincendo perducas. — Augustinus ad Bonifacium.
380681 De militibus 7 : Esto etiam bellando pacificus, ut eos quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendo perducas: Beati enim pacifici, ait Dominus, quia filii Dei vocabuntur.
402: mf - homo i
Comparatus est homo iumentis et cetera. Peius est comparari quam nasci. Naturaliter non habere rationem tollerabile est; hominem uero ratione decoratum irrationabili nature comparari, uoluntatis crimen est. — Crisostomus in omelia de ascensione.
312447 De homine 13 : Comparatus est, ait Propheta, homo jumentis insipientibus, et similis factus est eis. Pejus est comparari, quam nasci. Naturaliter non habere rationem, tolerabile est; verum ratione decoratum, irrationali creaturae comparari, voluntatis est crimen, non naturae.
403: mf - castitas et continencia r
Pudicicia est ornamentum nobilium, exaltacio humilium, nobilitas ignobilium, pulcritudo uilium, solamen merencium, augmentum omnis pulcritudinis, decus religionis, minoracio criminum, multiplicacio meritorum, creatoris omnium Dei amica. — Cyprianus de XII abusionibus.
193312 De continentia tactus 18 : Pudicitia nobilium ornamentum est, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pulchritudo debilium, prosperitas laborantium, solamen moestorum, augmentum omnis pulchritudinis, decus religionis, defensio criminum, multiplicatio meritorum, Dei creatoris omnium amica.
404: mf - confessio s
Absque confessione iustus iudicatur ingratus et peccator mortuus reputatur. Confessio igitur peccatoris est uita, iusti gloria; et necessaria est peccatori et iustum nichilominus decet. — Bernardus epistola CXIII.
130455 De confessione 20 : Absque confessione justus judicatur ingratus, et peccator mortuus reputatur: A mortuo quippe, tanquam qui non est, perit confessio. Confessio igitur peccatoris est vita, sed justi gloria.
405: mf - cupiditas e
Cupiditas dicit: Valde sine culpa es que quidem habenda concupiscis, quia non multiplicari appetis sed egere pertimescis; et quod malus alius retineret, ipse melius expendis. — Augustinus in libro de conflictu uiciorum et uirtutum.
141664 De conflictu vitiorum et virtutum 1k : Cupiditas, sive avaritia, dicit: Valde sine culpa es, quod quaedam habenda concupiscis, quia non multiplicare appetis, sed egere pertimescis; et quod malus alius male retineret, ipse melius expendis. Mundi contemptus respondet: Ista nec apud homines saeculares sine periculo procurantur, quia quanto quis amplius habere coeperit, tanto amplius habere concupiscit; fitque ut modum in concupiscendo non habeat, dum innumeris hujus saeculi curis deservire festinat.
406: mf - fortitudo p
Fortes facti sunt sancti, terrorem domant, spiritum roborant, uirtutibus corruscant, terrena despiciunt, celestia appetunt, occidi possunt; flecti autem nequeunt, nec sustinere falsa per infirmitatem metuunt, nec lesi unquam a ueritate conticescunt. — Gregorius in quadam omelia.
178917 De constantia 2 : Sancti viri nec sustinere falsa per infirmitatem metuunt, nec laesi unquam a veritate conticescunt.
407: mf - ira ad
Plus semper ira in uindicta exigit, quam iniuria accipit. Ira cum delinquencium culpas insequitur, non debet menti quasi domina preire, sed post racionis tergum quasi ancilla famulari. — Gregorius in moralibus.
353475 De ira 4 : Plus semper ira in vindicta exigit, quam de injuria accepit.
353717 De ira 6 : Ira, etiam cum delinquentium culpas insequitur, non debet menti nostrae quasi domina praeire; sed post rationis tergum, quasi ancilla rationis, subnixius famulari.
408: mf - mundus l
Michi mundus crucifixus quia nec Paulus mundi gloriam querebat, nec a mundi gloria ipse querebatur, et se mundo et sibi mundum esse crucifixum esse gloriabatur. — Gregorius libro V. moralium.
212822 De cruce spirituali 2 : Quia Paulus nec mundi gloriam quaerebat, nec a mundi gloria ipse quaerebatur, et se mundo, et mundum sibi, crucifixum esse gloriabatur.
409: mf - passio ag
Quam dulciter, Domine Ihesu, cum hominibus conuersatus es! Quam habundanter multa et magna bona hominibus largitus es! Quam fortiter, tam indigna, tam aspera et dura pro hominibus passus es; dura uerba, duriora uerbera, durissima supplicia! — Bernardus super Cantica sermone III.
15385 De Christo 48 : Quam dulciter, Domine Jesu Christe, cum hominibus conversatus es! quam abundanter multa et magna bona hominibus largiri dignatus es! quam fortiter tam indigna, quam aspera, pro hominibus passus es: ita ut liceat sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo: duro ad verba, duriore ad verbera, durissimo ad horrenda crucis supplicia!
410: mf - exemplum r
Non tibi uidetur grauiorem ab eo Christus sustinere persecutionem qui suggestione maligna, exemplo pernicioso, scandali occasione ab eo peruertit animas quas redemit, quam a Iudeo qui sanguinem illum fudit? — Bernardus in sermone.
591380 De scandalo 11 : Si Dominus proprium sanguinem dedit in pretium redemptionis animarum, non tibi videtur graviorem sustinere ab eo persecutionem, qui suggestione mala, exemplo pernicioso, scandali occasione, avertit ab eo animas quas redemit, quam ab illo, qui sanguinem suum fudit?
411: mf - verecundia a
Pulcra uirtus est uerecundia et suauis gracia que non solum in factis, sed eciam in ipsis spectatur sermonibus ne modum progrediaris loquendi, ne quid indecorum sermo resonet tuus. Speculum enim mentis plerumque in uerbis refulget. Ipsum uocis sonum librat modestia ne cuiusquam offendat aurem uox fortior, denique in ipso canendi genere prima disciplina uerecundia. — Ambrosius de officiis libro I.
360695 De juvenibus 6 : Pulchra virtus adolescentium verecundia, et suavis gratia, quae non solum in factis, sed etiam in ipsis spectatur sermonibus.
647797 De verecundia 10 : In ipso genere canendi, prima disciplina verecundia est; imo etiam in omni usu loquendi: ut sensim quis aut psallere, aut canere, aut postremo loqui incipiat, ut verecunda principia commendent processum.
412: mf - adulacio at
Cito nobis placemus si inuenimus qui nos bonos uiros dicat, qui prudentes, qui sanctos. Non sumus modica laudacione contenti; quicquid in nos adulacio sine pudore congessit, tanquam debitum prendimus. Optimos nos esse et sapientissimos affirmantibus assentimus cum sciamus sepe illos mentiri. Adeo quoque indulgemus nobis ut laudari uelimus in id cui contraria tamen maxime facimus. — Seneca LX. epistola.
455091 De peccatis linguae, de adulatione 10 : Illud praecipue nos impedit, quod cito nobis placemus, si invenimus, qui nos bonos viros dicat, qui prudentes, qui sanctos, et non sumus.
413: mf - dilectio o
Quando ignorabam, me instruxit; quando errabam, me reduxit; quando peccabam, me correxit; quando steti, me tenuit; quando cedidi, me erexit; quando iui, me duxit; quando ueni ad ipsum, me suscepit et subdit. Nec pro hiis omnibus quid illi rependam habeo nisi tantum ut diligam. Non enim melius nec decencius quam per dilectionem rependi potest quod per dilectionem datum est. — Bernardus super illud: Quid retribuam Domino pro omnibus et cetera.
110731 De charitate 67 : Non melius, nec decentius, quam per dilectionem rependi potest, quod per dilectionem datum est.
111389 De charitate 69 : Multa sunt in me, de quibus coram Deo erubesco, et pro quibus valde illi displicere timeo: nec pro omnibus his, quod illi impendam habeo, nisi tantum ut diligam. Non enim melius, etc., ut supra.
414: mf - venia q
Apud misericordem iudicem nequaquam sine uenia culpa relinquitur cum per feruorem zeli ex eius amore peccatur. Sepe namque magnis hoc doctoribus mirandisque contingit quo ut alta caritate feruent, modum correctionis exagerent, et lingua aliquid quod non debet dicat quia mentem dilectio quantum debet inflammat. Sed uerbum prolate contumelie tanto cicius parcitur, quanto et ex qua radice prodeat pensatur. — Gregorius libro X. moralium.
676152 De zelo (in De periculis) 1 : Apud misericordem judicem nequaquam sine venia culpa relinquitur, cum per fervorem zeli ex ejus amore peccatur.
415: mf - amor ad
Tanto quisque a superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur. Nunquam est amor Dei ociosus. Operatur enim magna si est, si autem operari renuit, amor non est. — Gregorius in omelia.
99754 De charitate 19 : Nunquam est Dei amor otiosus: operatur etenim magna, si est; si vero operari renuit, amor non est.
171427 De consensu 4 : Illе vere Deum amat, cujus videlicet mentem delectatio prava ex consensu non superat. Nam tanto quisque a superno amore disjungitur, quanto inferius delectatur.
416: mf - amicicia y
Cum incaute malorum amiciciis iungimur, eorum culpis ligamur. Ab illo qui summe rectus est, eo ipso iam discrepat quo malorum amiciciis uita nostra concordat. — Gregorius in pastorali.
47462 De amicitia 4 : Ab illo, qui summe rectus est, eo ipso jam discrepat, quo perversorum amicitiis vita nostra concordat.
417: mf - acceptio personarum l
Diues cito muneribus corrumpit iudicium. Pauper autem, dum non habet quod offerat, non solum audiri contempnitur, sed etiam contra ueritatem opprimitur. — Ysidorus ibidem (III. de summo bono).
26318 De acceptione personae 4 : Dives muneribus cito corrumpit judicem; pauper autem, dum non habet quod offerat, non solum audiri contemnitur, sed etiam contra veritatem opprimitur.
418: mf - angelus s
Credimus angelos sanctos astare orantibus, offerre Deo uota et preces hominum, si sine deceptione leuari puras manus perspexerint. — Ibidem (Bernardus in sermone quadragesime super illud: Accesserunt angeli).
434672 De oratione accepta 28 : Credimus angelos sanctos astare orantibus et offerre Deo preces et vota hominum, ubi tamen sine ira et disceptatione levari puras manus perspexerint.
419: mf - beatitudo siue beatus k
Beatus qui post illa non abiit que possessa onerant, amata inquinant, amissa cruciant. An non satis ea cum honore spernis que cum dolore perdis? — Bernardus in epistolis.
570180 De renuntiatione 12 : Si sapis, si habes cor, si tecum est lumen oculorum, desine jam et ea sequi, quae et consequi miserum est. Beatus, qui post illa non abiit, quae possessa onerant, amata inquinant, amissa cruciant.
420: mf - crudelitas f
Crudelitas nichil aliud est quam atrocitas animi in penis exigendis. Crudeles uocabo qui puniendi causam habent, modum non habent. — Seneca ibidem de clemencia ad Neronem.
216261 De crudelitate 8 : Quid opponitur clementiae? nonne crudelitas, quae nihil aliud est, quam atrocitas animi in poenis exigendis? crudeles enim vocantur, qui puniendi causam habent, modum non habent.
421: mf - ebrietas k
Valde turpe est ut quem non uincit homo, uincat libido; et obruatur uino qui non uincitur ferro. — Augustinus in epistola CXL.
381146 De militibus 9 : Ornet mores tuos pudicitia conjugalis, ornet sobrietas et frugalitas. Valde enim turpe est, ut militem, quem non vincit homo, vincat libido; et obruatur vino, qui non vincitur ferro.
422: mf - elemosina m (1)
Magna elemosina que ardencium criminum globos beniuolencie sue fonte refrigerat, et irriguo largitatis obruit incendia delictorum. — Ambrosius in quodam sermone.
270666 De eleemosyna accepta 27 : Magna est eleemosyna, quae ardentium criminum globos benevolentiae suae fonte refrigerat, et quodam irriguo largitatis obruit incendia delictorum, ut quamvis offensus Deus, quamvis criminibus provocatus, cogatur liberare eleemosynis, quem disposuerat punire peccatis.
423: mf - ingratitudo b
Ingratitudo inimica est anime, exinanitio meritorum, uirtutum dispersio, beneficiorum perditio, uentus urens, siccans fontem pietatis, rorem misericordie, fluenta gracie. — Bernardus super Cantica.
338000 De ingratitudine 8 : Numquid non perit, quod datur ingrato? Ingratitudo enim inimica est gratiae, perditio animae, exinanitio meritorum, virtutum dispersio, beneficiorum perditio. ---- De ingratitudine 9 : Ingratitudo ventus est urens, fontem siccans pietatis, rorem misericordiae, et fluenta omnis gratiae.
424: mf - iuramentum f
Dico uobis non iurare omnino, ne scilicet iurando ad facilitatem iurandi ueniatur, de facilitate ad consuetudinem, a consuetudine in periurium decidatur. — Augustinus in libro contra mendacium.
465945 De peccatis linguae, de juratione 1 : Dico vobis non jurare omnino, ne scilicet, jurando semel, ad facilitatem jurandi veniatur, ex facilitate ad consuetudinem, et ex consuetudine in perjurium decidatur.
425: mf - iuuentus d
Sicut in senibus sobrietas et morum perfectio requiritur, ita et adolescentibus obsequium et subiectio et obediencia rite debetur. — Cyprianus de duodecim abusiuis.
360497 De juvenibus 5 : Sicut in senibus sobrietas et morum perfectio requiritur, ita in adolescentibus et juvenibus obsequium, et subjectio, et obedientia rite debetur.
426: mf - innocencia g
Non mediocris titulus uirtutis, inter prauos uiuere bene, et inter malignantes innocencie retinere candorem et morum lenitatem. — Bernardus super Cantica.
90853 De bonitate 20 : Non mediocris titulus profecto virtutis, inter pravos vivere bonum, et inter malignantes innocentiae retinere candorem et morum lenitatem.
427: mf - libido a
Sine libidine non est parentum concubitus, ob hoc ex eorum carne nascencium non potest sine peccato esse conceptus. — Augustinus libro de fide ad Petrum.
369819 De luxuria 4 : Quia dum sibi invicem vir mulierque miscentur ut filios gignant, sine libidine non est parentum concubitus, et ob hoc filiorum ex eorum carne nascentium non potest sine peccato esse conceptus, et peccatum in parvulos non transmittit propagatio, sed libido.
428: mf - ornatus c
Quanta amencia est effigiem mutare nature picturam querere? Tollerabiliora prope modum in adulterio crimina sunt; ibi enim pudicicia, hic natura adulteratur. — Augustinus.
443390 De ornatu 5 : Tolerabiliora propemodum in adulterio crimina sunt: ibi enim pudicitia, hic natura adulteratur.
429: mf - violencia b
Multa enim bona prestantur inuitis quando eorum consulitur utilitati non uoluntati, qua ipsi sibi inueniuntur esse inimici. — Augustinus encheridion capitulo LXXII.
205773 De correptione 7 : Qui emendat verbere in quem potestas datur, et coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum ejus, quo ab illo laesus, aut offensus est, dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur, non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit, et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat. Multa enim bona praestantur invitis, quando eorum consulitur utilitati, non voluntati.
430: mf - virtus ah
Nulli preclusa est uirtus; omnibus patet, omnes admittit, omnes inuitat; non eligit domum, non censum, nudo homine contenta est. — Seneca ibidem (LXVII. epistola).
662968 De virtute 14 : Nulli praeclusa est virtus; omnibus patet, omnes invitat, omnes admittit; non eligit parentelam, non eligit domum, non censum, nudo homine contenta est.
431: mf - potestas h
Summum in regibus bonum est iusticiam colere, ac sua unicuique iura seruare et in subiectos non sinere quod potestatis est fieri, sed quod equm custodiri. — Gregorius in registro.
495006 De potentibus 2 : Summum in regibus bonum est, justitiam colere, ас sua unicuique jura servare, et in subjectis non sinere quod potestatis est fieri, sed quod aequum est custodire.
432: mf - timor g
Cum quis timore adhuc bona agit, a malo penitus non recessit quia eo ipso peccat quo peccare uellet, si inulte potuisset. — Gregorius ibidem (moralium) libro I.
671112 De voluntate (in De periculis) 3 : Cum quis adhuc ex timore bona agit, a malo penitus non recessit: quia eo ipso peccat, quo peccare vellet, si inulte potuisset.
433: mf - penitencia ab
Qui uere penitet, laborem penitencie non abhorret; sed quicquid sibi pro culpa quam odit iniungitur, tacita consciencia amplectitur. — Gregorius in omelia.
490985 De poenitentia 22 : Qui veraciter poenitet, laborem poenitentiae non abhorret; sed quidquid sibi pro culpa, quam odit, injungitur, tacita conscientia patienter amplectitur.
434: mf - voluntas a
Mala uoluntate uel sola quisque miser efficitur, sed miserior potestate qua desiderium male uoluntatis impletur. — Augustinus libro XIII. de trinitate.
668450 De voluntate (in De periculis) 10 : Mala voluntate, vel sola, miser quisque efficitur: sed miserior potestate, qua desiderium malae voluntatis adimpletur.
435: mf - negligencia a
Si curare parua negligimus insensibiliter seducti, audenter eciam maiora perpetremus. — Gregorius in moralibus.
404079 De negligentia 1 : Si curare parva negligimus, insensibiliter seducti, statim audenter etiam majora perpetramus.
436: mf - mulier h
Feminarum cum clericis nullo pacto coniuncta permittitur conuersacio. Ianua dyaboli, uia iniquitatis, scorpionis percussio, nociuumque genus est femina; cum proximat, stimulat; ignem incendit; flammigero igne percutit conscienciam pariter habitantis et exurit fundamenta moncium. Si cum uiris femine habitent, uiscarium non deerit dyaboli. — Ambrosius ibidem (libro I. de officiis).
400424 De muliere 14 : Janua diaboli, via iniquitatis, scorpionis percussio, nocivumque genus feminarum est. Cum proximat stipula, incendit ignem: flammigero igne percutit femina conscientiam pariter habitantis, exurit fundamenta quoque montium.
437: mf - peccatum an
Istis fomitibus quasi quibusdam gradibus coalescit omne peccatum; cogitatio namque praua delectationem parit, delectatio consentionem, consentio actionem, actio consuetudinem, consuetudo necessitatem, necessitas mortem. Sicque in hiis uinculis homo implicatus quadam cathena uiciorum tenetur astrictus. — Ysidorus II. libro de summo bono.
46293 De amicitia 22 : Plena et perfecta amicitia inter perfectos viros, ejusdemque virtutis, perseverare potest, et ad hanc quibusdam gradibus pervenitur. Primus est mundanorum contemptus.
165795 De connexione uirtutum, de timore et amore 2 : Appositis quasi quibusdam gradibus profectus nostri, mentis pedem prius per timorem in imo ponimus, et postmodum per charitatem ad alta amore levamus: ut ab eo, quo quisque tumet, reprimatur, ut timeat: et ab eo, quod jam timuit, sublevetur, ut praesumat.
182276 De consuetudine 6 : Cogitatio prava delectationem parit, delectatio consensionem, consensio actionem, actio consuetudinem, et consuetudo necessitatem.
438: mf - conuersio i
Tres modi sunt conuersorum: inchoacio, medietas atque perfectio. In inchoacione autem inueniuntur blandimenta dulcedinis, in medio tempore certamina temptacionis, ad extremum uero perfectio plenitudinis. Prius ergo illos dulcia suscipiunt que consolentur, postmodum amara que exerceant, et tunc demum suauia atque sublimia que confirment. — Gregorius XXIIII. moralium.
332479 De incipientibus et proficientibus et perfectis 1 : Tres sunt modi conversorum, scilicet inchoatio, medietas, atque perfectio. In inchoatione autem sunt blandimenta dulcedinis; in medio quoque tempore sunt certamina tentationis; ad extremum vero perfectio virtuosae pulchritudinis.
439: mf - deus r
Deus non partibus constat ut corpus, non affectibus distat ut anima, non formis substat ut omne quod factum est. Nunquid uerendum ne cogitacio transuolet illum? Quantumcumque in altum proficiat ultra est. Infra quod homo cogitare possit, altissimum querere, ridiculum est; statuere ipsum. Vltra non citra querendus est. — Bernardus ibidem (de consideracione libro V.).
22840 De Deo 26 : Deus non partibus constat, ut corpus; non affectibus distat, ut anima; non formis substat, ut materia; non mutatur, ut omne quod factum est.
440: mf - periculum a
Nimium preceps est qui transire contendit ubi conspexerit alium cecidisse, et uehementer infrenis est cui non incutitur timor alio pereunte. Amator autem est salutis sue qui et uitat aliene mortis incursum, et ipse est prouidus qui sollicitus fit cladibus ceterorum. — Augustinus libro de singularitate clericorum.
530922 De providentia 11 : Amator est salutis suae, qui evitat alienae mortis incursum; et ipse est providus, qui sollicitus fit cladibus caeterorum.
441: mf - prelacio bf
Discite subditorum matres uos esse debere, non dominos; studete magis amari quam metui, et si interdum seueritate opus est, paterna sit non tyrannica. Matres fouendo, patres corripiendo uos exhibeatis. Suspendite uerbera, producite ubera; pectora lacte pinguescant, non typo turgeant. — Bernardus super Cantica.
162365 De connexione uirtutum, de misericordia et justitia 10 : Si interdum severitate opus est, paterna sit, non tyrannica; matres vos fovendo, patres corripiendo exhibeatis.
442: mf - prelacio l
Magna sublimitas magnam debet habere cautelam; honor grandis grandiori debet sollicitudine circumuallari. Cui plus creditur, plus ab eo exigitur, sicut scriptum est: Scienti legem et non facienti peccatum est grande, et seruus sciens uoluntatem domini sui, si non fecerit eam, uapulabit multum. — Ambrosius ibidem (in suo pastorali).
60520 De ascensione spirituali 8 : Scienti legem, et non facienti, peccatum est illi. Propterea sciens quia in oratione datur bona voluntas, cum videris quae agenda sunt, ut convalescas ad agendum quae videris, ascende tu ad orationem, ora instanter, ora perseveranter.
291088 Qui enim scivit voluntatem Domini sui, et non fecit, plagis verberabitur multis.
345877 Annon responsum mortis et damnationis toties in semetipso habebit, quoties in mentem venerit sermo quem dixit Deus, quia servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, digne vapulabit plagis multis?
384537 De monachis bonis 12 : Magnopere debet sollicitudinem gerere abbas, et omni sagacitate et industria curare, ne aliquam de ovibus sibi creditam perdat: noverit enim infirmarum se curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem.
443: mf - amor l
Nulla maior est ad amorem inuitacio quam preuenire amantem; et nimis durus est animus qui, si dilectionem nolebat impendere, nolit rependere. — Augustinus de cathezizandis rudibus.
44574 De amicitia 11 : Nulla est major ad amorem invitatio, quam praevenire amando. Et nimis durus est animus, qui dilectionem si nolebat impendere, noluit rependere.
102865 Si amare pigebat, saltem redamare non pigeat: nulla enim est major ad amorem invitatio, quam praevenire amando; et nimis durus est animus, qui dilectionem si nolebat impendere, noluit rependere.
444: mf - peccatum af
Vsitata culpa obligat mentem ut nequaquam surgere possit ad rectitudinem. Conatur et labitur quia ubi sponte diu persistit, ibi et cum uoluerit cadit. — Gregorius in omelia.
181034 De consuetudine 1 : Usitata culpa obligat mentem, ut nequaquam surgere possit ad rectitudinem. Conatur enim, et labitur: quia ubi diu sponte perstitit, ibi, etiam cum noluerit, coacta cadit.
445: mf - obstinatio a
Suspirabam ligatus non ferro alieno sed mea ferrea uoluntate. Velle meum tenebat inimicus et inde funes michi fecerat. Ex peruersa enim uoluntate facta est consuetudo; et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas quibus quasi quibusdam ansulis sibimet annexis, tenebat me stricte dura seruitus. — Augustinus VIII. confessionum.
672105 De voluntate (in De periculis) 7 : Ex voluntate perversa facta est libido: et dum servitur libidini, facta est consuetudo: et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas.
446: mf - iusticia et iustus a
Hec est perfecta iusticia qua pocius pociora et minus minora diligimus. — Augustinus de uera religione.
358539 De justitia 6 : Haec est perfecta justitia, qua potius potiora, et minus minora diligimus.
447: mf - consciencia h
Sensum ex integro recuperasse te scias, si tuam conscienciam quadruplici sentis compunctione morderi, pudore gemino et gemino metu. Nam uitam ad perficiendum septenarium triplex confessionis species attestatur: Deum cogita factorem tuum, cogita et benefactorem, cogita patrem, cogita dominum. Ad omnia reus es; plange per singula. Ad primum et ultimum respondeat timor tuus ad duo media pudor. Ideo omne quod remordet conscienciam confitere humiliter, pure, fideliter; et has septem uices adimplesti. — Bernardus super Cantica.
131023 De confessione 22 : Omne quod remordet conscientiam, confitere humiliter, pure, fideliter.
448: mf - abstinencia g
Non nulli uitam pudicam appetencium in medio itinere corruerunt, dum solam abstinenciam carnium putant et leguminibus onerant stomachum, que moderate parceque innoxia sunt, et ut, quod sencio, loquar nichil sic inflammat corpora et titillat membra genitalia, sicut indigestus cibus uictusque conuulsus. — Ieronymus in epistola ad Furiam.
188391 De continentia gustus 13 : Nonnulli, pudicam vitam appetentes, in medio itinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium sufficere putant, et leguminibus onerant stomachum.
211828 Et duobus modis crucem Domini bajulamus, cum aut per abstinentiam carnem affligimus, aut per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus.
536145 De prudentia 5 : Restat ut, sive in verbi ministerio fatigemur, seu indigentibus nostra largiamur, seu per abstinentiam carnem domemus, seu zelo moveamur, seu per patientiam aliquando leviter prava toleremus, ut summopere debeamus in intentione nostra discutere, quatenus omne, quod facimus, non nostro, sed Domini zelo faciamus.
449: mf - predicacio ak
Vt longe ante nos reuerende memorie Gregorius Nazazenus edocuit, non una et eadem exhortacio cunctis congruit quia nec cunctos par morum qualitas astringit. Sepe namque aliis officiunt que aliis prosunt. Quia plerumque herbe que hec animalia nutriunt, alia occidunt; et leuis sibilus equos mitigat et catulos instigat; et medicamentum quod hunc morbum mitigat, alteri uires iungit; et pastus qui uitam fortium roborat paruulorum necat. Pro qualitate igitur audiencium formari debet sermo doctorum, ut a sua singulis congruat et tamen a communis edificacionis arte nusquam recedat. — Gregorius in pastorali et XXX. moralium.
123621 De communitate 3 : Pro qualitate audientium formari debet sermo doctorum, ut et ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat.
450: mf - religio c
Et rursus illi qui aliquid uidebantur in seculo esse non habeant fastidio fratres suos qui ad illam sanctam societatem ex paupertate uenerunt. Magis autem studeant non de parentum dignitate, sed de pauperum fratrum societate gloriari. Nec extollantur, si communi uite de suis facultatibus contulerint aliquid, nec de suis diuiciis magis superbiant quia eas monasterio parciuntur quam si eis in seculo fruerentur. Alia quippe quecumque integritas in malis operibus exercetur ut fiant, superbia uero eciam bonis operibus insidiatur ut pereant, et quid prodest dispergendo dare pauperibus et pauperem fieri cum anima misera superbior efficitur diuicias contempnendo quam fuerat possidendo? — Augustinus ibidem (de communi uita uel regula clericorum).
622766 De superbia 14 : Alia quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant.
451: mf - votum b
Ea sunt in nostris officiis graciora que cum liceret nobis eciam non impendere cum causa dilectionis impendimus. — Augustinus in epistola ad Pollentinum.
105145 De charitate 45 : Multa sunt facienda non jubente lege, sed libera voluntate: et ea sunt in nostris officiis gratiora, quae cum liceret nobis etiam non impendere, causa tamen dilectionis impendimus.
452: mf - misericordia z
Magne misericordie quatuor filie, scilicet amissio amaritudinis, subtractio oportunitatis, uirtus resistendi et sanitas affectionis. — Bernardus in sermone.
23227 De Deo 28 : Quatuor filiae magnae misericordiae Dei sunt: immissio amaritudinis, subtractio opportunitatis, virtus resistendi, et sanitas affectus.
453: mf - amor t
Nichil amantibus durum, nullus labor difficilis; amemus et nos Christum et facile uidebitur omne difficile. — Ieronymus in quodam sermone.
101057 De charitate 26 : Nihil amantibus durum, nullus difficilis labor in amore. Amemus et nos Christum, et facile videbitur omne difficile.
454: mf - contricio e
Sola est conpunctio que facit animam horrescere purpuram, desiderare cilicium, amare lacrimas, fugere risum. — Crisostomus in libro de conpunctione cordis.
200027 De contritione 19 : Sola est compunctio, quae facit hominem horrescere purpuram, desiderare cilicium, amare lacrymas, fugere risum.
455: mf - desiderium e
Sancta desideria dilacione crescunt. Si autem dilacione deficiunt, desideria non fuerunt. — Gregorius omelia XXIII. super ewangelia.
233467 De desiderio 6 : Sancta desideria dilatione crescunt. Si autem dilatione deficiunt, desideria non fuerunt.
456: mf - humilitas ab
Gloriosa res humilitas qua ipsa quoque superbia palliare se appetit ne uilescat. — Bernardus ibidem (super Missus est).
624816 De superbia 26 : Gloriosa res humilitas, qua ipsa quoque superbia palliare se appetit, ne vilescat.
457: mf - ieiunium ab
Qui peccat et ieiunat, non ad gloriam Dei ieiunat, nec se humiliat, sed substancie sue parcit. — Crisostomus super Mattheum.
187910 De continentia gustus 10 : Qui jejunat, et peccat, non ad gloriam Dei jejunat nec se humiliat, sed substantiae suae parcit.
458: mf - incarnatio o
Venit medicus ad egrotos, redemptor ad uenditos, ad errantes uia, ad mortuos uita. — Bernardus ad milites templi in sermone.
17768 De Christo 54a : Venit universitatis Creator et Dominus ad homines; venit medicus ad aegrotos, redemptor ad venditos, ad errantes via, ad mortuos vita; venit non perdere, sed salvare; solvere, non ligare.
459: mf - periculum c
Periclitatur castitas in deliciis, humilitas in diuiciis, pietas in negociis, ueritas in multiloquio, caritas in hoc mundo. — Bernardus in quodam sermone.
572054 De renuntiatione 18 : Quid, si periclitaretur castitas in deliciis, humilitas in divitiis, pietas in negotiis, veritas in multiloquio, charitas in hoc nequam saeculo? Fugite de medio Babylonis; fugite, salvate animas vestras.
460: mf - sapiencia uel sciencia n
Ad ueram sapienciam peruenire non possunt qui false sue sapiencie fiducia decipiuntur. — Gregorius libro X. moralium.
584517 De sapientia mala 1 : Ad veram sapientiam venire non possunt, qui falsae suae sapientiae fiducia decipiuntur.
461: mf - prosperitas s
Solet rerum habundancia tanto magis a timore diuino mentem soluere, quanto magis hanc exigit diuersa cogitare. — Gregorius in omelia quadam.
529724 De prosperitate 4 : Solet rerum abundantia tanto magis a divino timore mentem solvere, quanto magis hanc exigit diversa cogitare. Nam dum foris per multa spargitur, stare in intimis fixa prohibetur.
462: mf - stulticia f
Inter cetera mala hoc quoque habet stulticia: semper incipit uiuere. — Seneca XIII. epistola.
615718 De stultitia 13 : Inter caetera mala hoc quoque habet stultitia proprium: semper incipit vivere. Quid est autem turpius, quam senex vivere incipiens?
463: mf - miseria g (2)
Ille bene nouit in exterioribus miseriis subsistere qui scit de spe interna semper gaudere. — Gregorius ibidem (super Ezechielem).
134293 De confidentia (in De gratiosis) 4 : Ille bene novit in exterioribus miseriis subsistere, qui scit semper de interna spe gaudere.
464: mf - murmur d
Si is qui murmurat secundum animam mortuus est, qui instigat quomodo uiuit? — Bernardus de consideratione.
471076 De peccatis linguae, de murmuratione 5 : Si is, qui murmurat, secundum animam mortuus est; qui ad murmurandum instigat, quomodo vivit?
465: mf - obediencia c
Obediencia non seruili metu, sed caritatis affectu seruanda est, non timore pene, sed amore iusticie. — Gregorius XII. moralium.
420402 De obedientia bona 8 : Obedientia non servili metu, sed charitatis affectu servanda est; non timore poenae, sed amore justitiae.
466: mf - ociositas m
Ociosum est quod nullam habet utilitatem uel utilitatis intentionem, et effeminari facit ocium. — Bernardus in epistola.
28228 De accidia 12 : Pro vitando otio, otiosa sectari ridiculum est. Otium autem est, quod vel nullam habet utilitatem, vel utilitatis intentionem.
467: mf - pena siue punitio k
Tanto rectius maiori supplicio dignum iudicauerim animum, quanto uiciis subdit instrumenta uirtutum. — Ieronymus in quadam epistola.
479091 De peccato 22 : Tanto rectius majori supplicio dignum judicaveris animum, quanto magis vitiis subdit instrumenta virtutum.
468: mf - conuersio ac
Valet interdum conuersis pro animi salute mutacio loci. Plerumque enim dum mutatur locus, mutatur mentis affectus. Congruum est enim inde eciam corporaliter euelli ubi quisque illecebris deseruiuit. Nam locus ubi quisque praue uixit, hoc aspectui mentis opponit quod semper ibi uel cogitauit uel gessit. — Ysidorus ibidem (libro II. de summo bono capitulo X.).
331896 De incipientibus 6 : Valet interdum conversis, pro animi salute, mutatio loci: plurimum enim, dum mutatur locus, mutatur et mentis affectus.
469: mf - ieiunium y
Ieiunium orationi deuotionem et fiduciam donat. Oratio uirtutem impetrat ieiunandi, et ieiunium graciam meretur orandi. Ieiunium orationem roborat; oratio sanctificat ieiunium et representat Domino. — Ibidem (Bernardus sermone XXXVIII.).
155109 De connexione uirtutum, de abstinentia et oratione 6 : Oratio virtutem impetrat jejunandi, et jejunium gratiam promeretur orandi: jejunium orationem roborat; oratio jejunium sanctificat, et Deo repraesentat.
470: mf - castitas et continencia e
Sicut bonum erat quod Martha faciebat occupata circa ministerium sanctorum sed melius quod Maria audiens uerbum Dei, ita eciam bonum Sussanne in castitate coniugali laudamus, sed bonum uidue Anne et magis Marie uirginis anteponimus. — Augustinus de bono coniugali.
660982 De virginibus et viduis et conjugatis 1 : Sicut bonum erat, quod Martha faciebat occupata multum circa ministerium sanctorum; sed melius, quod Maria soror ejus sedens ad pedes Domini, et audiens verbum ejus, cum ambae hospitio recepissent: ita bonum Susannae in conjugali castitate laudamus; sed tamen ei bonum viduae Annae, ac multo magis Mariae virginis anteponimus.
471: mf - spes p
Tria considero in quibus tota spes mea consistit: caritatem adoptionis, ueritatem promissionis, potestatem reddicionis. Non est uia ad regnum sine premiciis regni, nec sperare potest celeste regnum, cui nec super propria regnare membra adhuc donatur. — Idem ibidem. [Bernardus sermone XLVIII.]
609873 De spe 9 : Tria considero, in quibus tota spes mea consistit: charitatem adoptionis, veritatem promissionis, et potestatem redditionis.
472: mf - verecundia e
Hominem uereris presentem, Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti non uereris presenciam. — Ambrosius super Beati immaculati.
386212 De monachis bonis 5 : Monachus non solum propterea dicitur monachus, quia uxorem non habet; sed quia religioni Dei et servitio ipsius mancipatus est, et cura illi est quemadmodum Deo, non saeculo placeat; et qui magis eligit castitatem, quae Deo cara est et Spiritus sancti habitatio.
434922 De oratione accepta 29 : Orando bibitur vinum spirituale laetificans cor hominis, vinum scilicet Spiritus sancti, quod inebriat mentem, et carnalium voluptatum infundit oblivionem, humectans interiora arentis conscientiae, escas bonorum actuum digerit, et deducit per quaedam animae membra, fidem roborans, spem confortans, vegetans ordinansque charitatem, et impinguans mores.
611430 De studentibus 15a : Et hoc placitum primum atque tutum coram Domino Deo nostro, cum omnibus gratum, quia ea, quae scribo legunt: et in omnibus scriptis meis, maxime in his, ubi quaeritur unitas Trinitatis Patris, et Filii, et Spiritus sancti: quia nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur.
473: mf - amicicia ag
In prosperitate incerta est amicicia. Nescitur enim utrum persona an felicitas diligatur. Sepe enim per simulacionem amicicia colitur ut qui non potuit aperte decipere, fraudulenter decipiat. — Ysidorus ibidem (III. libro de summo bono).
600772 De simulatione 9 : Saepe per simulationem amicitia colitur, ut qui non potuit aperte decipere, decipiat fraudulenter.
474: mf - amor m
Nullo modo onerosi sunt labores amancium sed ipsi delectant sicut uenancium, aucupancium, piscancium. In eo enim quod amatur aut non laboratur aut labor amatur. — Augustinus in libro de sancta uiduitate.
103381 De charitate 35 : Nullo modo sunt onerosi labores amantium; sed etiam ipsi delectant, sicut venantium, aucupantium, et piscantium. ---- De charitate 36 : In eo, quod amatur, aut non laboratur, aut etiam labor amatur.
475: mf - angelus ac
Adest unicuique nostrum, eciam minimis qui sunt in ecclesia Dei, angelus bonus, angelus Domini qui regat, qui moneat, qui gubernet, qui pro actibus nostris corrigendis et miseracionibus exposcendis cotidie uideat faciem Patris qui in celis est. — Origenes super librum numerorum omelia LXVI.
49903 De angelis 16 : Adest unicuique nostrum angelus bonus, qui regat, moneat, qui pro actibus nostris corrigendis, et miserationibus nostris exposcendis quotidie videat faciem Dei.
476: mf - diabolus e
Perfecte aduersarius uincitur quando mens nostra in temptamenta eius ad delectacionem atque consensum non contrahitur, et inter contumelias proximi ab odio custoditur, et inter flagella Dei a murmuracione compescitur. — Gregorius in omelia.
444792 De patientia 10 : Perfecte adversarius vincitur, quando mens nostra, et inter tentamenta diaboli a delectatione atque consensu omnibus modis refraenatur, et inter contumelias proximi custoditur ab odio, et inter flagella Dei custoditur a murmuratione.
477: mf - ieiunium b
Ieiunium purgat mentem, subleuat sensum, carnem spiritui subicit, cor facit contritum et humiliatum, concupiscencie nebulas dispergit, libidinum ardores extinguit, castitatis uero lumen accendit. — Augustinus in sermone de ieiunio.
191120 De continentia gustus 7 : Jejunium purgat mentem, sublevat sensum, carnem spiritui subjicit, cor facit contribulatum et humiliatum, quod Deus non spernit.
478: mf - coniugium c
Prope modum non inferioris uirtutis est eo abstinere coniugio quod aliquando delectauerit quam coniugii oblectamenta nescire. Copula nupcialis non est quasi culpa uitanda, sed quasi necessitatis sarcina declinanda. — Ambrosius de uiduis.
652611 De viduis 8 : Propemodum non inferioris virtutis est a conjugio abstinere, quod aliquando delectaverit, quam conjugii penitus delectamenta nescire.
479: mf - spes o
Dicit fides: parata sunt magna inexcogitabilia bona a Deo fidelibus suis. Dicit spes: michi illa seruantur. Nam tercia quidem caritas: curro michi, ait, ad illa. — Idem ibidem. [Bernardus sermone XLVIII.]
641741 De tribus virtutibus theologicis 12 : Dicit Fides: Parata sunt magna et inexcogitabilia bona a Deo fidelibus suis. Dicit Spes: Mihi illa servantur. Sed Charitas ait: Curro velociter ad illa.
480: mf - temperancia a
Munus temperancie est in cohercendis sedandisque cupiditatibus, quibus contrariamus in ea que nos auertunt a legibus Dei et a fructu bonitatis eius, cuius officium est contemnere omnes corporeas illecebras laudemque popularem. — Augustinus in libro de moribus ecclesie.
415508 De obedientia bona 19 : Servias fratribus, hospitum pedes laves, passus injuriam taceas, praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem, credas tibi salutare quidquid ille praeceperit, nec de majoris sententia judices, cujus officium est obedire, et implere quae justa sunt.
630790 De temperantia 11 : Omne officium temperantiae est exuere veterem hominem, et in Deo renovari, id est contemnere omnes corporeas illecebras laudemque popularem, totumque amorem ad invisibilia et divina conferre.
481: mf - parentes r
Viscus amor possessionis, affectus cognacionis, cupiditas honoris, uoluptas carnis quibus anima irretitur ne pennis contemplacionis per plateas Ierusalem currere possit. — Beda super illud Matthei XVII.: Ecce mater tua et cetera.
185627 De contemplatione 5 : Viscus contemplationis est amor possessionum, affectus cognationis, cupiditas honoris et voluptas carnis: quibus anima inviscatur et irretitur, ut non pennis contemplationis per plateas supernae Sion discurrere possit.
482: mf - relinquere y
Qui relinquere disponis omnia, te quoque inter relinquenda numerare memento. Immo uero maxime et principaliter abnega temetipsum, si desideras sequi eum qui exinaniuit propter te semetipsum. — Bernardus ibidem (in colloquio Symonis ad Petrum).
417427 De obedientia bona 26 : Age, eia age, qui relinquere omnia disponis, te quoque primum inter relinquenda numerare memento: imo vero maxime et principaliter abnega teipsum, si deliberas sequi eum, qui exinanivit propter te semetipsum.
483: mf - subiectio a
Tales sese qui presunt exhibeant quibus subiecti occulta quoque sua prodere non erubescant; ut cum temptationem fluctus paruuli tolerant, ad pastoris mentem quasi ad patris sinum recurrant. — Gregorius in pastorali capitulo XVI.
513167 De praelatis bonis 9 : Tales sese, qui praesunt, exhibeant, quibus eorum subjecti occulta quaeque sua prodere non erubescant: ut cum tentationum fluctus parvi tolerant, ad pastoris sui mentem, quasi ad matris suae sinum recurrant.
484: mf - veritas e
Nullus reprehensor formidandus est amatori ueritatis. Etenim aut inimicus reprehensurus est aut amicus. Si inimicus insultat, ferendus est; amicus autem, si errat, docendus est; si docet, audiendus. — Augustinus libro IIII. de trinitate.
456166 De peccatis linguae, de adulatione 7 : Si inimicus insultat, ferendus est. Amicus autem, si errat, docendus est; si docet, audiendus. Laudator vero et errans confirmat errorem, et adulans illicit in errorem.
485: mf - oratio bf
Oratio cordis est non labiorum. Neque enim uerba deprecantis Deus intendit, sed orantis cor aspicit. Melius est cum silencio orare corde sine sono uocis quam solis uerbis sine intuitu mentis. — Ysidorus de summo bono libro I.
433294 De oratione accepta 20 : Oratio cordis est, non labiorum: neque enim verba deprecantis Deus intendit, sed orantis cor aspicit. Quod si tacite cor oret, et vox sileat, quamvis homines lateat, Deum latere non potest, qui praesens est.
486: mf - paupertas z
Non sibi felix pauper esset nisi felices cecidisse uideret. Honesta res est leta paupertas, illa uero non est paupertas, si leta est. Cui cum paupertate bene conuenit, diues est. Non qui pauperum habet, sed qui plus cupit, pauper est. — Seneca epistola X.
452443 De pauperibus 19 : Cui cum paupertate bene convenit, dives est.
452738 De pauperibus 20 : Non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est.
487: mf - excusacio o
In quacumque hominum uerseris frequencia, caue aliene conuersacionis esse aut curiosus explorator aut temerarius iudex. Et si perpetratum actum quid deprehendens, nec sic iudices proximum, magis autem excusa. — Bernardus de duodecim gradibus humilitatis.
280243 De excusatione : Cave alienae conversationis esse aut curiosus explorator, aut temerarius judex. Etiamsi perperam actum quid deprehendas, nec sic judices proximum; magis autem excusa intentionem, si opus non potes, puta ignorantiam, puta subreptionem, puta casum.
488: mf - scriptura sacra az
Geminum confert donum lectio sanctarum scripturarum, siue quia mentis intellectum erudit, seu quod a mundi uanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit. — Ysidorus ibidem (de summo bono) libro III.
45832 De amicitia 19 : Vera illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non praesentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio, sed Dei timor, et divinarum Scripturarum studia conciliant.
364523 De lectione 13 : Geminum confert bonum sanctarum lectio Scripturarum: sive quia intellectum mentis erudit, sive quia a mundi vanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit.
489: mf - compassio g
Compassio est cum malum inopie pro proximo suscipere non metuimus ut eum a passione liberemus. — Gregorius in omelia.
271207 De eleemosyna accepta 3 : Tunc plena est nostri cordis compassio, cum malum inopiae pro proximo suscipere non metuimus, ut illum a passione liberemus.
490: mf - conuicium i (2)
Equo animo audienda sunt imperitorum conuicia, et ad honesta uadenti contempnendus est ipse contemptus. — Seneca ibidem (LXXVII. epistola).
179578 De constantia 22 : Aequo animo audienda sunt imperitorum convicia, et ad honesta vadenti contemnendus est ipse contemptus.
491: mf - ociositas g
Nunquam Dei amor est ociosus. Operatur etenim magna, si est; si uero operari renuit, amor non est. — Gregorius in omelia.
99754 De charitate 19 : Nunquam est Dei amor otiosus: operatur etenim magna, si est; si vero operari renuit, amor non est.
492: mf - securitas i
Quibusdam sepe magnitudo uirtutis occasio fuit perdicionis ut cum de confidencia uirium inordinate securi essent, per negligenciam inordinate morerentur. Mater enim negligencie solet esse securitas. Videndo ergo meretricem, id est Magdalenam, de tua liberacione non desperes, sed et Iudam cogitando securus esse non debes. Confidencia stantem euertit et desperacio post lapsum exurgere non admittit. — Gregorius in pastorali.
235087 Nam confidentia nimia stantem evertit; et desperatio post lapsum non permittit exsurgere.
274942 De episcopis 11 : Quantum prae caeteris gradus episcopalis altior est, tanto, si per negligentiam dilabatur, ruina gravior est.
555263 De religiosis bonis 1 : Expedit parvo incommodo, a strepitu causarum servos Dei quietos existere, ut et utilitates collectae per negligentiam non pereant, et servorum Dei mentes ad opus divinum liberiores existant.
594034 De securitate 5 : Mater negligentiae solet esse securitas.
493: mf - adulacio ax
Intus te ipsum considera non qualis sis aliis credas. Plerumque boni inepti et inertes uocantur. Michi contingat iste derisus; equo animo audienda sunt imperitorum conuicia et ad honesta uadenti contempnendus est iste contemptus. — Seneca LXXVII. epistola.
179578 De constantia 22 : Aequo animo audienda sunt imperitorum convicia, et ad honesta vadenti contemnendus est ipse contemptus.
347111 De intelligentia 34 : Si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem; intus teipsum considera, nec qualis sis aliis crede.
494: mf - consuetudo p
Vsitata culpa obligat mentem ut nequaquam surgere possit ad rectitudinem. Conatur et labitur quia ubi sponte diu perstitit, ibi et cum uoluerit coacta cadit. — Gregorius super ewangelia omelia XXXI.
181034 De consuetudine 1 : Usitata culpa obligat mentem, ut nequaquam surgere possit ad rectitudinem. Conatur enim, et labitur: quia ubi diu sponte perstitit, ibi, etiam cum noluerit, coacta cadit.
495: mf - diabolus h
In primis grauis et insufferabilis est impetus dyaboli quod, si quis forti animo sustinuerit eum, in secundo inueniet eum infirmiorem. Quanto enim plus percussus fuerit, magis refrigescit et deficit. — Crisostomus super Mattheum.
635586 De tentatione 8 : Imprimis gravis et insuperabilis est impetus diaboli; quod si quis forti animo sustinuerit eum, statim inveniet infirmiorem. Quanto enim plus repercussus fuerit, tanto magis torpescit et deficit.
496: mf - temptatio ae
In primis grauis et insufferibilis est impetus dyaboli. Quod si quis forti animo sustinuerit eum, in secundo inueniet eum infirmiorem. Quanto enim plus percussus fuerit, magis refrigescit et deficit. — Crisostomus super Mattheum.
635586 De tentatione 8 : Imprimis gravis et insuperabilis est impetus diaboli; quod si quis forti animo sustinuerit eum, statim inveniet infirmiorem. Quanto enim plus repercussus fuerit, tanto magis torpescit et deficit.
497: mf - societas k
Melius est habere malorum odium quam consorcium. Sicut bona multa habet communis uita sanctorum, sic plurima mala societas affert malorum. — Ysidorus ibidem (libro II. soliloquiorum).
288441 De familiaritate 7 : Melius est habere malorum odium, quam consortium. ---- De familiaritate 8 : Sicut multa bona habet communis vita sanctorum, sic plurimum mali societas affert malorum.
498: mf - relinquere a
Vtilius terrena opulencia tenetur humiliter quam superbe relinquatur. — Augustinus ad Paulinum.
573829 De renuntiatione 9 : Utilius terrena opulentia tenetur humiliter, quam superbe relinquitur.
499: mf - angelus p
Tu ergo, si uis habere ministerium angelorum, fuge consolaciones seculi et temptacionibus resiste dyaboli. — Bernardus in sermone quadragesime super illud: Accesserunt angeli.
176374 De consolatione (in De periculis) 5 : Si vis habere ministerium angelorum, fuge consolationem saeculi, et tentationibus resiste diaboli: renuat consolari anima tua in aliis, si vis in Dei memoria delectari.
500: mf - deus o
Deus manet intra omnia, ipse extra omnia, ipse supra omnia, ipse infra omnia. Superior est per potenciam, inferior per sustentacionem, exterior per magnitudinem, interior per subtilitatem. Sursum regens, deorsum continens, extra circumdans, interius penetrans. — Gregorius ibidem (super Ezechielem in omelia VIII.) et in moralibus.
19454 De Deo 1 : Deus ipse manet intra omnia, ipse est extra omnia, ipse supra omnia, ipse infra omnia: et superior est per potentiam, et inferior est per sustentationem, et exterior per magnitudinem, et interior per subtilitatem.
501: mf - discrecio g
Discrecio quippe omni uirtuti ordinem ponit, modum tribuit, decorem et perpetuitatem confert. Est ergo discrecio non tam uirtus quam quedam moderatrix uirtutum, ordinatrixque affectuum, et doctrix morum. Tolle hanc et uirtus uicium erit, ipsaque affectio naturalis in perturbacionem magis conuertetur exterminumque nature. — Bernardus super Cantica.
534504 De prudentia 15 : Discretio est non tam virtus, quam quaedam moderatrix et auriga virtutum, ordinatrixque affectuum et morum doctrix: tolle hanc, et virtus vitium erit.
502: mf - peticio a
Cum aliquando tardius dat Deus, commendat dona non negat. Diu desiderata dulcius obtinentur, cito autem data uilescunt. Pete, quere, insta; petendo et querendo crescis ut capias. Seruat tibi Deus quod non uult cito dare ut et tu discas magna magne desiderare. — Augustinus de uerbis Domini capitulo I.
231264 De desiderio 16 : Servat tibi Deus quod non vult cito dare, ut et tu discas magna magne desiderare.
503: mf - amor ae
Tantum quilibet portat proximum, quantum amat. Si enim amas, portas; si desisti amare, desisti et tolerare. — Gregorius super Ezechielem.
100228 De charitate 21 : Tantum quisque portat proximum, quantum amat. Si enim amas, portas; si desistis amare, desistis tolerare.
504: mf - fides siue fidelitas o
Diuina operacio si racione apprehenditur non est admirabilis; nec fides habet meritum cui humana racio prebet experimentum. — Gregorius omelia XXVI. super ewangelia.
292544 De fide 2 : Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum.
505: mf - ignorancia e
Cum nostram ignoranciam cognoscimus, leuius aliena onera toleramus. Nunquam Deus mentem deserit que in peccatis se ueraciter cognoscit. — Gregorius libro I. moralium.
347858 De intelligentia 7 : Nunquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit.
506: mf - ignorancia g
Multa scienda nesciuntur, aut sciendi incuria, aut discendi desidia, aut inquirendi uerecundia. Et quidem huius ignorancia non habet excusationem. — Bernardus in epistola.
328813 De ignorantia 19 : Multa scienda nesciuntur, aut sciendi incuria, aut discendi desidia, aut verecundia inquirendi: et quidem hujusmodi ignorantia non habet excusationem.
507: mf - auaricia ao
Auidus dictus ab auendo. Auere enim cupere est; hinc et auarus dictus est, eo quod fit auidus auri et nunquam opibus expletur. — Ysidorus in libro ethimologiarum.
66447 De avaritia 9 : Avidus dictus est ab avendo; avere enim cupere est: hinc et avarus. Nam quid est avarum esse, nisi progredi ultra quam sufficit? Avarus enim dictus est, eo quod sit avidus auri, et nunquam opibus expleatur.
508: mf - luxuria q
Vicium libidinis facile ex uacancia et ocio nascitur, nam diffinicio amoris hec est: anime uacantis passio. Ideo dicit poeta: ocia si tollas periere cupidinis artes. — Chrysostomus super Mattheum.
370720 De luxuria 9 : Vitium libidinis facile ex vacantia et otio nascitur. Nam definitio amoris haec est: Animae vacantis passio.
509: mf - religio ac
Tu qui in congregatione es, bene uiue ordinabiliter, sociabiliter et humiliter: ordinabiliter tibi, sociabiliter proximo, humiliter Deo. — Bernardus in sermone quodam.
555384 De religiosis bonis 10 : Tu qui in congregatione es, bene vivis, si vivis ordinabiliter, socialiter, et humiliter: ordinabiliter tibi, socialiter proximo, humiliter Deo.
510: mf - sacerdos z
Nos qui sacerdotes uocamur, qui supra ea mala que propria habemus alienas quoque mortes addimus, que tot occidimus, quot ad mortem ire cotidie tepidi et tacentes uidemus. Et sequitur tunc subiectus moritur sine te quando in causa mortis te contradictorem pertuleris. Nam morti cui non contradicis adiungeris. — Gregorius omelia XI. super Ezechielem.
567297 De remissione 9 : Super ea mala, quae propria habemus, alienas quoque mortes addimus: quia tot occidimus, quot ad mortem ire quotidie tepidi et tacentes videmus.
511: mf - sapiencia uel sciencia af
Sapiens dictus est a sapore quia sicut gustus est aptus ad discrecionem saporis ciborum, sic sapiens ad dinoscenciam rerum atque causarum. — Ysidorus in libro ethimologiarum.
584170 De sapientia 8 : Sapiens dictus est a sapore, quia sicut aptus est gustus ad discretionem saporis ciborum, sic sapiens ad dignoscentiam rerum atque causarum, quo unumquodque dignoscat, atque sensu veritatis discernat.
512: mf - scandalum c
In quantum possumus sine peccato, uitare proximorum scandalum debemus. Si autem de ueritate scandalum oritur, utilius scandalum nasci permittitur quam ueritas relinquatur. — Gregorius super Ezechielem.
590831 De scandalo 1 : In quantum sine peccato possumus vitare proximorum scandalum, debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum, quam veritas relinquatur.
513: mf - ieiunium x
Bonum et salutare ieiunium quo redimuntur eterna supplicia dum remittuntur peccata. Non solum autem ablutio est peccatorum, sed et extirpatio uiciorum; non solum optinet ueniam, sed meretur graciam; non solum delet peccata preterita que commissimus, sed et repellit futura que committere poteramus. — Bernardus ibidem (sermone XXXVIII.).
190190 De continentia gustus 20 : Jejunium non solum est abolitio peccatorum, sed extirpatio vitiorum; nec solum obtinet veniam, sed meretur et gratiam; nec solum delet peccata praeterita quae commisimus, sed etiam repellit futura quae committere poteramus.
411630 De novitiis 11 : Ante omnia timor novitiis necessarius est quo nimirum peccata praeterita possint delere, cavere futura. Timor enim Domini, ut ait Scriptura, expellit peccatum, sive quod admissum est, sive quod tentat intrare: expellit hoc poenitendo, illud resistendo.
514: mf - diabolus d
Prius conspersionem uniuscuiusque antiquus aduersarius perspicit et tunc temptacionis laqueos opponit. Alius namque letis, alius tristibus, alius timidis, alius elatis moribus existit. Quo ergo aduersarius occultus facile capiat, uicinas conspersionibus deceptiones parat. Quia leticie uoluptas iuxta est, letis moribus luxuriam proponit, et quia tristicia in iram facile labitur, tristibus peccatum discordie porrigit. Quia timidi supplicia formidant, pauentibus terrores intentat, et quia elatos extolli laudibus conspicit, eos ad quecumque uoluerint blandis fauoribus trahit. Singulis igitur hominibus uiciis conuenientibus insidiatur. — Gregorius libro XXIX. moralium super illud Iob: Diuiditur estus super terram.
225563 De daemonibus 8 : Alius laetis, alius tristibus, alius timidis, alius elatis moribus existit. Quo ergo occultus adversarius facile capiat, vicinis conspersionibus deceptiones parat.
515: mf - anima t
Tria ista anima curiosa Dei non cessat inquirere, scilicet iusticiam et iudicium et locum habitacionis glorie sponsi, tanquam uiam in qua ambulet, cautelam qua ambulet, et mansionem ad quam ambulet, ut de forma iusticie sit formosa, de iudiciorum noticia cauta, de desiderio presencie seu glorie sponsi casta. Talem prorsus decet sponsam pulcram, eruditam et castam. Perfectus est in cuius anima hec tria congruent, atque opportune concurrere uidebuntur ut gemere pro se et exultare in Deo nouerit simul proximorum utilitatibus potens sit subuenire: placens Deo, cautus sibi, utilis suis. — Bernardus super Cantica.
482941 De perfectis 15 : Perfectus omnis reputatur, in cujus anima tria haec congruenter atque opportune concurrere videbuntur, ut scilicet noverit gemere pro se, et exultare in Deo, et proximorum utilitatibus potens sit subvenire, placens Deo, cautus sibi, utilis proximis.
516: mf - temperancia d
Qui enim acceptis rebus non extollitur, qui eas ad usum uane glorie non intorquet, qui solus non possidet quod accipit, sed hoc indigentibus misericorditer diuidit, scit habundare. Qui acceptis alimentis non ad ingurgitacionem uentris utitur sed ad reparacionem uirtutis, nec plus carni tribuit quam necessitas petit, scit saciari. Qui alimentorum inopiam sine murmuracione tollerat, nec pro necessitate uictus agit aliquid unde anima in laqueum peccati incurrat, scit esurire. Quem ergo nec in habundancia superbia eleuat, nec in necessitate cupiditas irritat, nouit habundare, nouit penuriam pati. — Gregorius omelia VII. super Ezechielem extrema parte super illud: Scio habundare et penuriam pati.
620426 De sufficientia 3 : Qui alimentorum inopiam sine murmuratione tolerat, nec pro necessitate victus agit aliquid, unde anima peccati laqueum incurrat, scit esurire.
517: mf - scriptura sacra ak
De statu suo Dauid cadente nemo superbiat; de lapsu eciam suo Dauid surgente nemo desperet. Ecce quam mirabiliter scriptura sacra eodem uerbo superbos premit quo uerbo humiles eleuat! Vnam namque rem gestam retulit et diuerso modo superbos quidem ad humilitatis formidinem, humiles uero ad spei fiduciam reuocauit. O inestimabile noui generis medicamentum quod uno eodemque ordine positum et premendo tumencia exsiccat, et subleuando arencia infundit! De malorum nos lapsu terruit, sed de reparatione roborauit. — Gregorius libro XXXIII. moralium capitulo X.
168478 De connexione uirtutum, de timore et spe 2 : De statu suo David cadente, nemo superbiat. De lapsu etiam suo David surgente, nemo desperet.
518: mf - penitencia r_2
Cum mentem Deus ingreditur, constat proculdubio quod mox penitencie gemitus sequatur ut ei iam salubriter flere libeat que prius iniquitatibus flenda iocunditate gaudebat. Sed quo uberius culpa fletur, eo altius agnitio ueritatis attingitur quia ad uidendum lumen interne bonitatis polluta dudum consciencia lacrimis baptizata renouatur. — Gregorius libro XXVII. moralium.
202041 De contritione 3 : Quo uberius culpa defletur, eo altior cognitio veritatis attingitur: quia ad videndum internum lumen, polluta dudum conscientia, lacrymis baptizata renovatur.
519: mf - ambicio i
Locus regiminis desiderantibus negandus est, fugientibus offerendus. Virtutibus ergo pollens coactus ad regimen ueniat, uirtutibus uacuus nec coactus accedat. — Gregorius in pastorali.
237065 De dignitate 4 : Virtutibus pollens coactus ad regimen veniat; virtutibus vacuus, nec coactus accedat.
520: mf - contemplacio s
Felix domus et beata semper congregacio ubi de Maria Martha semper conqueritur. Nam Mariam Marthe emulari indignum prorsus est. — Bernardus in quadam epistola.
553020 De religione 20 : Felix domus, et beata semper congregatio, ubi de Maria conqueritur Martha; nam Mariam Marthae aemulari, indignum prorsus est.
521: mf - religio ah
Felix domus et beata semper congregatio ubi de Maria Martha semper conqueritur. Nam Mariam Marthe emulari indignum prorsus est. — Bernardus in epistola quadam.
553020 De religione 20 : Felix domus, et beata semper congregatio, ubi de Maria conqueritur Martha; nam Mariam Marthae aemulari, indignum prorsus est.
522: mf - laus ac
Valde perfectorum est sic ostenso opere auctoris gloriam querere ut de illata laude nesciat priuata exultatione gaudere. — Gregorius in moralibus.
483306 De perfectis 3 : Valde perfectorum est, sic de ostenso opere Auctoris gloriam quaerere, ut de oblata laude privata nesciant exultatione gaudere.
523: mf - prelacio k
Sicut leuius est de plano corruere, sic grauius est qui de sublimi ceciderit dignitate quia ruina que de alto fit grauiori casu colliditur. Honor quidem episcopalis coram hominibus preclarus est; sed si ruinam sustineat, dolor magnus est. Nam quanto pre ceteris gradus episcopalis altior est, tanto si per negligenciam delabitur ruina grauior est. Non enim est tanti gaudii excelsa tenere, quanti meroris est de excelsis corruere, nec constat tantam gloriam sequi post uictoriam, quantam ignominiam post ruinam. — Ambrosius ibidem (in suo pastorali).
274894 De episcopis 11 : Quantum prae caeteris gradus episcopalis altior est, tanto, si per negligentiam dilabatur, ruina gravior est.
555263 De religiosis bonis 1 : Expedit parvo incommodo, a strepitu causarum servos Dei quietos existere, ut et utilitates collectae per negligentiam non pereant, et servorum Dei mentes ad opus divinum liberiores existant.
524: mf - amor as
Toto corde, tota anima, tota uirtute diligere est omne quod blanditur de carne propria uel aliena, sacrosancte carnis Christi amori postponere. — Bernardus ibidem (super Cantica sermone XX.).
71889 De beata Maria 30 : Sagitta electa est amor Christi, quae Mariae animam non modo confixit, sed etiam totaliter pertransivit: ut nullam in pectore virginali particulam vacuam amore relinqueret; sed toto corde, tota anima, tota virtute diligeret, et esset gratia plena.
114733 De charitate 85 : Non abduci blanditiis, non seduci fallaciis, nec injuriis frangi, toto corde, tota anima, tota virtute diligere est.
525: mf - adulacio q
Nos ad patriam festinantes mortiferos Sirenarum cantus surda aure transire debemus. — Ieronymus in epistola quadam.
187107 De continentia auditus 3 : Nos ad patriam festinantes, mortiferos sirenarum cantus, surda debemus aure transire.
526: mf - amicicia s
Delicata est amicicia que amicorum felicitatem et diuicias sequitur. — Ieronymus ibidem (super Micheam prophetam).
46007 De amicitia 20 : Delicata est amicitia, quae amicorum felicitatem et divitias sequitur.
527: mf - deuocio f
Si nos uirtus deuocionis in intimis afficit, omnis strepitus praue suggestionis obmutescit. — Gregorius in omelia.
202598 De contritione 4 : Si nos virtus compunctionis in intimis afficit, omnis strepitus pravae suggestionis obmutescit.
528: mf - doctrina siue doctor bn
Eum elige doctorem quem magis admireris cum uideris quam cum audieris. — Seneca XXXV. epistola.
499968 De praedicatoribus bonis 10 : Eligamus non eos qui verba magna celeritate praecipitant, sed eos qui vita docent; qui, cum dixerint quid faciendum sit, probant hoc ipsum faciendo, quod docent; qui docent quid vitandum sit, nec unquam in eo, quod fugiendum dixerunt, deprehenduntur. Eum elige doctorem, quem magis admireris, cum videris, quam cum audieris.
529: mf - inimicicia i
Nulla pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus. — Boecius libro III. de consolacione.
247420 De discordia 27 : Quem felicitas amicum fecit, infortunium faciet inimicum. Quae vero pestis efficacior ad nocendum, quam familiaris inimicus?
530: mf - auaricia ap
Qui bona mundi diligit, uelit, nolit, timoris et doloris pene succumbit. — Ysidorus III. de summo bono.
63957 De avaritia 10 : Qui bona mundi diligit, velit, nolit, timoris et doloris poenae succumbit.
531: mf - maria k
Talis fuit Maria ut eius unius uita omnium disciplina sit. — Ambrosius de uirginitate.
74830 De beata Maria 4 : Talis fuit Maria, ut ejus unius vita, omnium disciplina sit.
532: mf - stulticia b
Stulti tanto intentius de alienis iudicant, quanto sua profundius ignorant. — Gregorius in moralibus.
424976 De oblivione 2 : Stulti cum prudentium facta conspiciunt, haec eis esse omnia reprehensibilia videntur: quia suae imperitiae et infirmitatis obliti, tanto intensius de alienis judicant, quanto sua profundius ignorant.
533: mf - virginitas u
Virgo carne non mente nullum premium habet in repromissione. — Ysidorus de summo bono libro II.
655664 De virginibus 23 : Virgo carne, non mente, nullum praemium habet in repromissione.
534: mf - labor c
Non deserentes in labore persistere quia subleuatio laboris est uisio collaborantis. — Gregorius libro V. moralium.
175286 De consolatione (in De gratiosis) 8 : Laborantem consolari, est pariter in labore persistere, quia sublevatio laboris est visio collaborantis.
535: mf - consuetudo c
In dolore paries filios. Verum est sacramentum huius sentencie quod nulla abstinencia fit a uoluptate carnali que non habeat in exordio dolorem, donec in meliorem partem consuetudo flectatur. Quod cum peruenerit quasi natus est filius, id est ad bonum opus paratus effectus per consuetudinem bonam; que consuetudo ut nasceretur cum dolore reluctandum est consuetudini male. — Augustinus de Genesi contra Manicheos libro II.
332043 De incipientibus 7 : Nulla abstinentia fit a voluntate carnali, quae non habeat in exordio dolorem, donec in meliorem partem consuetudo flectitur.
536: mf - amicicia g
Sicut amici adulantes peruertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. — Augustinus IX. confessionum.
246010 De discordia 17 : Sicut amici adulantes pervertunt, sic et inimici litigantes plerumque corrigunt.
537: mf - consilium z
Quidam quod tantum amicis committenda sunt omnibus narrant et in quaslibet aures quicquid illis urit exonerant. Quidam eciam rursus karissimorum conscienciam reformidant, et si possint ne sibi quidem credituri intus premunt omne secretum. Neutrum faciendum est. Vtrumque enim uicium est et omnibus credere et nulli, sed alterum honestius dixerim uicium, alterum tucius. — Seneca II. parte epistolarum epistola II.
206777 De credulitate 11 : Utrumque vitium est, et omnibus credere, et nulli; sed alterum honestius dixerim vitium, alterum tutius.
538: mf - homo z
Quid autem sit uir bonus dicam. Vir bonus quod honeste se facturum putauerit faciet sine pecunia si laboriosum erit, faciet eciam si dampnosum erit, faciet eciam si periculosum erit. Rursus quod turpe erit non faciet eciam si pecuniam afferat, eciam si uoluptatem, eciam si potenciam; ab honesto nulla re deterrebitur, ad turpia nulla spe inuitabitur. — Seneca ibidem (LXXVII. epistola ad Lucilum).
179257 De constantia 21 : Vir bonus, quod honeste se facturum putaverit, faciet, etiamsi laboriosum erit; faciet, etiamsi periculosum erit. Rursum quod turpe erit non faciet, etiamsi pecuniam afferret, etiamsi voluptatem, etiamsi potentiam et dignitatem: ab honesto nulla re deterrebitur, ad turpia nulla re invitabitur.
539: mf - iudex siue iudicium p
Debet quisque proprias uirtutes perpendere et pro qualitate uirium curam aliorum suscipere; ne dum delectetur loco glorie, fiat subditis auctor ruine. Et qui grauatur pondere suarum, uelit fieri iudex alienarum culparum. Durum enim est ut qui nescit tenere moderamina uite sue, iudex fiat uite aliene. — Gregorius in glossa super illud Ecclesiastici VII.: Noli querere fieri iudex nisi ualeas uirtute irrumpere iniquitates.
354234 De judicibus 1 : Durum est, ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, judex fiat vitae alienae.
540: mf - superbia ax
Cetera uicia solas illas uirtutes impetunt quibus ipsa destruuntur, ut luxuria pudiciciam, ira pacienciam; sola uero superbia contra cunctas animi uirtutes se erigit, et quasi generalis ac pestifer morbus omnes corrumpit. Signa autem superbie hec sunt: clamor in locucione, amaritudo in silencio, dissolucio in hylaritate, furor in tristicia, honestas in ymagine, inhonestas in actione, rancor in reprehensione. — Hugo ibidem (de anima) libro II.
625635 De superbia 3 : Cunctis superba apud se cogitatione tumentibus inest clamor in locutione, amaritudo in silentio, dissolutio in hilaritate, furor in tristitia, inhonestas in actione, honestas in imagine, erectio in incessu, rancor in responsione. Horum mens semper est ad irrogandas contumelias valida, ad tolerandas infirma, ad obediendum pigra, ad lacessendos vero alios importuna, ad ea quae facere et debet, et praevalet, ignava, ad ea vero, quae facere non debet, nec praevalet, parata.
541: mf - correctio ac
Nouit Deus mutare sentenciam, si tu noueris emendare delictum. — Ambrosius ibidem (super Lucam).
590752 De satisfactione 9 : Nemo diffidat, nemo veterum conscius delictorum praemia divina desperet: novit enim Deus mutare sententiam, si tu noveris emendare delictum.
542: mf - laus ae
Nescit laudem cum suppetit fugere qui ad hanc didiscit cum deesset hanelare. — Gregorius in pastorali.
43603 De ambitiosis 7 : Nescit laudem, cum suppetit, fugere, qui ad hanc didicit, cum deesset, anhelare.
543: mf - amicicia d
Hec est perfecta amicicia qua pocius pociora et minus minora diligimus. Sapientem animam et perfectam talem diligat, qualem uidet, illam stultam non talem, sed quia esse perfecta et sapiens potest, quia nec se ipsum debet quis stultum diligere. Nam qui se diligit stultum, non proficiet ad sapienciam, nec fiet quisque qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est. — Augustinus de uera religione.
46198 De amicitia 22 : Plena et perfecta amicitia inter perfectos viros, ejusdemque virtutis, perseverare potest, et ad hanc quibusdam gradibus pervenitur.
358539 De justitia 6 : Haec est perfecta justitia, qua potius potiora, et minus minora diligimus.
544: mf - cogitacio d
Tunc ad perfectionis summam pertingimus cum sic exteriora uicia uincimus ut cogitaciones superfluas a mente resecemus. Nam tanto longius mens a necessariis cessat, quanto inania latius cogitat. — Gregorius libro II. moralium.
119797 De cogitatione 2 : Tanto longius mens a necessariis cessat, quanto inania latius cogitat.
545: mf - consideracio sui q
Primum ipsum fontem suum, id est mentem, de qua oritur consideracio purificat. Deinde regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus, componit mores, uitam honestat et ordinat. Postremo diuinarum pariter et humanarum rerum scienciam confert. — Bernardus libro de consideracione.
534104 De prudentia 13 : Consideratio mentem purificat, regit deinde affectus, dirigit actus, corrigit excessus, componit mores, vitam honestat et ordinat.
546: mf - conuersacio g
Non ualde laudabile est bonum esse cum bonis sed bonum esse cum malis. Sicut enim grauioris culpe est inter bonos bonum non esse, ita immensi est preconii, bonum eciam inter malos extitisse. — Gregorius libro I. moralium super illud Iob: Vir erat in terra Hus.
601388 De societate 12 : Inter bonos bonum esse, salutem habet; inter malos vero, et laudem.
602320 De societate 2 : Sicut gravioris culpae est, inter bonos non esse bonum, ita immensi est praeconii, bonum etiam inter malos extitisse.
547: mf - homo b
Ad hoc homo positus erat in paradiso ut, si se ad conditoris sui obedienciam uinculis caritatis astringeret, ad celestem angelorum patriam quandoque sine carnis morte transiret. — Gregorius libro IIII. moralium.
314680 De homine 2 : Ad hoc in paradiso homo positus fuerat, ut si se ad Conditoris sui obedientiam vinculis charitatis astringeret, ad coelestem patriam angelorum quandoque sine carnis morte transiret. Sic namque immortalis est conditus, ut si non peccaret, etiam mori non potuisset, atque ex merito liberi arbitrii beatitudinem illius regionis attingeret, in qua vel peccare, vel mori non potuisset.
548: mf - iactancia f
Occulta quod agis in quantum uales. Quod si ex toto non uales, sit in animo occultandi uoluntas et non erit de ostentatione ulla temeritas. — Ysidorus de conflictu uiciorum.
136539 Timor Dei respondet: Si boni aliquid agis, non pro transitoriis, sed pro aeternis honoribus age: occulta quod agis, in quantum vales; sit in animo tuo occultandi voluntas: et non erit de ostentatione ulla temeritas, nec criminis erit aliquando manifestare, quod semper vis celatum habere.
549: mf - auaricia y
Auaricia desideratis rebus non extinguitur, non augetur; nam more ignis cum ligna que consumit acceperit, excrescit; et unde uidetur ad momentum flamma comprimi, inde paulo post cernitur dilatari. — Gregorius XV. libro moralium.
65079 De avaritia 2 : Avaritia desideratis rebus, habitis non extinguitur, sed augetur. Nam more ignis, cum ligna, quae consumat, exceperit, magis excrescit.
550: mf - prelacio ak
Ab imperitis pastorale magisterium qua temeritate suscipitur quando est ars arcium regimen animarum. Hoc est magisterium discipline ut culpis discrete nouerit parcere et pie resecare. — Gregorius in pastorali.
42912 De ambitiosis 4 : Nulla ars doceri praesumitur, nisi prius intenta meditatione discatur. Ab imperitis ergo pastorale magisterium qua temeritate suscipitur, quando ars artium est regimen animarum!
551: mf - prosperitas g
Difficile immo impossibile est ut et presentibus et futuris quis fruatur bonis, ut et hic uentrem et ibi mentem impleat, ut de deliciis ad delicias transeat et in utroque seculo primus sit, ut in terra et in celo appareat gloriosus. — Ieronymus in epistola quadam.
672987 De voluptate 4 : Difficile, imo impossibile est, ut praesentibus quis, et futuris fruatur bonis: ut hic ventrem, ibi mentem impleat: ut de deliciis transeat ad delicias: ut in utroque saeculo primus sit: ut in coelo et in terra appareat gloriosus.
552: mf - sanctitas uel sanctus i
Sancti uiri nec elatione sunt liberi, nec ex timore submissi. Sed cum rectitudo eos ad libertatem uocis erigit, consideratio infirmitatis proprie in humilitate custodit. — Gregorius ibidem (in moralibus).
533426 De prudentia 1 : Cum rectitudo sanctos viros ad libertatem vocis erigit, consideratio infirmitatis propriae in humiliate custodit.
553: mf - scriptura sacra af
Scriptura sacra mentis oculis quasi speculum quoddam opponitur ut ibi interna facies nostra uideatur. Ibi enim feda, ibi pulcra nostra conspicimus; ibi sentimus quantum proficimus, quantum ue a profectu longe distamus. — Gregorius II. libro moralium capitulo I.
365816 De lectione 3 : Scriptura sacra mentis oculis quasi quoddam speculum opponitur, ut interna nostra facies in ipsa videatur. Ibi enim foeda, ibi pulchra nostra cognoscimus; ibi sentimus quantum proficimus; ibi docemur a profectu quam longe distamus.
554: mf - securitas d
Sepe mens dum uirtutis sue securitate resoluitur, insidiante aduersario inopinate culpe telo perforatur; et inde a Deo in eternum longe fit, unde ei ad tempus sine cautele custodia propinquauit. — Gregorius libro IX. moralium.
593595 De securitate 2 : Saepe mens, dum de virtutis suae securitate resolvitur, insidiante adversario, inopinatae culpae telo perforatur.
555: mf - seruitus a
Bonus eciam si seruiat liber est, malus autem si regnat seruus est, nec unius hominis sed, quod grauius est, tot dominorum, quot uiciorum. — Augustinus libro IIII. de ciuitate Dei.
617612 De subditis 10 : Justis quidquid malorum ab iniquis dominis irrogatur, non est poena criminis, sed examen virtutis. Proinde bonus, etiamsi serviat, liber est; malus autem, etiamsi regnet, servus est, nec unius hominis, sed, quod est gravius, tot dominorum, quot vitiorum.
556: mf - societas c
Voluit Christus deseri, uoluit prodi, uoluit ab apostolo suo tradi ut tu si desertus a socio, proditus ab ipso, moderate feras tuum errasse iudicium, periisse beneficium. — Ambrosius ibidem (super Lucam) libro V.
447559 De patientia 21 : Christus voluit ab apostolo suo tradi, ut tu a socio desertus, a socio proditus, moderate feras tuum errasse judicium, perisse beneficium.
557: mf - libertas a
Quem delectat uera libertas, ab amore rerum mutabilium liber esse appetat, et quem regnare delectat, uni omnium regnatori Deo subiectus sit, plus eum diligendo quam semetipsum. — Augustinus de uera religione.
621368 De sufficientia 8 : Quem delectat libertas, ab amore mutabilium rerum liber esse appetat; et quem regnare delectat, uni omnium regnatori Deo funditus adhaereat.
558: mf - mandatum k
Prelati iussio uel prohibitio non pretereat terminos professionis; nec ultra extendi, nec contrahi citra debet. Nil me prelatus prohibeat horum que promisi, nec plus exigat quam promisi. — Bernardus de precepto et dispensatione.
510656 De praelatis bonis 30 : Nil me praelatus prohibeat eorum quae promisi, nec plus exigat quam promisi. Vota mea non augeat sine mea voluntate, nec minuat sine certa necessitate.
559: mf - exactio b
Non gaudent martyres quando ex illis pecuniis honorantur in quibus pauperes plorant. — Crisostomus super Mattheum.
274039 De eleemosyna inaccepta 8 : Non gaudent martyres, quando ex illis pecuniis vel eleemosynis honorantur, de quibus pauperes plorant.
560: mf - ieiunium t
Si sola gula peccauit, sola ieiunet et sufficit. Si uero peccauerunt et membra cetera, cur non ieiunent et ipsa? Ieiunet igitur oculus a curiosis aspectibus et omni petulancia ut bene humiliatus coherceatur in penitencia qui male liber uagabatur in culpa. Ieiunet auris nequiter pruriens a fabulis et rumoribus, et quecumque ociosa sunt et ad salutem minime pertinencia. Ieiunet lingua a detractione et murmuratione, ab inutilibus, uanis atque scurrilibus uerbis, interdum quoque ob grauitatem silencii ab ipsis que uideri poterant necessaria. Ieiunet manus ab ociosis signis et ab operibus omnibus quecumque non sunt imperata. Sed et multo magis anima ipsa ieiunet a uiciis et propria uoluntate sua. Et enim sine ieiunio hec cetera a Domino reprobantur sicut scriptum est quia in diebus ieiuniorum uestrorum uoluntates uestre inueniuntur. — Bernardus sermone XXXVII.
189676 De continentia gustus 19 : Si gula sola peccavit, sola quoque jejunet, et sufficit; si vero peccaverunt et membra caetera, quare non jejunent et ipsa? Jejunet ergo oculus, qui depraedatus est animam; jejunet auris, jejunet lingua, jejunet manus, jejunet etiam anima ipsa (supple, a propria voluntate).
309380 At gustus ille nihil aliud est, quam irritamentum desiderii, et incentivum amoris, sicut scriptum est: Qui edunt me, adhuc esurient etc.
561: mf - consuetudo t
Abscidatur ferro acute compunctionis ulcus inueterate consuetudinis. Si est acerbus dolor, leniatur unguento deuocionis. — Bernardus super Cantica.
201257 De contritione 26 : Abscindatur ferro acutae compunctionis ulcus inveteratae consuetudinis.
562: mf - exemplum t
Seminemus hominibus exemplum bonum per aperta opera; seminemus angelis gaudium magnum per occulta suspiria. — Bernardus in sermone.
555903 De religiosis bonis 12 : Quoniam spectaculum facti sumus, et angelis, et hominibus; seminemus hominibus exemplum bonum per aperta opera bona, seminemus angelis gaudium per occulta suspiria sancta.
563: mf - fides siue fidelitas d
Ille apud Deum plus habet loci qui plus attulit non argenti sed fidei. — Augustinus in libro de ouibus.
292746 De fide 4 : Deus omnibus aequaliter adest; sed ille apud Deum plus habet loci, qui plus attulerit, non argenti, sed fidei.
564: mf - ignorancia a
Melius est nescire quam errare. Melior est fidelis ignorancia quam temeraria sciencia. — Augustinus de uerbis apostoli.
331004 De ignorantia 9 : Melior est fidelis ignorantia, quam temeraria scientia.
565: mf - inuidia l
Dum electi preficiuntur, reprobi ad rabiem furoris excitantur, et bona nascencia que nolunt imitari persequuntur. — Gregorius ibidem (libro XIII. moralium).
349844 De invidia 4 : Dum electi proficiunt, reprobi ad rabiem furoris et invidiae excitantur, et bona nascentia, quae nolunt imitari, gravius persequuntur.
566: mf - prudencia siue prouidencia b
Prudencia est amor eorum quibus adiuuatur ab eis quibus impeditur, sagaciter eligens. — Augustinus libro de moribus ecclesie.
540858 De quatuor cardinalibus virtutibus 4 : Illas quatuor virtutes, quarum utinam ita in mentibus vis, ut nomina in ore sunt omnium, sic etiam diffinire non dubitem, ut temperantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur; fortitudo, amor facile tolerans omnia propter id quod amatur; justitia, amor soli amato serviens, et propterea recte dominans; prudentia, amor ea quibus adjuvatur, ab eis quibus impeditur, sagaciter seligens.
567: mf - spes h
Spes in eternitatem animum erigit et idcirco nulla mala exterius que tolerat sentit. — Gregorius libro VI. moralium.
608568 De spe 1 : Spes in aeternitatem animum erigit; et idcirco nulla mala, quae exterius tolerat, sentit.
568: mf - prelacio as
Tantum debet populi actionem actio transcendere presulis, quantum distare solet a grege uita pastoris. — Gregorius in pastorali.
276585 De episcopis 4 : Tantum debet actionem populi actio transcendere praesulis, quantum distare solet a grege vita pastoris. Oportet namque ut metiri sese sollicite studeat, quanta tenendae rectitudinis necessitate constringatur, sub cujus aestimatione populus grex vocatur.
569: mf - peccatum c
Nullum peccatum committi potest nisi dum appetuntur ea que Christus contempsit, aut fugiuntur que ille sustinuit. — Augustinus in libro de uera religione.
6995 De Christo 18 : Nullum peccatum committi potest, nisi cum appetuntur ea quae Christus comtempsit, aut fugiuntur quae ille sustinuit. Tota itaque vita ejus in terris per hominem, quem suscipere dignatus est, disciplina morum fuit.
570: mf - ociositas u
Ocium sine litteris mors est et uiui hominis sepultura. Omnia nobis mala solitudo persuadet. Circumspice singulos; nemo est cui non sanctius sit cum quolibet esse quam secum. — Seneca.
29726 De accidia 19 : Otium sine litteris mors est, et vivi hominis sepultura.
571: mf - fraus et dolus f
Verba propterea instituta sunt ut non se inuicem homines fallant, sed ut in alterius quisque noticiam cogitationes suas proferat. Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod instituta sunt, peccatum est. — Gregorius ibidem (in moralibus).
468784 De peccatis linguae, de mendacio 7 : Utique verba propterea sunt instituta, non per quae invicem se homines fallant; sed per quae in alterius quisque notitiam cogitationes suas perferat.
582715 De sapientia 20 : Affectator sapientiae adhaeret quidem in corpore suo; sed optima sui parte abest, et cogitationes suas ad sublimia intendit.
572: mf - paciencia y
Ipsa que mater est omnium custosque uirtutum, per impaciencie uicium uirtus caritatis amittitur. — Gregorius ibidem (in pastorali).
354110 De ira 9 : Illa quae mater est omnium custosque virtutum, per irae vel impatientiae vitium virtus charitatis enervatur.
414687 De obedientia bona 15 : Obedientia in creatura rationali, mater quodam modo est omnium custosque virtutum.
573: mf - voluntas r
Sola uoluntate miser quisque efficitur, sed miserior cum desiderium male uoluntatis impletur. — Augustinus ibidem (de uerbis apostolorum Petri et Pauli).
668470 De voluntate (in De periculis) 10 : Mala voluntate, vel sola, miser quisque efficitur: sed miserior potestate, qua desiderium malae voluntatis adimpletur.
574: mf - reconciliatio e
Si tantummodo non ledas eum qui te lesit, auertas tamen te ab eo nec libenter eum uideas; manet sine dubio uulnus in pectore et dolor angescit in corde. Quod si est, nondum utique Christus quod mandauit expletur. Nunquid tu ita uis propicium tibi fieri Deum ut non te quidem ledat, auertat se tamen a te et peccatorum tuorum memoriam teneat et uidere te nolit? Igitur qualem uis erga te esse Deum cum delictorum ueniam poscis, talem te exhibere debes hiis qui deliquerunt in te. — Crisostomus libro de compunctione cordis tractans illud Matthei VI.: Dimitte nobis debita.
352705 De ira 21 : Si tantummodo non laedas eum, qui te laesit, avertas autem te ab eo, nec libenter eum videas, manet sine dubio vulnus in pectore, et irae dolor augescit in corde.
575: mf - religio p
Quia terreni principes magna se Deo humilitate substernunt, praui homines nunc ad fraudis argumenta uertuntur. Quia enim illos religionem reuereri conspiciunt, ipsi cultum religionis assumunt et bonorum uitam sub despectis uestibus iniquis operibus premunt. Mundi quippe dilectores sunt qui hoc in se quod homines uenerantur ostendunt, atque eis qui uere se despiciunt, non mente sed ueste copulantur quia presentem gloriam amantes assequi non possunt quasi despicientes sequntur. Honores enim fugiunt ut honoribus obuient. — Gregorius libro XXXI. moralium.
562832 De religiosis malis 3 : Pravi homines cultum religionis assumunt, et bonorum vitam sub despectis vestibus iniquis moribus premunt.
576: mf - penitencia x
Fit plerumque gratior Deo amore ardens uita post culpam quam securitate torpens innocencia. — Gregorius in pastorali capitulo LII.
341675 De innocentia 7 : Fit plerumque Deo gratior amore ardens vita post culpam, quam securitate torpens innocentia.
577: mf - oratio p
De cotidianis breuibusque peccatis sine quibus hec uita non ducitur, cotidiana oratio fidelium satisfacit. — Augustinus in encheridion.
477312 De peccato 14 : Sicut non impediunt a vita aeterna justum quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur, sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cujuslibet pessimi hominis invenitur.
590421 De satisfactione 7 : De quotidianis levibusque peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit.
578: mf - doctrina siue doctor bq
Cupio omnia que scio in alium transfundere et in hoc aliquid gaudeo discere ut doceam, nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris quam michi uni secuturus sum. Si cum hac exceptione detur sapiencia ut illam inclusam teneam, nec enunciem reiciam. Nullius boni sine socio iocunda est possessio. — Seneca XXVII. epistola.
123154 De communitate 18 : In hoc gaudeo aliquid dicere, ut doceam, nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quod mihi uni sciturus sum.
602061 De societate 15 : Nullius boni sine socio jucunda possessio est.
579: mf - liberalitas h
Perfecta est liberalitas ubi silencio quis tegit opus suum et necessitatibus singulorum occulte subuenit quem laudat os pauperis et non labia sua. Denique perfecta liberalitas fide, causa, loco, tempore commendatur ut primum operis circa domesticos fidei. — Ambrosius ibidem (de officiis libro I.).
267536 De eleemosyna accepta 13 : Perfecta liberalitas fide, causa, loco, tempore commendatur: fide, ut prius opereris circa domesticos fidei.
580: mf - consideracio sui l
Qui plenissime appetit intelligere qualis est, talis nimirum debet conspicere, qualis non est ut ex bonorum forma metiatur ipse, quanto deserto bono deformis est. Lucem namque debet conspicere qui uult de tenebris iudicare. Lumen intelligencie humilitas aperit, superbia abscondit. — Gregorius ibidem (V.) in moralibus.
345988 De intelligentia 3 : Qui plenissime intelligere appetit qualis est, tales nimirum debet conspicere, qualis non est, ut ex bonorum forma metiatur quantum ipse deserto bono deformis est.
581: mf - elemosina ar
Melius seruatur pecunia que in dextra pauperis collocatur. Hanc calumpniator non extorquet, inuidus non criminatur, latro non auferet, fur nocturnus non diripiet, seruus fugam meditans non inuadit, sed semper est tuta, semper integra, semper salua. — Crisostomus ibidem (super illud Matthei V.: Te faciente elemosinam).
271959 De eleemosyna accepta 7 : Melius servatur pecunia, quae in dextera pauperis collocatur: hanc mihi non calumniator extorquet, non invidus criminatur, non latro auferet, non fur nocturnus diripiet, non servus fugam meditans invadet; sed semper est tuta, semper integra, semper salva.
272129 De eleemosyna accepta 7 : Melius servatur pecunia, quae in dextera pauperis collocatur: hanc mihi non calumniator extorquet, non invidus criminatur, non latro auferet, non fur nocturnus diripiet, non servus fugam meditans invadet; sed semper est tuta, semper integra, semper salva.
582: mf - iniuria g
Pacienter quippe illatam iniuriam tolerat qui pie meminit quod fortasse ad huc ex se habeat in quo ipse debeat tolerari. Et quasi aqua ignis extinguitur cum surgente furore animi sua cuique ad mentem culpa reuocatur quia erubescit peccatis non parcere qui Deo uel proximo sepe se recolit parcenda peccasse. — Gregorius in moralibus libro V.
378181 De memoria 5 : Patienter illatam injuriam tolerat, qui pie meminit, quod fortasse adhuc habeat, in quo debeat ipse tolerari.
583: mf - sacerdos an
Melius est propter bonos malos eciam fouere quam propter malos eciam bonos negligere. Propter bonos ergo sacerdotes eciam malos honorate ne propter malos eciam bonos contempnatis. Melius est enim malis iniusta prestare quam bonis iusta subtrahere. — Crisostomus ibidem (super Mattheum omelia XXV. tractans illud: Super cathedram Moysi et cetera).
617783 De subditis 11 : Propter bonos sacerdotes, etiam malos honorate, ne, propter malos, etiam bonos contemnatis.
584: mf - mendacium f
Michi autem non absurdum uidetur omne mendacium esse peccatum, sed multum interest quo animo et de quibus rebus quisque menciatur. Non enim ita peccat qui consulendi sicut qui nocendi uoluntate mencitur, nec tantum ille nocet qui uiatorem menciendo in aduersum iter mittit, quantum is qui uiam uite mendacio fallente deprauat. — Augustinus in encheridion.
468976 De peccatis linguae, de mendacio 8 : Mihi videtur omne mendacium esse peccatum quidem; sed multum interesse quo animo, et de quibus rebus quisque mentiatur.
585: mf - securitas h
Quelibet occulta loca sine gracia infusa animas saluare non possunt. Nam Loth in ipsa peruersa ciuitate iustus fuit, in monte peccauit. Sed ista cur dicimus cum maiora nouerimus? Quid enim paradiso iocundius? Quid celo securius? Et tamen homo de paradiso et angelus de celo peccando cecidit. — Gregorius in omelia quadam et ponitur XL. distinctione.
300068 De gratia 2 : Quaelibet occulta loca sine Dei gratia animam salvare non possunt. Quod aliquando in ipsis quoque erratibus conspicimus electorum. Nam Loth in perversa civitate justus fuit, in monte peccavit.
594151 De securitate 6 : Loth exercitio malorum probatus inter Sodomitas sanctus fuit; in monte vero, securitate corporis salvatus, cum filiabus peccavit.
586: mf - caritas o
Caritas ad cuncta uirtutum facta dilatatur que a duobus preceptis incipit, sed se ad innumera extendit. Huius caritatis inicium est dilectio Dei et proximi, quia per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi amor Dei nutritur; nam qui Deum amare negligit, profecto proximum diligere nescit. — Gregorius libro X. moralium.
98799 De charitate 13 : Per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi amor Dei nutritur.
587: mf - ambicio k
Sicut toto desiderio debemus occupacionem fugere, ita si desit qui presidet, occupacionis onus libenti necesse est animo subire. — Gregorius in registro.
429831 De occupatione 2 : Sicut toto desiderio debemus curas et occupationem hujus mundi fugere, ita si desit qui praedicet, occupationis onus libenti necesse est humero subire.
588: mf - amicicia ah
Sepe per honorem quorundam mutantur et mores, et quos ante conglutinatos caritate habuerunt, postquam ad culmen honoris ueniunt, amicos habere despiciunt. — Ysidorus ibidem (III. libro de summo bono).
316695 De honore 12 : Saepe per honores quorumdam mutantur et mores; et quos ante conglutinatos charitate habuerunt, postquam ad culmen honoris venerint, amicos habere despiciunt.
589: mf - consideracio sui t
Consideracio tui in tria quedam diuidatur, si consideres quid, quis, qualis sis: quid in natura, quis in persona, qualis in uita. — Bernardus ibidem (de consideracione ad Eugenium).
533912 De prudentia 12 : Tui consideratio in tria quidem dividitur, si consideras quid, quis, aut qualis sis; quid in natura; quis in persona; qualis in moribus.
590: mf - humilitas ak
Nulla splendidior gemma in omni precipue ornatu summi pontificis quam humilitas; nempe si amittetur illa, uirtutum aggregacio non nisi ruina est. — Bernardus ibidem (in epistolis).
184852 Virtutum siquidem bonum quoddam et stabile fundamentum, humilitas nempe, si nutet, illa virtutum aggregatio non nisi ruina est. Tertia contemplatio occupatur vel potius otiatur circa memoriam beneficiorum; et ne dimittat ingratum, sollicitat amantem ad amorem benefactoris.
591: mf - abstinencia m
Abstinencie uirtus nulla est, si tantum quisque corpus non edomat quantum ualet, aut ualde inordinata est, si atterit plusquam ualet. — Gregorius XX. libro moralium.
190014 De continentia gustus 2 : Virtus abstinentiae aut omnino nulla est, si tantum quisque corpus suum non edomat, quantum valet; aut valde inordinata est, si corpus atterit plusquam ferre valet.
592: mf - consolacio h
Magna est consolacio in eo quod displicet quod ordinante illo erga nos agitur, cui non nisi iustum placet. — Gregorius libro II. moralium super illud: Dominus dedit, Dominus abstulit.
175100 De consolatione (in De gratiosis) 7 : Magna est consolatio in eo quod displicet, quod illo ordinante erga nos agitur, cui non nisi justum placet.
593: mf - securitas a
Nemo securus debet esse in uita ista que tota temptacio nominatur ut qui fieri potuit ex deteriore melior, non fiat eciam ex meliore deterior. — Augustinus libro X. confessionum.
135136 De confidentia (in De gratiosis) 9 : Nemo securus esse debet in ista vita, quae tota tentatio nominatur, ut qui fieri potuit ex deteriori melior, non fiat etiam ex meliore deterior: una spes, una fiducia, una firma promissio, Deus, misericordia tua.
594: mf - taciturnitas g
Quasi quoddam nutrimentum uerbi est censura silencii. Et recte quandoque excrescenciam sermonis accipit qui prius ordinate per humilitatem tacet. — Gregorius super Ezechielem.
629388 De taciturnitate 5 : Quasi quoddam nutrimentum verbi est censura silentii; et recte per excrescentem quoque gratiam sermonem accipit, qui ordinate antea per humilitatem tacet.
595: mf - tempus siue temporale l
Nemo se iudicat quicquam debere qui tempus accepit cum interim hoc unum est quod ne gratus quidem potest reddere. — Seneca epistola VIII.
404928 De negligentia 15 : Nemo se judicat quidquam debere, qui tempus accepit, cum inter multa hoc unum est, cum nec gratus quidem potest reddere.
596: mf - verecundia l
Frontem cordis impudencia atterit culpa frequens, atque quo crebrius ammittitur, eo de illa committentis animus minus uerecundatur. — Gregorius in omelia.
181769 De consuetudine 2 : Frontem cordis in impudentiam atterit culpa frequens: ut quo crebrius committitur, eo de illa committentis animus minus verecundetur.
597: mf - votum e
In malis promissis rescinde fidem, in turpi uoto muta decretum. Quod incaute uouisti non facias, impia est promissio que scelere adimpletur. — Ysidorus libro II. soliloquiorum.
484542 De perplexitate 3 : In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum.
598: mf - mendacium i
Non nunquam peius est mendacium meditari quam loqui. Nam loqui plerumque precipitationis est, meditari uero studiose prauitatis. — Gregorius libro XVIII.
468568 De peccatis linguae, de mendacio 6 : Nonnunquam pejus est mendacium meditari, quam loqui: nam interdum quisque incautus solet ex praecipitatione loqui mendacium; meditari autem non potest nisi per studium.
599: mf - nobilitas c
Ille apud Deum preest pocior non quem nobilitas generis nec dignitas seculi, sed quem deuotio fidei et sancta uita commendat. — Ieronymus in quadam epistola.
410529 De nobilibus 7 : Ille apud Deum potior et nobilior est, non quem nobilitas generis aut dignitas saeculi, sed quem devotio fidei Deo et sancta vita commendat.
600: mf - penitencia p
Peccauit Dauid quod solent reges, sed penitenciam gessit, fleuit, ingemuit quod non solent reges, confessus est culpam, et obsecrauit indulgenciam. — Ambrosius de Dauid libro I.
493152 De potentibus 11 : Peccavit David ut solent reges; sed poenitentiam gessit, flevit et ingemuit, quod non solent reges.
601: mf - predicacio h
Non mediocre periculum est, cum habeat tanta eloquia Dei, et opera que fecit illis pretermissis loquatur que seculi sunt, audiat que seculi sunt. — Ambrosius ibidem [super Lucam].
472268 De peccatis linguae, de nugis 2 : Non mediocre periculum est, cum habeas tanta eloquia Dei, et opera, quae fecit in Genesi, in Exodo, in Levitico, Numeris, Deuteronomio, Jesu Nave, Judicum, libro Regum atque Esdrae, et quae dixit, et quae fecit in Evangelio, in Actibus Apostolorum; si, illis praetermissis, loquaris quae saeculi sunt, audias quae vana sunt et otiosa.
602: mf - relinquere s
Si uultis, omnia retinendo relinquitis ut tamen tota mente ad eterna tendatis. Si enim nichil in hoc mundo amando possidetis, eciam possidendo cuncta relinquitis. — Gregorius in omelia.
453311 Maligni autem spiritus nudi sunt, quia nihil in hoc mundo proprium possident.
572622 De renuntiatione 3 : Si nihil in hoc mundo iam amando possidetis, etiam possidendo cuncta reliquistis.
603: mf - inimicicia a
Ea elemosyna nichil est maius qua ex corde dimittimus quod in nos quisque peccauit. Minus ergo bonum est erga eum esse beniuolum siue eciam beneficum qui tibi nichil mali fecit. Illud multo grandius et manifestissime bonitatis est ut tuum quoque inimicum diligas, et qui tibi malum uult et si potest facit, tu semper bonum uelis faciasque quod possis. — Augustinus in encheridion.
270558 De eleemosyna accepta 26 : Multa sunt genera eleemosynarum, quas cum facimus, adjuvamur ut dimittantur peccata nostra. Sed ea nihil est majus, qua ex corde dimittimus, quod in nos quisque peccavit.
604: mf - ira ah
Alia est ira quam impaciencia excitat, alia quam zelus format; illa ex uicio, hec ex uirtute generatur. Ira per uicium oculum mentis excecat, ira autem per zelum turbat. Si nobis et proximis delinquentibus irascimur, non peccamus; si enim sic proximos ut nos amare precipimur, restat ut sic eorum erroribus sicut nostris uiciis irascamur. — Gregorius ibidem (libro V. moralium).
674975 De zelo (in De gratiosis) 4 : Si sic proximos ut nos amare praecipimur, restat ut sic eorum erratibus sicut nostris vitiis irascamur.
605: mf - monachus f
Quid tibi ea uidere necesse est quorum contemptu monachus esse cepisti? Quem censeris tibi aut semper aut crebro de minimis loquentem, excepta elemosyna que differenter omnibus patet, institutorem pocius habeto quam monachum. Prima uirtus monachi est contempnere hominum iudicia et semper apostoli recordari dicentis: Si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem. — Ieronymus in epistola ad Pammachum.
386416 De monachis bonis 6 : Humilitatem vestium tumenti animo non appetas: saecularium et maxime potentum consortia devita: quid necesse est ea videre saepius, quorum contemptu monachus esse coepisti?
387792 De monachis malis 11 : Monachum, quem senseris tibi aut semper, aut crebro de nummis loquentem accepta eleemosyna, quae indifferenter omnibus patet, institorem habeto potius, quam monachum.
606: mf - passio af
Pater ignosce eis quia nesciunt quid faciunt. Christus flagellis cesus, spinis coronatus, clauis confossus, patibulo affixus, opprobriis saturatus, omnium tamen dolorum immemor ait: ignosce illis. Hinc multe miserie corporis, hinc multe miserie cordis, hinc dolores, hinc miserationes, hinc oleum exultationis, hinc gutte sanguinis decurrentis in terram. — Bernardus super Cantica sermone XXIII.
15802 De Christo 49 : Vide nunc opera Domini, quae posuit prodigia super terram, flagellis caesus, spinis coronatus, clavis confossus, affixus patibulo, opprobriis saturatus; omnium tamen dolorum immemor, ait: Pater, ignosce illis.
607: mf - fortitudo q
Bonus circuitus, si iusticia querit, prudencia inuenit, fortitudo uendicat, temperancia possidet, ut sit iusticia in affectu, prudencia in intellectu, fortitudo in effectu, temperancia in usu. — Bernardus libro de consideracione.
541915 De quatuor cardinalibus virtutibus 9 : Justitia quaerit, prudentia invenit, fortitudo vindicat, temperantia possidet.
608: mf - virtus h
Bonus circuitus est si iusticia querit, prudencia inuenit, fortitudo uendicat, temperancia possidet; ut iusticia sit in affectu, prudencia in intellectu, fortitudo in effectu, temperancia in usu. — Ambrosius de officiis.
541915 De quatuor cardinalibus virtutibus 9 : Justitia quaerit, prudentia invenit, fortitudo vindicat, temperantia possidet.
609: mf - seruitus i
Sic cum inferiore uiuas quemadmodum superiorem tecum uiuere uelis. Quociens in mentem uenerit quantum tibi in seruum liceat, ueniat in mentem tantumdem in te domino tuo licere. At ego, inquis, nullum habeo dominum. Bona etas est; forsitan habebis. Nescis qua etate Hecuba seruire ceperit, qua Cressus, qua Darii mater, qua Plato, qua Dyogenes? — Seneca ibidem (XLVII. epistola).
494601 De potentibus 17 : Sic cum inferiore vivas, quemadmodum tecum vivere superiorem velis.
494782 De potentibus 18 : Quoties in mentem tuam venerit, quantum tibi in servum tuum liceat, toties veniat etiam in mentem tuam tantumdem in te domino tuo licere. At ego, inquit, nullum dominum habeo. Respondeo, bona forsitan est fortuna, si nescis qua aetate Hecuba servire coepit, qua Croesus, qua Darii mater.
610: mf - eucharistia d
Cotidie eucharistie communionem percipere nec laudo nec reprehendo. Omnibus tamen dominicis diebus suadeo et hortor, si tamen mens sine uoluntate peccandi sit. Nam habentem adhuc uoluntatem peccandi, grauari magis dico eucharistie perceptione quam purgari. Et ideo quamuis peccato quis mordeatur, peccandi tamen de cetero non habeat uoluntatem et communicaturus satisfaciat lacrimis et oracionibus, et confidens de Domini miseracione qui confessione peccati pie peccata donare consueuit, accedat ad eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo quem capitalia et mortalia peccata non grauant. Nam quem mortalia peccata uel crimina post baptismum grauant, hortor prius publica penitencia satisfacere et ita sacerdotis iudicio reconciliatum communicatione sociare, si uult non ad iudicium sed ad condempnacionem sui eucharistiam percipere. Sed et secreta satisfactione solui mortalia crimina non negamus. — Augustinus libro de ecclesiasticis dogmatibus.
128371 De confessione 10 : Peccata sive parva, sive magna sint, impunita esse non possunt, quia vel homine poenitente, vel Deo judicante plectuntur; cessat autem vindicta divina, si confessio praecurrat humana.
279139 De eucharistia 7 : Quotidie Eucharistiae communionem accipere, nec laudo, nес vitupero: omnibus tamen Dominicis diebus communicandum hortor, si tamen mens in affectu peccandi non sit.
554722 De religione 8 : Secreta satisfactione solvi crimina non negamus; sed mutato prius saeculari habitu, et confesso religionis studio per vitae correctionem, et in jugi, imo perpetuo luctu, miserante Deo, ita duntaxat, ut contraria pro his, quae poenitet, agat.
611: mf - penitencia m
Si quis positus in ultima necessitate sue egritudinis uoluerit accipere penitenciam, et accipit et mox reconciliabitur et hinc uadit, fateor uobis, non illi negamus quod petit, sed non presumimus quod bene hinc exit; si securus hinc exit, ego nescio; penitenciam dare possumus, securitatem aut non. Nunquid dico: Dampnabitur? Sed nec dico: Liberabitur. Vis ergo a dubio liberari? Tene certum et dimitte incertum. Age penitenciam dum sanus es. Si sic agis, dico tibi quia securus es quia penitenciam egisti eo tempore quo peccare potuisti. Si uis agere penitenciam quando iam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa. — Augustinus sermone XXXVI. et ponitur de penitencia distinctione secunda.
489074 De poenitentia 13 : Si tunc vis agere poenitentiam, quando jam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa.
491164 De poenitentia 23 : Si vis agere poenitentiam, oportet membra punire, corpus affligere te ipsum judicare, ut non incidas in manus Dei viventis.
612: mf - amor an
Per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi amor Dei nutritur. Nam qui amare proximum negligit, profecto Deum diligere nescit, et tunc plenius in Dei dilectione proficimus, si in eius dilectionis gremio prius proximi caritate lactamur. Amor Dei amorem proximi generat, et amorem proximi calefacit amor Dei. — Gregorius in quadam omelia super euangelium.
98799 De charitate 13 : Per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi amor Dei nutritur.
613: mf - studium ab
Ocium sine litteris mors est et uiui hominis sepultura. Alit lectio ingenium et studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit; nec scribere tantum nec legere debemus. Altera res consternabit uires et exhauriet, de stilo dico, altera soluet ac diluet. Inuicem hoc et illo commeandum est et alterum altero temperandum ut quicquid lectione collectum est, stilus redigat in corpus. — Seneca LXXXVII. epistola.
29726 De accidia 19 : Otium sine litteris mors est, et vivi hominis sepultura.
614: mf - temptatio ah
Non desinit antiquus hostis temptationum laqueos ubique pretendere ut quoquo modo fidem credencium ualeat corrumpere. Nouit enim cui illecebras carnis ingerat, cui uirus inuidie infundat, cui incitamenta luxurie apponat; nouit quem merore conturbet, quem gaudio fallat, quem metu opprimat, quem admiratione seducat; omnium discutit mores, omnium uentilat causas, omnium scrutatur affectus; et ibi querit causas nocendi, ubi uiderit quemquam diligencius occupari. — Leo papa in sermone.
222524 De daemonibus 18 : Diabolus omnium discutit consuetudines, ventilat curas, scrutatur affectus; et ibi causas quaerit nocendi, ubi quemque viderit studiosius occupari.
429179 De occupatione 12 : Diabolus omnium discutit consuetudines, omnium ventilat curas, omnium scrutatur affectus; et ibi causas quaerit nocendi, ubi quempiam viderit studiosius occupari.
615: mf - curiositas o
Doctrina spiritus non curiositatem acuit, sed caritatem accendit. — Bernardus super Cantica.
258520 De doctrina (in De gratiosis) 27 : Doctrina spiritus non curiositatem acuit, sed charitatem accendit.
616: mf - doctrina siue doctor x
Doctrina Spiritus non curiositatem acuit, sed caritatem accendit. — Bernardus super Cantica.
258520 De doctrina (in De gratiosis) 27 : Doctrina spiritus non curiositatem acuit, sed charitatem accendit.
617: mf - taciturnitas c
Diu considera quid loquendum sit, et adhuc tacens prouide, ne quid dixisse peniteat. Sapiens ut loquatur multa prius considerat quid aut cui, quo loco uel tempore dicat. — Ieronymus in quadam epistola.
533564 De prudentia 10 : Sapiens, ut loquatur, multa prius considerat, quid dicat, et cui dicat, quo in loco, et tempore.
618: mf - amicicia u
In amicis non res queritur sed uoluntas quia et alterum ab amicis sepe prebetur, alterum sola caritas tribuit. Eadem uelle et eadem nolle firma amicicia est. — Ieronymus ad Demetriadem uirginem.
45512 De amicitia 18 : In amicis non res quaeritur, sed voluntas; quia alterum et ab inimicis saepe praebetur, alterum sola charitas tribuit.
619: mf - christus f
Tota uita Christi in terris per hominem quem gessit disciplina morum fuit. Omnia enim bona mundi Christus contempsit que contempnenda docuit, et omnia mala sustinuit que sustinenda precepit. — Augustinus libro de uera religione.
7112 De Christo 18 : Nullum peccatum committi potest, nisi cum appetuntur ea quae Christus comtempsit, aut fugiuntur quae ille sustinuit. Tota itaque vita ejus in terris per hominem, quem suscipere dignatus est, disciplina morum fuit.
8385 De Christo 23 : Omnia bona terrena contempsit homo factus Dominus Jesus, ut contemnenda monstraret; et omnia terrena mala sustinuit, quae sustinenda praecepit, ut neque in illis quaereretur felicitas, neque in istis infelicitas timeretur.
620: mf - christus x
Nomen Ihesu lucet predicatum, pascit recogitatum, lenit et ungit inuocatum; qui ita exercitatos reparat sensus, uirtutes roborat, uegetat mores bonos atque honestos, castas fouet affectiones. — Bernardus super Cantica.
12223 Vide idem de hoc nomine Jesu: lucet praedicatum, pascit recogitatum, lenit et ungit invocatum.
621: mf - discordia k
Sicut nichil est preciosius Deo uirtute dilectionis, ita nichil est desiderabilius dyabolo extinctione caritatis. Quisquis ergo seminando iurgia dilectionem proximorum perimit, hosti Dei familiarius seruit. — Gregorius in pastorali.
458265 De peccatis linguae, de contentione 2 : Quisquis in seminando jurgia dilectionem proximorum perimit, hosti familiarius servit.
622: mf - mercacio f
Quicumque comparat, inquit, rem ut illam integram et inmutatam dando lucretur, ille est mercator qui de templo Dei eicitur. — Crisostomus ibidem (super illud Matthei XXI.: Eiciebat de templo omnes ementes et uendentes).
293776 De foeneratoribus 2 : Qui comparat rem, ut illam ipsam integram et immutatam dando lucretur, ille est mercator, qui de templo Dei ejicitur. Unde super omnes mercatores plus maledictus usurarius.
623: mf - maria af
Sicut a te despectus et auersus necesse est quod pereat, sic ad te reuersus et a te respectus impossibile est quod pereat. Filioli, hec peccatorum scala, hec mea maxima fiducia, hec tota racio spei mee. — Bernardus in sermone.
76757 De beata Maria 46 : Filioli, Maria peccatorum scala, Maria mea maxima fiducia est, haec tota ratio spei meae. Quid enim? Potestne filius aut repellere te, aut sustinere repulsam, non audire, aut non audiri filius?
77687 De beata Maria 49 : Sicut, о beatissima, omnis a te aversus, et a te despectus, necesse est ut intereat; ita ad te omnis conversus, et a te respectus, impossibile est ut pereat.
624: mf - maria an
O inestimabilis laus Marie! Ioseph plus credidit castitati quam utero intumescenti, plus gracie quam nature. Concepcionem uidit sed fornicacionem non existimauit. Possibilius credebat mulierem sine uiro concipere quam Mariam posse peccare. — Crisostomus super Mattheum I.
70244 Magis credebat Joseph castitati ejus, quam utero ejus, et plus credidit gratiae quam naturae. Conceptionem manifestam videbat, et fornicationem suspicari non poterat: possibilius esse credebat mulierem sine viro posse concipere, quam Mariam posse peccare.
625: mf - sacerdos ao
Sacerdotes pro populorum iniquitate dampnantur, si eos aut ignorantes non erudiunt aut peccantes non arguunt. Sicut enim peccatorem conuenit argui, ita iustum non exulcerari. — Ysidorus libro III. de summo bono.
205087 De correptione 5 : Sicut peccatorem convenit argui, injustum sic, conversum exulcerari.
580947 De sacerdotibus malis 9 : Sacerdotes populorum iniquitate damnantur, si eos aut ignorantes non erudiant, aut peccantes non arguant.
626: mf - subiectio d
Non erit caro subiecta anime, nec uicia rationi, si animus non est subditus creatori. Tunc autem recte nobis subiciuntur omnia que sub nos sunt, si nos subicimur ei a quo nobis illa subiecta sunt. — Ysidorus libro I. de summo bono.
414850 De obedientia bona 17 : Non erit caro subjecta animae, nec vitium rationi, si animus non est subjectus Conditori. Tunc autem recte subjiciuntur nobis omnia quae sub nobis sunt, si nos subjicimur ei, a quo nobis illa subjecta sunt.
627: mf - verecundia o
Verecundia soror est continencie, nullum eque manifestum indicium columbine simplicitatis et ideo eciam testis innocencie. Lampas est pudicicie mentis iugiter lucens ut nil in ea turpe uel indecorum residere attemptet quod non illa illico prodat. — Bernardus ibidem (super Cantica sermone LXXXVII.).
161886 De connexione uirtutum, de continentia et verecundia 5 : Verecundia soror continentiae est; nullum aeque manifestum indicium columbinae simplicitatis: et ideo omnino testis innocentiae est, et lampas pudicitiae mentis.
628: mf - obediencia l
Quisquis aperte uel occulte satagit ut quod habet in uoluntate hoc ei spiritualis pater iniungat, ipse se seducit et sibi quasi de obediencia blanditur, neque ipse in ea re prelato, sed magis ei prelatus obedit. — Bernardus.
422257 De obedientia inaccepta 13 : Qui vel aperte, vel occulte satagit, ut quod vult ipse, hoc ei praelatus injungat, ipse se seducit, et frustra sibi blanditur de obedientia. Non enim in ea re ipse praelato, sed magis ei praelatus obedit.
629: mf - oratio ap
Virtutis pondus oratio non habet quam nequaquam perseuerancia continui amoris tenet. Veraciter orare est amaros in compunctione gemitus et non composita uerba resonare. — Gregorius libro XXXIII. moralium.
435236 De oratione accepta 3 : Veraciter orare, est amaros in compunctione gemitus, non composita verba resonare.
630: mf - peccatum ag
Peccatum tribus modis admittitur. Nam aut ignorancia aut infirmitate aut studio perpetratur, et grauius est quidem infirmitate quam ignorancia, sed multo grauius studio quam infirmitate peccatur. — Gregorius in omelia et ponitur de penitencia distinctione II.
481698 De peccato 6 : Tribus modis peccatum committitur, scilicet ignorantia, infirmitate, et studio. Et gravius quidem infirmitate, quam ignorantia, sed multo gravius studio, quam infirmitate peccatur.
631: mf - laus as
Nolo, nolo laudes me. Nolo dicas: O magnum uirum, contempsit omnia et dampnatis humane uite furoribus fugit! Nichil dampnaui nisi me. Non est quod proficiendi causa uenire ad me uelis. Erras qui hinc aliquid auxilii speras; non medicus sed eger hic habitat. Malo illa cum discesseris dicas: Ego istum bonum hominem putabam et eruditum; erexeram aures: Destitutus sum; nichil uidi, nichil audiui quod concupiscerem ad quod reuerterer. Cum secesseris, non est agendum hoc ut de te homines loquantur, sed ut ipse tecum loquaris. Quid autem loqueris? Quod homines de aliis libentissime faciunt, de te apud te male existima. — Seneca LXIX. epistola.
248572 De discussione 10 : Quod homines de aliis libentissime faciunt, de te apud te male existima. Assuesce et dicere verum, et audire.
632: mf - cor siue mens h
Apud homines cor ex uerbis, apud Deum uero uerba pensantur ex corde. — Ibidem (Bernardus super Cantica).
474538 De peccatis linguae, de stultiloquio 3 : Apud homines cor ex verbis; apud Deum vero verba pensantur ex corde.
633: mf - predicacio s
Omne quod non edificat audientes in periculum uertitur loquencium. — Ieronymus in quadam epistola.
473116 De peccatis linguae, de nugis 6 : Quidquid non aedificat audientes, in periculum vertitur loquentium.
634: mf - salus b
Nullum omnipotenti Deo tale sacrificium, quale est zelus animarum. — Gregorius omelia XII. super Ezechielem.
674042 De zelo (in De gratiosis) 1 : Nullum omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum.
635: mf - scriptura sacra ay
Omnis latitudo scripturarum in oratione dominica et symboli breuitate concluditur. — Ysidorus de summo bono libro I.
432853 De oratione accepta 18 : Fidei Symbolum, et Dominica Oratio pro tota lege parvulis Ecclesiae ad coelum regna sufficit capessenda: omnis enim latitudo Scripturarum in eadem Oratione Dominica, et Symboli brevitate concluditur.
636: mf - securitas g
Sepe quem temptacionis certamen superare non ualuit, sua deterius securitas strauit. — Gregorius libro II. moralium.
566634 De remissione 5 : Saepe quem tentationis certamen superare non valuit, sua deterius securitas stravit. Nam dum lassum se quisque in otio remittit, dissolutam mentem corruptori prostituit.
637: mf - elemosina af
Mundari prius debet animus qui elemosinam prebet quia omne quod datur Deo, ex dantis mente pensatur. Et ab omnipotente Deo munus ex manu non accipitur quod corde obligato in malicia offertur. — Gregorius in moralibus.
371933 De malitia 4 : Ab Omnipotenti munus ex manu non accipitur, quod corde obligato in malitia profertur.
638: mf - parentes k
Si necessitas uenerit ut amor parentum siue filiorum amori Dei comparetur et non possit utrumque seruari, odium in suos, pietas in Deum est seruanda. — Ieronymus super illud Matthei X.: Qui amat patrem aut matrem et cetera.
524983 Ama post Deum patrem, ama matrem, ama filios. Si autem necessitas venerit, ut amor parentum ac filiorum Dei amori comparetur, et non possit uterque servari, odium in suos, pietas in Deum est.
639: mf - excusacio t
Nemo se auarum intelligit esse, nemo cupidum. Ceci tamen ducem querunt; nos sine duce erramus et dicimus: Non ego ambiciosus sum sed nemo aliter Rome potest uiuere; non ego sumptuosus sum sed urbs ipsa magnas impensas exigit; non est meum uicium quod iracundus sum; adolescencia hoc facit. Quid nos decipimus? Non est extrinsecus malum nostrum; intra nos est, in uisceribus ipsis sedet, et ideo difficulter ad sanitatem uenimus quia nos egrotare nescimus. — Seneca LV. epistola.
329638 De ignorantia 22 : Non est extrinsecus malum nostrum, sed intra nos est, in visceribus sedet, et ideo difficulter ad sanitatem pervenimus, quia nos aegrotare nescimus.
640: mf - caritas s
O bona mater caritas, que siue foueat infirmos, siue exerceat prouectos, siue arguat inquietos, diuersis diuersa exhibens, sicut filios diligit uniuersos! Cum te arguit mitis est, cum blanditur simplex est; pie solet seuire sine dolore mulcere; pacienter nouit irasci, humiliter indignari. Caritas hominum mater est et angelorum, non solum que in terris sed eciam que in celo sunt pacificauit. Ipsa est que Deum homini placauit et hominem Deo reconciliauit. — Bernardus epistola II.
116046 De charitate 91 : Bona mater charitas, quae sive foveat infirmos, sive exerceat provectos, sive arguat inquietos, diversis diversa exhibens, sicut filios diligit universos.
641: mf - abstinencia p
Incassum per abstinenciam corpus atteritur si inordinatis motibus dimissa mens uiciis dissipatur. — Gregorius in pastorali.
190437 De continentia gustus 3 : Incassum per abstinentiam corpus atteritur, si inordinatis dimissa motibus mens vitiis dissipatur.
642: mf - malicia g
Mens praua semper in laboribus est quia aut molitur mala que inferat, uel metuit ne hoc sibi ab aliis inferantur; et quicquid contra proximos excogitat, hoc contra se cogitari a proximis formidat. — Gregorius XII. libro moralium.
372228 De malitia 6 : Mens prava semper in laboribus est: quia aut molitur prava quae inferat, aut metuit ne sibi ab aliis inferantur.
643: mf - trinitas g
Est trinitas a qua homo cecidit, scilicet Pater, Filius et Spiritus Sanctus; et est trinitas que cecidit, scilicet memoria, intelligencia et uoluntas; et est trinitas in quam ista cecidit, scilicet impotencia, ignorancia et concupiscencia. Nam memoria cecidit in cogitationes affectuosas, onerosas et ociosas. Intelligencia cecidit in ignoranciam ueri et falsi, boni et mali, commodi et incommodi. Voluntas cecidit in concupiscenciam carnis et concupiscenciam oculorum et superbiam uite. Et est trinitas per quam ista resurget, scilicet fides, spes, caritas: fides articulorum, preceptorum et sacrorum; spes uenie, gracie, et gloriae; caritas corde puro, consciencia bona, et fide non ficta. — Bernardus in sermone de trinitate.
69753 De beata Maria 22 : Si Spiritu Dei omnis virtus angelorum constat, beatam et gloriosam Virginem, in quam supervenit Spiritus sanctus et Deus totus, ita ut portaretur novem mensibus in ejus utero, creditur ampliora promeruisse virtutum privilegia, et percepisse gratiam ab angelis etiam collaudatam.
158150 Utinam omnes hoc vellent, duntaxat in charitate de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta: multo citius Dei civitas compleretur, et acceleraretur terminus saeculi.
219413 De curiositate 6 : Praeter concupiscentiam carnis, quae inest in delectatione omnium sensuum, et voluptatem, cui servientes depereunt, qui longe se faciunt a te, Domine, inest animae per eosdem sensus corporis quaedam, non se oblectandi in carne, sed experiendi per carnem vana et curiosa cupiditas, nomine cognitionis et scientiae palliata.
312732 Sunt autem haec tria: memoria, intelligentia, voluntas.
535422 De prudentia 19 : Prudentia est rerum bonarum, et malarum, et utrarumque scientia. Partes ejus memoria, intelligentia, providentia. Memoria est per quam animus repetit illa, quae fuerunt; intelligentia, per quam ea perspicit quae sunt; providentia, per quam futurum aliquid videtur, antequam factum sit.
644: mf - doctrina siue doctor r
Quantacumque doctrina mens polleat, grauis eius inpericia est uelle docere meliorem. — Gregorius libro VI. moralium.
616158 De stultitia 2 : Quantalibet doctrina mens polleat, gravis ejus imperitia est velle docere meliorem.
645: mf - auaricia s
Auaro tam deest quod habet, quam quod non habet, quia aut non habita concupiscit ut habeat, aut habita metuit ne amittat, et dum in aduersis sperat prospera, in prosperis formidat aduersa. — Ieronymus ibidem. [in quodam sermone]
402927 De mutabilitate 2 : Dum cor in adversis sperat prospera, in prosperis formidat adversa, huc illucque quibusdam fluctibus volvitur; ac per modos varios rerum, alternantium mutabilitate versatur.
646: mf - peccatum m
Sane cum sola cogitatione mens oblectatur illicitis, non quidem decernens esse facienda, tenens tamen et uoluens libenter que statim ut attingerunt animum respui debuerunt, non negandum est esse peccatum, sed longe minus quam si in opere statuatur implendum. Et ideo de talibus quoque cogitationibus uenia petenda est pectusque percuciendum atque dicendum: Dimitte nobis debita nostra; faciendum quoque quod sequitur atque in oratione iungendum: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. — Augustinus XII. libro de trinitate.
440249 De oratione inaccepta 4 : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Nec pro eis est efficax oratio, quorum fides sine operibus mortua est; sed pro eis, quorum fides per dilectionem operatur.
469157 De peccatis linguae, de mendacio 9 : Omne mendacium ideo dicendum est esse peccatum, quia homo, non solum quando scit ipse quid verum sit, sed et si quando errat et fallitur sicut homo, hoc debet loqui quod animo gerit, sive illud verum sit, sive putet, et non sit.
647: mf - societas u
Conuictor delicatus paulatim eneruat et emollit. Necesse est aut imiteris aut oderis; utrumque autem deuitandum est ne aut similis malis fias quia multi sunt, ne uel inimicus multis quia dissimiles sunt. Cum hiis conuersare qui te meliorem facturi sunt, illos admitte quos tu potes facere meliores. — Seneca ibidem (in epistola).
602132 De societate 16 : Cum his conversare, qui te meliorem facturi sunt. Illos tecum admitte, quos tu poteris meliores facere. Mutuo ista fiunt; et homines, dum docent, discunt.
648: mf - prelacio au
Misisti manum ad aratrum, opus est fortitudinis et constancie; speculator factus es, opus est prudencie; debitor es sapientibus et insipientibus, opus est iusticie; predicare debes, opus est temperancie. — Bernardus in quadam epistola.
75396 De beata Maria 41 : Maria omnibus omnia facta est; sapientibus et insipientibus copiosissima charitate debitricem se fecit, omnibus misericordiae sinum aperuit, ut de plenitudine illius accipiant universi: captivus redemptionem, aeger curationem, tristis consolationem, peccator veniam, justus gratiam, Angelus laetitiam, denique tota Trinitas gloriam, Filii persona carnis humanae substantiam.
511118 De praelatis bonis 32 : Si te agnoscis sapientibus et insipientibus non dominatorem, sed debitorem, conandum summopere tibi, et tota vigilantia considerandum, quomodo et qui non sapiunt, sapiant, et qui desipuere, resipiscant.
649: mf - amicicia m
Virtus est amicicia non questus quia non pecunia paritur sed gracia, nec a citacione preciorum sed concertacione beniuolencie. Meliores amicicie sunt inopum plerumque quam diuitum et frequenter diuites sine amicis sunt quibus habundant pauperes. Non est uera amicicia ubi est fallax adulacio. — Ambrosius ibidem (libro III.) de officiis.
45236 De amicitia 16 : Virtus est amicitia, non quaestus: non pecunia paratur, sed gratia: non pollicitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae.
455761 De peccatis linguae, de adulatione 4 : Non est vera amicitia, ubi est fallax adulatio.
650: mf - crux a
Crux Christi nobis tocius causa beatitudinis est. Hec nos a cecitate liberauit erroris; hec a tenebris reddidit luci; hec debellatos reddidit quieti; hec alienos Deo coniunxit, longe constitutos proximos presentauit; hec peregrinantes ciues ostendit; hec discordie amputacio est, hec pacis firmamentum, hec donorum omnium habundanda largicio. — Augustinus in sermone de Parasceue.
209547 De cruce 3 : Crux nobis totius beatitudinis causa est; haec nos a caecitate liberavit erroris; haec e tenebris reddidit luci; haec debellatis inimicis quieti perpetuae nos sociavit; haec alienatos Deo conjunxit; haec nos peregrinos existentes coelorum cives ostendit.
651: mf - fortitudo c
Non mediocris animi est fortitudo que sola defendit ornamenta uirtutum omnium et iusticiam custodit, et que inexpiabili prelio aduersus omnia uicia decertat, inuicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior aduersus uoluptates ut auariciam fugiat tanquam labem quandam que uirtutem effeminat. — Ambrosius libro I. de officiis.
295780 De fortitudine 10 : Fortitudo invicta est ad labores, fortis ad pericula, rigidior adversus voluptates, dura adversus illecebras, quibus aurem deferre nesciat, nec, ut dicitur, ave dicat, pecuniam negligat, avaritiam fugiat, tanquam labem quamdam quae virtutem effeminet.
295951 De fortitudine 10 : Fortitudo invicta est ad labores, fortis ad pericula, rigidior adversus voluptates, dura adversus illecebras, quibus aurem deferre nesciat, nec, ut dicitur, ave dicat, pecuniam negligat, avaritiam fugiat, tanquam labem quamdam quae virtutem effeminet.
652: mf - relinquere x
Omnia non tantum possessiones sed eciam cupiditates. Plus enim mundi concupiscencia quam substancia nocet. Et hec fugiendarum causa diuiciarum precipua est quod aut uix aut nunquam sine amore ualeant possideri. Facile enim cor humanum omnibus que frequentat adheret. — Bernardus ibidem (in colloquio Symonis ad Petrum).
571384 Nec currentem sequi poteras oneratus; sed nec inutilis commutatio, pro eo qui super omnia est, omnia reliquisse: omnia sane dixerim: non tantum possessiones, sed etiam cupiditates, et eas maxime.
653: mf - passio al
Scio quod merita mea michi non sufficiunt quod michi deest audacter usurpo ex uisceribus Christi que misericordia affluunt nec desunt foramina per que defluant. Patet enim archanum cordis per foramina corporis; patent uiscera misericordie Dei nostri in quibus uisitauit nos oriens ex alto. — Bernardus in quodam sermone.
12331 De Christo 38 : Ego omnino fidenter, quod ex me mihi deest, usurpo mihi ex visceribus Domini; quoniam misericordia affluunt, nec desunt foramina per quae effluant. Foderunt manus ejus et pedes, latusque lancea perforaverunt, et per has rimas licet mihi sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo.
654: mf - pena siue punitio f
Qui in aliud seculum distulit fructum conuersionis, prius purgabitur igne purgationis. Hic ignis et si non sit eternus, miro tamen modo grauis est. Superat enim omnem penam quam homo unquam passus est in hac uita uel pati potest. — Augustinus in sermone de igne purgatorio et ponitur XXV. distinctione.
241795 De dilatione 6 : Purgandus est igne purgationis, qui in aliud saeculum distulit fructum conversionis. Hic autem ignis, etsi aeternus non sit, miro modo est gravis: excellit enim omnem poenam, quam unquam quis passus est in hac vita.
655: mf - adulacio h
Emolliri adulationibus non solum fortitudinis non esse, sed eciam ignauie uidetur. — Ambrosius libro I. de officiis.
455905 De peccatis linguae, de adulatione 5 : Prospiciendum est, ne adulantibus aperiamus aurem. Emolliri enim adulatione, non solum fortitudinis non esse, sed etiam ignaviae videtur.
656: mf - amor c
Nichil tam durum atque ferreum quod non amoris igne uincatur. — Augustinus de moribus ecclesie contra Manicheos libro I.
103992 De charitate 39 : Nihil est tam durum atque ferreum, quod non amoris igne vincatur: quo cum se anima rapit in Deum, super omnem carnis naturam, libera et admiranda volitabit pennis pulcherrimis et integerrimis, quibus ad Dei amplexum amor castus innititur.
657: mf - amor p
Minus, Domine, te amat qui aliquid tecum amat quod propter te non amat. — Augustinus in libro confessionum.
107875 De charitate 57 : Minus, Domine, te amat, qui aliquid tecum amat, quod non propter te amat. О amor, qui semper ardes, et nunquam extingueris!
658: mf - caro siue corpus z
Maior sum et ad maiora genitus quam ut mancipium sim corporis mei. Contemptus corporis sui certa libertas est. — Seneca LXVI. epistola.
399048 De mortificatione 9 : Vetas me coelo interesse, id est, jubes me vivere capite demisso? Major sum et ad majora genitus, quam ut mancipium sim mei corporis: quod quidem non aliter aspicio, quam vinculum aliquod libertati meae circumdatum.
659: mf - correctio be
Impunitas incurie soboles, insolencie mater, radix impudicicie, transgressionum nutrix est. — Bernardus libro III. de consideracione.
566134 De remissione 20 : Impunitas, incuriae soboles, insolentiae mater, radix impudentiae, transgressionum est nutrix: et beatus, si omni satagas cura malorum omnium primam parentem cavere incuriam.
660: mf - confessio l
Hec sunt uere humilitatis insignia: iniquitatem suam quemque cognosere et cognitam uoce confessionis aperire. — Gregorius libro XXII. moralium.
128228 De confessione 1 : Haec sunt verae humilitatis testimonia, scilicet et iniquitatem suam corde cognoscere, et cognitam voce confessionis integraliter aperire.
661: mf - iusticia et iustus o
Iustum est homines propter iusticiam diligere, non autem iusticiam propter homines postponere. — Gregorius in registro.
357760 De justitia 2 : Turpe est defendere, quod mihi prius non constiterit justum esse: quia ego homines propter justitiam diligo, non autem justitiam propter homines postpono.
662: mf - modestia a
In omnibus motibus uestris nil fiat quod cuiusque offendat aspectum, sed quod nostram deceat sanctitatem. — Augustinus in regula.
383061 De modestia 7 : In incessu, statu, habitu, et in omnibus motibus vestris nihil fiat, quod cujusquam offendat aspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem.
663: mf - mors be
Percutitur hac animaduersione peccator ut moriendo obliuiscatur sui qui uiuens oblitus est Dei. — Cesarius in ammonicione VI.
425992 De oblivione 9 : Percutitur hac animadversione peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui, dum viveret, oblitus est Dei.
664: mf - philosophia y
Hoc enim turpissimum est quod nobis obici solet uerba philosophie non opera nos tractare. — Seneca epistola XXIIII.
503611 De praedicatoribus malis 17 : Hoc turpissimum est, quod nobis objici solet, verba nos fari, non opera tractari.
665: mf - prelacio ay
In alto posito non altum sapere difficile est et omnino inusitatum; sed quanto inusitacius, tanto gloriosius. — Bernardus in epistola.
236430 De dignitate 12 : In alto positum non alta sapere, difficile est, et omnino inusitatum; et quanto inusitatius, tanto gloriosius.
666: mf - sacerdos g
Sobriam a turbis grauitatem, seuam uitam, singulare pondus dignitas sibi uendicat sacerdotalis. — Ambrosius epistola VI.
576904 De sacerdotibus bonis 8 : Sobriam a turbis gravitatem, ac seriosam vitam, et singulare pondus conversionis, dignitas sibi vendicat sacerdotalis. Quomodo enim potest in exemplum observari a populo, qui nihil habet discretum a populo, nihil dispar in moribus a multitudine?
667: mf - senectus ae
Numera annos tuos et pudebit eadem uelle que uolueras; moriantur ante te uicia. — Ibidem (Seneca epistola) XXIII.
248726 De discussione 11 : Clamo mecum ipse: Numera annos tuos, et pudebit eadem velle, quae volueras puer. Hoc denique tibi citra mortis diem praesta: moriantur ante te vitia.
668: mf - taciturnitas h
Sicut incauta loqutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silencium eos qui erudiri poterant in errore derelinquit. — Gregorius in pastorali.
512257 De praelatis bonis 6 : Sit rector discretus in silentio, utilis in verbo, ne aut tacenda proferat, aut proferenda reticescat. Nam sicut incauta locutio in errorem protrahit, ita indiscretum silentium hos, qui erudiri poterant, in errore derelinquit. De primo in Numeris: Vas quod non, etc.
669: mf - nobilitas a
Sola apud Deum libertas est non seruire peccatis. Summa apud Deum nobilitas est clarum esse uirtutibus. — Ieronymus in epistola ad Cellanciam.
410057 De nobilibus 3 : Sola apud Deum libertas est, non servire peccatis. Summa est apud eum nobilitas, clarum esse virtutibus.
670: mf - taciturnitas a
Quam plures uidi loquendo peccatum incidisse, uix quemquam tacendo. Ideoque tacere nosce difficilius est quam loqui. Scio loqui plerosque cum tacere nesciant. Rarum est tacere quemquam cum sibi loqui nichil prosit. Sapiens est ergo qui nouit tacere. — Ambrosius libro I. de officiis.
628219 De taciturnitate 16 : Quamplures vidi loquendo in peccatum incidisse; vix quemquam tacendo: ideoque tacere nosse, quam loqui, difficilius est.
671: mf - sapiencia uel sciencia ay
Considerat cum quibus uiuit, quomodo, quid acturus. Cogitat semper qualis uita, non quanta sit. — Seneca LXX. epistola.
581912 De sapientia 15 : Sapiens videbit ubi victurus sit, cum quibus, quo, quid acturus: cogitat semper qualis vita, non quanta sit.
672: mf - consilium a
Aduertendum quod in acquirendis consiliis plurimum ualet uite probitas, uirtutum prerogatiua, beniuolencie usus, facilitatis gracia. Quis enim in ceno fontem requirat? Quis de turbida aqua potum petat? Itaque ubi luxuria est, ubi intemperancia, ubi uiciorum confusio, quis inde sibi aliquid hauriendum existimet? Quis utilem iudicet cause aliene quem uidet inutilem uite sue? Quomodo enim potero eum iudicare consilio superiorem quem uideo moribus inferiorem? Supra me debet esse cui me committere paro. An eum ydoneum putabo qui michi det consilium quod non dedit sibi, et michi eum uacare credam qui sibi non uacat cuius animum uoluptates occupant, libido deuincit, auaricia subiugat, cupiditas perturbat? — Ambrosius de officiis libro II.
508349 De praelatis bonis 20 : Quomodo potes eum judicare consilio superiorem, quem videas inferiorem moribus? Supra me debet esse, cui me committere paro.
673: mf - opus f
Probatio dilectionis exhibitio est operis. Non sibi aliquid credat, quicquid sibi animus sine testatione operis responderit. De dilectione conditoris mens, lingua et uita requiritur. Nunquam est amor Dei ociosus. Operatur et enim magna, si est; si uero operari renuit, amor non est. — Gregorius in omelia.
99754 De charitate 19 : Nunquam est Dei amor otiosus: operatur etenim magna, si est; si vero operari renuit, amor non est.
674: mf - abstinencia n
Per abstinenciam carnis uicia extinguenda sunt, non caro. Sic necesse est ut artem continencie quisque teneat, quatenus non carnem sed uicia occidat. Sepe enim dum in illa hostem insequimur, eciam ciuem quem diligimus trucidamus, et sepe dum quasi conciui parcimus ad prelium hostem nutrimus. — Gregorius XXX. libro moralium.
188454 De continentia gustus 13 : Nonnulli, pudicam vitam appetentes, in medio itinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium sufficere putant, et leguminibus onerant stomachum.
211824 Et duobus modis crucem Domini bajulamus, cum aut per abstinentiam carnem affligimus, aut per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus.
305805 De gula 3 : Saepe dum quasi concivi carni parcimus, ad praelium contra nos hostem nutrimus.
536141 De prudentia 5 : Restat ut, sive in verbi ministerio fatigemur, seu indigentibus nostra largiamur, seu per abstinentiam carnem domemus, seu zelo moveamur, seu per patientiam aliquando leviter prava toleremus, ut summopere debeamus in intentione nostra discutere, quatenus omne, quod facimus, non nostro, sed Domini zelo faciamus.
675: mf - gracia e
Lex Dei caritas est. Lex data est ut gracia quereretur; gracia data est ut lex impleretur. — Augustinus de spiritu et littera.
301428 De gratia 25 : Lex data est, ut gratia quaereretur; gratia autem data est, ut lex impleretur. Neque enim suo vitio non implebatur lex, sed vitio prudentiae carnis: quod vitium per legem demonstrandum, per gratiam sanandum fuit.
676: mf - bonum siue bonitas c
Neque accepta Deo sunt bona que ante oculos eius malorum amixcione maculantur. — Gregorius in moralibus.
91610 De bonitate 4 : Bona Deo accepta non sunt, quae ante oculos ejus malorum admixtione maculantur.
376501 De memoria 10 : Sapiens si epuletur, si cogitet, si oret ac deprecetur, ante oculos ejus semper error est propius, et momentis omnibus pulsat culpa conscientiam, nec quiescere, nec oblivisci sinit.
677: mf - scriptura sacra ar
Liber qui uiscera repleuit dulcis in ore sicut mel factus est quia ipsi de omnipotente Deo sciunt suauiter loqui qui hunc didicerunt in cordis sui uisceribus ueraciter amare. In eius quippe ore scriptura sacra dulcis est cuius uite uiscera mandatis illius replentur quia ei suauis est ad loquendum cui interius impressa ad uiuendum fuerit. — Gregorius omelia X. super Ezechielem.
568195 De remorsu conscientiae 3 : Scriptura sacra ei suavis est ad loquendum, cui interius impressa ad vivendum fuerit. Nam sermo dulcedinem non habet, quem vita reproba intra conscientiam remordet.
678: mf - vita humana presens al
Sapiens cogitat semper qualis uita, non quanta sit. Non enim uiuere bonum est, sed bene uiuere. — Seneca ibidem (in epistola).
581878 De sapientia 15 : Sapiens videbit ubi victurus sit, cum quibus, quo, quid acturus: cogitat semper qualis vita, non quanta sit.
679: mf - confessio q
Indicia uere confessionis sunt sicut unusquisque se peccatorem dicit id de se dicenti alteri non contradicat. Nam non peccator sed iustus uideri appetit cum peccatorem se quisque nullo arguente confitetur. Superbie quippe uicium est ut quod de se fateri quis sua sponte dignatur, hoc sibi dici ab aliis dedignetur. — Bernardus de XII. gradibus humilitatis.
463302 De peccatis linguae, de excusatione 4 : Superbiae vitium est, ut quod de se fateri quisque quasi sponte dignatur, hoc sibi dici ab aliis dedignetur.
680: mf - verecundia d
Verecundia cum sit omnibus etatibus, personis, temporibus et locis apta, tamen adolescentes iuuenilesque annos maxime decet. Vt artifex in materia commodiore melius operari solet, sic uerecundia in ipso quoque corporis decore plus eminet, ita tamen ut eciam ipse non sit affectatus decor corporis, sed naturalis, simplex, neglectus magis quam ornatus uel cultus uel expetitus. — Ambrosius ibidem (de officiis libro I.).
596477 De simplicitate 7 : Non sit affectatus decor corporis; sed naturalis, sed simplex, neglectus magis quam expeditus, non pretiosis et albentibus adjutus vestimentis, sed communibus, ut honestati vel utilitati nihil desit, nihil accedat nitori.
681: mf - deus i
Deus totus oculus est quia omnia uidet; totus manus est quia omnia operatur; totus pes est quia ubique est. — Augustinus epistola CXXXVI.
19737 De Deo 10 : Deus totus oculus est, totus manus, totus pes est. Totus oculus est, quia omnia videt; totus est manus, quia omnia operatur; totus pes, quia ubique est.
682: mf - paciencia g
Paciencia uera est que et ipsum amat quem portat. Nam tollerasse et odisse non est uirtus mansuetudinis, sed uelamentum furoris. — Gregorius super Ezechielem omelia VII.
449674 De patientia 7 : Patientia vera est, quae etiam ipsum amat, quem portat. Nam tolerare et odisse, non est virtus patientiae et mansuetudinis, sed velamentum furoris.
683: mf - paciencia s
Numquam est paciencie uirtus in prosperis. Ille uero paciens est qui et aduersis atteritur et tamen a specie sue rectitudinis non curuatur. — Gregorius XI. moralium.
444621 De patientia 1 : Nunquam est patientiae virtus in prosperis. Ille autem est vere patiens, qui rebus adversis atteritur, et tamen a spei suae rectitudine non curvatur.
684: mf - perseuerancia a
In cassum bonum agitur, si ante uite terminum deseratur, quia frustra uelociter currit qui priusquam ad metas uenerit, deficit. — Gregorius libro I. moralium.
545008 De recidivatione 4 : Incassum bonum agitur, si ante terminum vitae deseratur; quia et frustra currit, qui, priusquam ad metas veniat, deficit.
685: mf - odium p
Hec est pugna periculosa et hec gloriosa uictoria qui poterit odire quod amat et amare quod odit. — Crisostomus ibidem (in omelia).
95675 De certamine 11 : Incipe resistere desideriis tuis, et tunc intelliges quam fortes sunt spiritus desideriorum malorum, qui te persequuntur. Haec est pugna periculosa, et haec est gloriosa victoria, qui potuerit odisse quod amat, et amare quod odit.
686: mf - satisfactio b
De cotidianis breuibus leuibusque peccatis sine quibus hec uita non ducitur, cotidiana fidelium oratio satisfacit. Eorum enim est dicere: Pater noster qui es in celis, qui iam regenerati sunt ex aqua et Spiritu. Delet enim hec oratio minima et cotidiana peccata; delet eciam illa a quibus uita fidelium eciam scelerate gesta sed premittendo melius mutata discedit. — Augustinus in encheridion capitulo LXXI.
477312 De peccato 14 : Sicut non impediunt a vita aeterna justum quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur, sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cujuslibet pessimi hominis invenitur.
590416 De satisfactione 7 : De quotidianis levibusque peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit.
687: mf - presumptio f
Quantalibet doctrina mens polleat, grauis est impericia uelle docere sapienciorem. Immensa enim presumptio est a seniore sibi reuerenciam exigere, silencium imperare meliori. — Gregorius libro VI. moralium.
360012 De juvenibus 2 : Immensa superbia juvenum est a seniori sibi reverentiam exigere, et silentium imperare meliori.
616146 De stultitia 2 : Quantalibet doctrina mens polleat, gravis ejus imperitia est velle docere meliorem.
688: mf - lex b
Lex Dei caritas est. Lex data est ut gracia quereretur; gracia data est ut lex impleretur. — Augustinus ibidem (in libro de spiritu et littera).
301428 De gratia 25 : Lex data est, ut gratia quaereretur; gratia autem data est, ut lex impleretur. Neque enim suo vitio non implebatur lex, sed vitio prudentiae carnis: quod vitium per legem demonstrandum, per gratiam sanandum fuit.
689: mf - vicium f
Sunt quedam uicia quasi per quandam cognacionem sibi propinqua, sicut dissolucio spiritus, appetitus gule et immundicia luxurie, multiloquium, fallacia atque periurium. Ex dissolucione spiritus mens ad ingluuiem uentris rapitur, et dum cibis uenter extenditur, ad luxuriam caro trahitur. Ex multiloquio fallacia generatur quia difficile est ut qui multa loquitur non eciam menciatur, et sepe mendacium eciam periurio tegitur ut ante humana iudicia ueletur. — Gregorius super Ezechielem omelia XII.
470054 De peccatis linguae, de multiloquio 4 : Valde difficile est, ut qui multa loquitur, non etiam mentiatur.
690: mf - beatitudo siue beatus q
Scito non eum bonum esse quem uulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum cui omne bonum in animo erectum est et excisum et mirabilia calcantem, qui neminem uidet cum quo se commutatum uelit, qui hominem ea sola parte extimat qua homo est, qui natura magistra utitur ad illius leges componit sic uiuit quomodo illa prescripsit, cui bona sua nulla uis excutit, qui mala in bonum uertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus, quem aliqua uis mouet, nulla perturbat, in quem fortunatum quod habuit telum nocentissimum ui maxima intorsit, pungit, non uulnerat. — Seneca epistola XLIII.
85076 De beatitudine 7 : Beatus non is est, quem vulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit; sed ille cui bonum omne in animo est, erectum, et excelsum, et mutabilia calcans.
691: mf - consciencia n
Sub ouina pelle uulpinam conscienciam abscondebam. Vulpina plane consciencia, tepida conuersacio, animalis cogitacio, ficta confessio, breuis et rara compunctio; obediencia sine deuocione, oracio sine intencione, lectio sine edificacione, sermo sine circumscriptione. O quam dura sunt michi ista que loquor, quoniam meipsum loquendo ferio! Verumptamen quia non me peccatorem nego sed peccatum meum cognosco, erit fortasse apud Deum pium iudicem impetracio uenie ipsa cognicio culpe. — Hugo libro I. de anima capitulo XV.
560887 De religiosis malis 14 : In omnibus fere religiosis congregationibus sane invenire est homines pusillanimes et remissos, deficientes sub onere, virga et calcaribus indigentes: quorum remissa laetitia pusillanimis tristitia est, quorum brevis et rara compunctio, animalis cogitatio, et tepida conversatio est: quorum obedientia sine devotione, sermo sine circumspectione, oratio sine cordis intentione, lectio sine aedificatione.
692: mf - penitencia t
Nichil peccare solius est Dei emendare sapientis et corrigere erratum et penitenciam agere peccati. Id tamen difficile est in hac uita homini. Quid enim tam rarum quam ut inuenias uirum qui se ipsum coarguat et factum condempnet suum? Rara itaque confessio de peccato, rara penitencia, rara in hominibus uerbi huius assertio. Repugnat enim natura, repugnat uerecundia, natura quia omnes sub peccato qui carnem gerit culpe obnoxius est. Ergo repugnat natura carnis et illecebra seculi innocencie integritatique. Repugnat eciam uerecundia quia erubescit unusquisque propriam culpam fateri, dum presencia magis quam futura cogitat. — Ambrosius epistola III. ad Simplicianum.
581182 De sapientia 10 : Nihil peccare solius Dei est; sapientis est, et corrigere erratum, et poenitentiam agere peccati.
693: mf - virtus m
Sicut quibusdam uisum est ut de primis quattuor uirtutibus loquar: prudencia, temperancia, fortitudine atque iusticia; quanto perfecte sunt singule, tanto sibi sunt coniuncte. Disiuncte autem perfecte esse nequaquam possunt quia nec prudencia uera est que iusta, temperans et fortis non est; nec temperancia perfecta que fortis, iusta et prudens non est; nec fortitudo integra que prudens, temperans et iusta non est; nec iusticia uera que prudens, fortis et temperans non est. — Gregorius libro XXII. moralium.
539854 De quatuor cardinalibus virtutibus 1 : Prudentia, temperantia, fortitudo, atque justitia, tanto perfectae sunt singulae, quanto vicissim sibimet junctae.
540199 De quatuor cardinalibus virtutibus 2 : Unusquisque tantum prudens est, quantum temperans, fortis et justus; tantum temperans, quantum prudens, fortis, et justus; tantum fortis, quantum prudens, temperans, et justus; tantum justus, quantum prudens, temperans, et fortis.
541731 De quatuor cardinalibus virtutibus 8 : Quo modo quatuor, quibus pugnamus, et tegimur, sunt scuta virtutum, prudentia, justitia, temperantia, fortitudo; ita e contrario quatuor vitia sunt, stultitia, iniquitas, luxuria, formulo, quibus ab hoste percutimur.
694: mf - iniuria f
Gloriosus est iniuriam tacendo fugere quam respondendo superare. Et si seruus conuicium dicat, iustus taceat; et si infirmus iniuriam faciat, iustus sufferat; et si pauper criminetur, iustus non respondeat. — Gregorius ibidem (libro XXX.) in moralia.
629302 De taciturnitate 4 : Imitatione Dei, gloriosius est tacendo injuriam fugere, quam respondendo superare.
695: mf - desiderium h
Quid clamas ad me? Voces apud aures Dei non faciunt uerba nostra sed desideria. Eternam enim uitam, si ore petimus, nec corde desideramus clamantes tacemus. Si uero corde desideramus et ore tacemus, tacentes clamamus. — Gregorius ibidem (in moralibus).
231682 De desiderio 2 : Valentiores voces, apud sacratissimas aures Dei, non faciunt verba nostra, sed desideria.
696: mf - fides siue fidelitas n
Cito fides inexercitata languescit et crebris ociosa temptatur incommodis. Remissas excubias callidus insidiator irrumpit, assuetum autem bello uirum hesterna fraus instruit et gloriose prouehit palma uictorie. Pax ergo fidei corruptele materia est. — Ambrosius super Beati immaculati.
565331 De remissione 17 : Remissas excubias callidus insidiator irrumpit.
697: mf - adulacio g
Magis optabo a quolibet reprehendi quam uel ab adulante laudari. Nullus enim reprehensor formidandus est amatori ueritatis. Laudator uero errat et confirmat errorem. — Augustinus II. de trinitate.
320910 De humilitate 18 : Magis optabo a quolibet reprehendi, quam sive ab errante, sive ab adulante laudari.
698: mf - amicicia bx
Non potest quisquam bene degere qui se tantum intuetur. Alteri uiuas oportet si uis tibi uiuere. Hec societas diligenter et sancte obseruata que nos homines hominibus miscet et iudicat aliquod esse commune ius generis humani. — Seneca ibidem XLVIII. epistola.
122988 De communitate 17 : Non potest quisquam beate degere, qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suas convertit. Alteri vivas oportet, si tibi vis vivere.
699: mf - correctio o
Non omnis qui parcit amicus est, nec omnis qui uerberat inimicus, quia qui freneticum ligat et litargicum excitat, ambobus molestus ambos amat. Ambos sanat; ambo quamdiu egri sunt indignantur, sed ambo sanati gratulantur. — Augustinus in epistola ad Vincencium Donatistam.
106299 De charitate 51 : Diligentia charitatis, freneticum castigare, lethargicum stimulare, ambos amare: ambo offenduntur, sed ambo diliguntur: ambo molestari, quandiu aegri sunt, indignantur; sed ambo sanati, gratulantur.
700: mf - curiositas h
Demonum cibus est carmina poetarum, secularis sciencia, rethoricorum pompa uerborum. Nulla ibi saturitas ueritatis, nulla iusticie refectio reperitur; studiosi earum in fame ueri et uirtutum penuria perseuerant. — Ieronymus in epistola de duobus filiis.
584971 De sapientia mala 13 : Daemonum cibus est carmina poetarum, saecularis sapientiae vanitas, rhetoricorum pompa verborum: haec sua omnes vanitate delectant, et dum aures versibus dulci modulatione currentibus capiunt, animam quoque penetrant, et peccatoris interna devincunt.
585997 De sapientia mala 18 : Vinum saecularis scientiae inebriat quidem, sed curiositate, non charitate; implens, non nutriens; inflans, non aedificans; ingurgitans, non confortans.
701: mf - dampnum siue dampnacio b
Vis ut ille non dampnet? Tu dampna. Vis ut ille ignoscat? Tu agnosce. Nemo nisi per indebitam misericordiam liberatur, et nemo nisi per debitum iudicium dampnatur. — Augustinus de caritate.
549805 De regratiatione 3 : Misericordiam et judicium cantabo, tibi Domine, quia nisi per indebitam misericordiam nemo liberatur, et nisi per debitum judicium nemo condemnatur.
702: mf - diuicie y
Filii Adam, genus auarum: quid uobis cum terrenis diuiciis que nec uere nec uestre sunt? Aurum et argentum uere terra est rubea et alba quam solus hominum error facit aut magis reputat preciosa; denique si uestra sunt, tollite ea uobiscum. — Bernardus sermone IIII.
529137 De prosperitate 23 : Filii Adam, genus avarum et ambitiosum, audite. Quid vobis cum terrenis divitiis, et gloria temporali, quae nec verae, nec vestrae sunt? Aurum enim et argentum nonne terra est rubra et alba, quam solus error hominum facit, magis reputat pretiosam? Denique si vestra sunt haec, tollite ea vobiscum.
703: mf - doctrina siue doctor be
Pericia dicendi in tribus consistit: natura, doctrina, usu; natura ingenio, doctrina sciencia, usu assiduitate. Hec sunt enim que non solum in oratore, sed in unoquoque homine artifice expectantur ut aliquid efficiat. — Tullius II. rethorice.
343005 De intelligentia 16 : Tria sunt, quae in unoquoque homine artifice spectantur, ut aliquid efficiat: natura, doctrina, usus. Natura ingenio, doctrina scientia, usus fructu dijudicandus est.
704: mf - excusacio q
Quamuis uera sint, credenda non sunt nisi que certis indiciis comprobantur, nisi que manifesto examine conuincuntur, nisi que ordine iudiciario publicantur. Non enim qui accusatur sed qui conuincitur reus est. — Ysidorus libro I. soliloquiorum.
454682 De peccatis linguae, de accusatione 2 : Nullum judices suspicionis arbitrio: ante proba, et sic judica. Non enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est.
705: mf - exemplum q
Cum clericum uidemus, ammonendus est, quatinus sic uiuat ut exemplum uite secularibus prebeat ne si quid in illo reprehenditur, ex eius officio ipsa religionis nostre estimacio grauetur. — Gregorius in omelia quadam super ewangelia.
116706 De clericis 1 : Clericus admonendus est, quatenus sic vivat, ut exemplum vitae saecularibus praebeat.
706: mf - gloria mala siue uana r
Qui omnium pecuniarum contemptum habuerunt, et nulli ymaginacioni tocius mundi se inmiscuerunt, et tyrannicas corporum concupiscencias sustinuerunt, hii multociens capti a uana gloria omnia perdiderunt. — Crisostomus super Iohannem.
647309 De vana gloria 9 : Qui omnium contemptum pecuniarum habuerunt, et nulli hujusmodi imaginationi se immiscuerunt, et magis tyrannicas corporum concupiscentias domuerunt, hi multoties capti a vana gloria omnia perdiderunt.
707: mf - anima m
Ad ymaginem quippe Dei facta anima racionalis ceteris omnibus occupari potest, repleri omnino non potest. Capacem enim Dei quicquid Deo minus est non implebit. — Bernardus in sermone dedicacionis.
356994 De justitia 11 : Panis animae justitia est, et soli beati qui esuriunt illum, quoniam ipsi saturabuntur. Nimirum ad imaginem Dei facta est anima rationalis; et caeteris quidem omnibus rebus occupari potest, repleri omnino non potest.
708: mf - auditor a
Tucius auditur ueritas quam predicatur, quoniam cum doctrina recipitur, humilitas custoditur. Cum autem disputacio uel predicacio placet, uix est ut disserentem non pulset quantalacumque iactancia. — Augustinus de doctrina Christiana et super Iohannem omelia LVII.
63096 De auditoribus verbi Dei 6 : Tutius veritas auditur, quam praedicatur: quoniam cum auditur, cordis humilitas custoditur; cum autem praedicatur, vix non surripit cuique hominum quantulacumque jactantia, in qua utique pedes affectionis vel intentionis aliquantulum inquinantur.
709: mf - confessio m
Peccatores nos in tranquillitate loquimur sed, cum de peccatis ipsis flagello interueniente corripimur, murmuramus. Pena ergo nos interrogat si culpam ueraciter cognoscimus. Plerumque grauioris certaminis est commissa peccata prodere quam non admissa uitare. — Gregorius ibidem (libro XXII. moralium).
97182 De certamine 4 : Scio quia per infirmitatis verecundiam plerumque gravioris est certaminis commissa peccata prodere, quam non admissa vitare, et unumquodque malum, quamvis robustus videtur, tamen humilius proditur.
710: mf - fortitudo k
Tanto se unusquisque ad fortitudinem profecisse uerius demonstrat, quanto aliena mala robustius tolerat; nam minus in se conualuit quem iniquitas aliena sternit; qui in eo quod ferre contrarietatem non ualet, pusillanimitatis sue gladio confossus iacet. — Gregorius libro V. moralium.
296851 De fortitudine 3 : Tanto unusquisque ad fortitudinem profecisse verius demonstratur, quanto aliena mala aequanimius tolerat.
711: mf - predicacio z
Sermo dulcedinem non habet quem uita reproba infra conscienciam remordet. Vnde necesse est ut qui uerba Dei loquitur prius studeat scire qualiter uiuat, ut post ex uita colligat que et qualiter dicat. — Gregorius ibidem [super Ezechielem] omelia X.
568285 De remorsu conscientiae 3 : Scriptura sacra ei suavis est ad loquendum, cui interius impressa ad vivendum fuerit. Nam sermo dulcedinem non habet, quem vita reproba intra conscientiam remordet.
712: mf - violencia f
Da operam ne quid unquam inuitus facias. Non enim qui iussus aliquid facit miser est, sed qui inuitus. Itaque sic animum componamus ut quicquid res exigit, id uelimus, et in primis finem nostri sine tristicia cogitemus. — Seneca LXII. epistola.
422585 De obedientia inaccepta 14 : Qui imperia libens excipit, partem acerbissimam servitutis effugit, scilicet facere quod nolit. Non qui jussus aliquid facit miser est, sed qui invitus facit.
713: mf - peticio d
Desideria utique nostra dilatione extenduntur ut proficiant, proficiunt ut ad hoc quod perceptura sunt conualescant, excitantur in certamine ut maioribus cumulentur premiis in retributione; labor protrahitur pugne ut crescat corona uictorie. — Gregorius ibidem (libro XXVI. moralium).
97350 De certamine 5 : Labor protrahitur pugnae, ut crescat corona victoriae.
714: mf - prelacio ag
Tollerabilius Deo est ut infirmitate quis atque ignorancia cum humilitate iaceat quam cum elacione alta comprehendat. Quanto quisque hic altius erigitur, tanto curis grauioribus oneratur; eisque ipsis populis mente et cogitacione supponitur quibus preponitur dignitate. — Gregorius super Ezechielem.
626469 De superbia 5 : Tolerabilius Deo est, ut in infirmitate atque ignorantia cum humilitate quisquis jaceat, quam cum elatione cordis alta comprehendat.
715: mf - prelacio ao
Qui adhuc impugnancium certamina uiciorum per consensum delectacionis tollerant, aliorum curam suscipere non presumant. Cum uero temptacionum bella subegerint, quoniam apud se iam de intima tranquillitate securi sunt, custodiam sorciantur animarum. — Gregorius libro XXIIII. moralium.
171108 De consensu 3 : Sciendum est aliud esse, quod animus de tentatione carnis patitur; aliud vero, dum per consensum delectationibus obligatur. Plerumque enim cogitatione prava pulsatur, sed renititur; plerumque autem cum perversum quid concipit, hoc intra semetipsum per consensus desiderium volvit.
393711 De monialibus 15 : Tales abbatissae regendarum animarum curam suscipere debent, quae subditis, verbis et exemplis, ducatum praebeant sanctae religionis.
716: mf - tempus siue temporale g
Nil pretiosius tempore et heu nil hodie eo uilius inuenitur. Transeunt dies salutis et nemo recogitat, nemo sibi perire diem et nunquam rediturum causatur. Sed sicut capillus de capite, sic nec momentum peribit de tempore. — Bernardus ibidem (in sermone ad scolares).
404710 De negligentia 13 : Nihil pretiosius tempore; sed, heu! nihil hodie vilius aestimatur: transeunt dies salutis, et nemo recogitat.
717: mf - verecundia c
Est enim uerecundia pudicicie comes cuius societate castitas ipsa tutior est. Nonne hec pretulit publicanum et commendauit eum qui nec oculos suos audebat ad celum leuare? Paulus orationem deferri precepit cum uerecundia et sobrietate. — Ambrosius ibidem (de officiis libro I.).
161368 De connexione uirtutum, de continentia et verecundia 2 : Verecundia est pudicitiae comes, cujus societate castitas ipsa tutior est.
718: mf - penitencia ay
Penitencia appellata quasi puniencia eo quod ipse homo in se puniendo punit quod male admisit. Tria enim que sunt in percussione pectoris, id est pectus, sonus, manus, significant quod penitencia est de hiis que mente, uoce, opere peccauimus. — Hugo in libro de misteriis ecclesie.
489449 De poenitentia 15 : Poenitentia appellata est, quasi punientia, eo quod ipse homo in se poenitendo punit quod male admisit. Nam nihil aliud agunt, qui veraciter poenitent, nisi ut id, quod male fecerint, impunitum esse non sinant.
719: mf - amor ay
Vultis a me audire quare et quomodo diligendus est Deus, et ego dico quod causa diligendi Deum Deus est; modus, sine modo diligere. Ob duplicem causam dico Deum propter se diligendum, uel quia nichil iustius, uel quia nil fructuosius diligi potest. — Bernardus in libro de amore Dei.
111483 De charitate 7 : Causa diligendi Deum Deus est, modus est sine modo diligere.
720: mf - prosperitas ah
Omnia que superfluunt nocent, segetem nimia sternit ubertas, rami onere franguntur, ad maturitatem non peruenit nimia fecunditas. Idem quoque animis euenit quos inmoderata prosperitas rumpit, qua non tantum in aliorum iniuriam sed eciam in suam utuntur. — Seneca XXVIII. epistola ad Lucillum.
620062 Illa enim utilia vitaliaque sunt; at haec, eo quod superfluunt, nocent: sic segetem nimia sternit ubertas, et rami onere franguntur.
721: mf - temptatio m
Valde namque est quod caro deorsum trahit et semel species forme cordi per oculos illigata uix magni luctaminis manu soluitur. Ne ergo quedam lubrica in cogitatione uersentur, prouidendum nobis est quia intueri non debet quod concupisci non licet. — Gregorius ibidem (libro XXI. moralium tractans illud: Pepigi fedus cum oculis meis).
195846 De continentia visus 1 : Ne quaedam lubrica in cogitatione versemus, providendum nobis est, quod intueri non decet, quod non licet concupisci.
722: mf - paciencia ab
Plerumque ideo pacientes uidemur quia retribuere mala non possumus. Sed qui idcirco malum non retribuit quia nequaquam ualet, proculdubio paciens non est quia paciencia non in ostensione inquiritur sed in corde. — Gregorius super ewangelium in omelia: Cum audieritis.
98944 De charitate 14 : Nostra sunt etiam illa bona, quae imitari non possumus, sed in aliis amamus, et amantium fiunt quaecumque amantur in nobis.
318448 De honore 6 : Penset quisque quid subjectus egerit, et repente cognoscet si praelatus bona agere, quae proposuerit, possit: quia nequaquam valet in culmine humilitatem discere, qui in imis positus non desiit superbire.
608752 De spe 2 : Tanto spes in Deum solidior surgit, quanto pro illo quisque graviora pertulerit; quia nequaquam retributionis gaudium de aeternitate colligitur, quod non hic prius pia tribulatione seminatur.
723: mf - honor e
Non est dignum ut inde exigas honorem, unde refugis laborem. — Ieronymus ibidem (in epistola).
317494 De honore 17 : Non dignum est, ut inde exigas honorem, unde refugis laborem.
724: mf - humilitas p
Qui sine humilitate uirtutes congregat, in uentum puluerem portat. — Gregorius in omelia VII.
326615 De humilitate 5 : Miranda actio cum elatione non elevat, sed gravat. Qui enim sine humilitate virtutes congregat, in vento pulverem portat; et unde aliquid ferre cernitur, inde deterius caecatur.
725: mf - confessio i
Cessat enim uindicta diuina si confessio precurrat humana. — Ibidem (Ambrosius super Beati immaculati).
128513 De confessione 10 : Peccata sive parva, sive magna sint, impunita esse non possunt, quia vel homine poenitente, vel Deo judicante plectuntur; cessat autem vindicta divina, si confessio praecurrat humana.
726: mf - senectus ad
Nichil turpius quam senex uiuere incipiens. — Seneca epistola XIII.
615812 De stultitia 13 : Inter caetera mala hoc quoque habet stultitia proprium: semper incipit vivere. Quid est autem turpius, quam senex vivere incipiens?
727: mf - perfectio e
Hec est in hominibus sola perfectio: sue imperfectionis cognitio. — Ieronymus in epistola ad Tesifontem.
482275 De perfectis 1 : Magna est perfectio, suae imperfectionis cognitio.
728: mf - scriptura sacra c
Que disputationes, que littere quorumlibet philosophorum, que leges quarumlibet ciuitatum duobus preceptis sunt comparanda ex quibus Christus dicit totam legem et prophetas pendere: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et proximum tuum sicut te ipsum? In hiis enim duobus mandatis tota lex pendet et prophete. — Augustinus ibidem (II. epistola ad Volusianum).
106454 De charitate 52 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et diliges proximum tuum sicut teipsum. Hic Physica, quoniam omnes omnium naturarum causae in Deo creatore sunt.
729: mf - loquacitas t
Vanus sermo uane consciencie est index. Mores hominis lingua pandit, et qualis sermo ostenditur, talis animus approbatur quoniam ex habundancia cordis os loquitur. Sermo uanus non erit absque iudicio quia ab omni statu rectitudinis deperiunt qui per uerba uana dilabuntur. — Hugo libro II. de anima.
472686 De peccatis linguae, de nugis 3 : Sermo vanus, vanae conscientiae judex est. Mores enim hominis lingua pandit; et qualis sermo ostenditur, talis et animus comprobatur.
730: mf - paupertas a
Non tibi displiceat paupertas tua; nichil ea potes dicius inuenire. Vis cognoscere quam locuplex sit? Celum emit quibus thesauris conferri possit quod paupertati uidemus indultum? Vt ad regnum celorum ueniret, diues possessione sua obtinere non potuit; nunc obtinet ut contemptu perueniat. — Augustinus de uerbis apostoli sermone XXVIII.
450702 De pauperibus 11 : Non tibi displiceat paupertas tua; nihil enim ea potest ditius inveniri. Vis scire quam locuples sit paupertas?
731: mf - sapiencia uel sciencia az
Virtutem si licebit in diuiciis explicabit, si minus in paupertate; si poterit in patria, si minus in exilio. Ad utrosque casus aptus est: bonorum rector, malorum uictor. Sapiens artifex est domandi mala: dolor, egestas, ignominia, carcer, exilium ubique horrenda; ad hunc peruenire mansueta sunt. — Seneca in epistola LXXXVI.
296388 De fortitudine 13 : Sapiens virtutem, si licebit, in divitiis explicabit; sin minus, in paupertate: in patria, si poterit; sin minus, in exilio: si poterit, imperator; sin minus, miles: si poterit, integer; sin minus, debilis.
732: mf - conuersacio ax
Sic cum inferiore uiuas quemadmodum superiorem tecum uelis uiuere. — XLVII. epistola.
494601 De potentibus 17 : Sic cum inferiore vivas, quemadmodum tecum vivere superiorem velis.
733: mf - discere u
Mutuo ista fiunt et homines dum docent discunt. Non est quo gloria publicandi ingenii producat in medium ut recitare istis uelis aut disputare; quod facere te uellem si haberes isti populo ydoneam mercem; nemo est qui intelligere te possit. Cui ergo, inquis, ista didici? Non est quod timeas ne operam perdideris si tibi didicisti. — Seneca epistola VII.
602236 Illos tecum admitte, quos tu poteris meliores facere. Mutuo ista fiunt; et homines, dum docent, discunt.
734: mf - compassio d
Tanto quisque perfectus est, quanto perfectius sentit dolores alienos. — Gregorius XIX. moralium.
483214 De perfectis 2 : Tanto quisque perfectus est, quanto perfecte sentit dolores alienos.
735: mf - perfectio g
Tanto quisque perfectus est, quanto perfectius sentit dolores alienos. — Gregorius in omelia.
483214 De perfectis 2 : Tanto quisque perfectus est, quanto perfecte sentit dolores alienos.
736: mf - amor af
Ille in amore Dei maior est qui ad eius amorem plurimos trahit. — Gregorius in omelia.
500077 De praedicatoribus bonis 2 : Ille apud Deum magis in amore ejus est, qui ad ejus amorem plurimos trahit.
737: mf - apostoli l
Nemo apostolis pauperior fuit; nemo tantum pro Domino dereliquit. — Ieronymus in epistola ad Exuperancium.
666957 De voluntate (in De gratiosis) 2 : Certe Christus pro animi voluntate omnia in acceptum refert. Nemo apostolis pauperior fuit, et nemo tantum pro Domino dereliquit.
738: mf - abstinencia i
Modicus ac temperatus cibus et carni et anime utilis est. — Ieronymus ad Rusticum monachum.
188276 De continentia gustus 12 : Modicus ас temperatus cibus, et carni et animae utilis est.
739: mf - fortitudo a
Qui uera uirtute fortis est, nec temere audet nec inconsulte timet. — Augustinus in epistola ad Ieronymum.
297415 De fortitudine 7 : Qui vera virtute fortis est, nec timere audet, nec inconsulte timet.
740: mf - spes e
De diuina miseracione tunc sperandum amplius est, cum presidia humana defecerint. — Ambrosius in exameron.
135031 De confidentia (in De gratiosis) 8 : In gravissimis passionibus spem deponimus, fractique animo resolvimur, improvidi et inertes jacemus, cum de divina miseratione tunc sperandum amplius sit, cum praesidia humana defecerint.
741: mf - stulticia c
Stultus uiator est qui in uia amena prata conspiciens obliuiscitur quo tendebat. — Gregorius in moralibus.
423854 De oblivione 1 : Nulla nos prosperitas blandiens seducat: quia stultus viator est, qui in itinere amoena prata conspiciens, obliviscitur ire quo debet.
742: mf - penitencia l
Qui per penitenciam peccata diluit, angelice felicitatis consors in eternum erit. — Augustinus libro de mirabilibus sacre scripture.
490568 De poenitentia 2 : Qui per poenitentiam peccata diluerit, angelicae felicitatis consors in aeternum erit.
743: mf - ambicio m
Annon limina apostolorum iam plus ambicio quam deuocio terit? Annon uocibus eius uestrum tota die resultat palacium? Annon questibus eius tota legum canonumque disciplina insudat? Annon spoliis eius tota Ytalia inhiat inexplebili auiditate? Non quod ualde Romani curent quo fine res terminetur, sed quia diligunt munera, sequntur retribuciones. Nude nuda loquar, non detego uerenda, sed inuerecunda confuto. — Bernardus de consideracione ad Eugenium libro III.
38815 Nil acerbius cruciat, nil molestius inquietat; nil tamen apud miseros mortales celebrius negotiis ejus. Annon limina Apostolorum plus ambitio, quam devotio terit?
744: mf - patria c
Non solum dominus est capud prophetarum qui a Moyse propheta nominatur, sed Helyas et ceteri prophete minus in patria quam in ceteris ciuitatibus sunt honorati quia prope modum naturale est ciues ciuibus inuidere. Non enim considerant presentis uiri opera; non uirtutem sed fragilitatem recordantur infancie quasi non et ipsi per eosdem etatis gradus ad maturam etatem peruenerint. — Beda super illud Luce IIII.: Nemo propheta in patria sua.
350795 De ira 10 : Propemodum naturale est, ut et nurus socrum, et socrus oderit nurum.
479277 De peccato 23 : Nullum peccatum adeo parvum, quod non crescat neglectum. Non enim considerandum est quid fecerit, sed quem offenderit, quam bonus est, quam benignus, quam pius.
745: mf - odium h
Prope modum naturale est ut nurus socrum et socrus oderit nurum. — Ieronymus super Micheam.
350795 De ira 10 : Propemodum naturale est, ut et nurus socrum, et socrus oderit nurum.
746: mf - iusticia et iustus s
Iusticia est reddere unicuique quod suum est; tribue ergo tribus que sua sunt: superiori, equali, inferiori. Redde reuerenciam prelato et obedienciam quorum altera cordis, altera corporis est. Tribue equali consilium quo ignorancia erudiatur et auxilium quo infirmitas iuuetur. Tribue subiecto custodiam, ut possit cauere peccatum, et disciplinam, ut quod minus cauit minime maneat impunitum. — Bernardus in sermone.
357194 De justitia 12 : Justitia virtus est, quod suum est, unicuique tribuens. Tribue ergo tribus quae sua sunt: redde superiori, redde inferiori, redde aequali cuique quod debes.
418259 De obedientia bona 28 : Redde reverentiam et obedientiam praelato: quarum altera cordis, altera corporis est. Nec enim sufficit exterius obtemperare majoribus nostris, nisi ex intimo cordis affectu sublimiter sentiamus de eis.
747: mf - virtus u
Eque laudabilis uirtus est in corpore ualido ac libero posita quam in morbido ac uincto. Ergo ob tuam uirtutem non magis laudabilis si corpus tuum integrum fortuna prestitit, quam si ex aliqua parte mutilatum. Alioquin hoc erit ex seruorum habitu dominum estimare. Omnia enim ista in que dominium casus exercet serua sunt. Pecunia, corpus et honores inbecilla sunt fluida, mortalia, possessiones incerte. — [auctor et fons absunt in manuscriptis]
663321 De virtute 16 : Omnia ista, in quae dominium casus et fortuna exercet, servilia sunt; pecunia, et corpus, et honores, imbecilla, fluida, mortalia; possessiones incertae: illa rursus, quae virtutis sunt, libera sunt, et invicta.
748: mf - prelacio t
Miscenda est lenitas seueritati faciendo quoddam ex utroque temperamentum ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate soluantur. Hoc nimirum illa tabernaculi archa significat in qua cum tabulis uirga simul et manna erat, quia cum scripture sacre sciencia in boni rectoris sit pectore, si est uirga discrecionis, sit et manna dulcedinis. — Gregorius ibidem (libro XX. moralium).
163404 De connexione uirtutum, de misericordia et justitia 3 : Juxta Pauli vocem, in arca tabernaculi cum tabulis virga simul et manna est, quia Scripturae sacrae scientia in boni doctoris pectore, sicut est virga districtionis, sic est et manna dulcedinis.
749: mf - verecundia m
Sicut uerecundia laudabilis est in malo, ita reprehensibilis est in bono. Erubescere enim malum sapiencie est, bonum uero erubescere fatuitatis. Qui erubescit mala penitendo que fecit, ad uite libertatem peruenit; qui uero erubescit bona facere, a statu rectitudinis cadit, atque ad dampnationem tendit, sicut per redemptorem dicitur: Qui me erubuerit et meos sermones et cetera. — Gregorius in omelia X. super Ezechielem.
650155 De verecundia 7 : Erubescere malum, sapientiae est; bonum vero erubescere, fatuitas. ---- De verecundia 8 : Qui erubescit poenitendo mala quae fecit, ad vitae libertatem pervenit.
750: mf - mirabile siue miraculum a
Quicquid igitur mirabile fit in hoc mundo profecto minus est quam totus hic mundus, id est celum et terra et omnia que in eis sunt que certe Deus fecit. Nam et omni miraculo quod fit per hominem, maius miraculum est homo. Quamuis igitur miracula uisibilium naturarum uidendi assiduitate uilescunt, tamen cum ea sapienter intuemur, inusitatissimis rarisque maiora sunt. — Augustinus libro X. de ciuitate Dei.
108174 De charitate 58 : Domine, amore tuo percussisti cor meum, et amavi te: sed et coelum, et terra, et omnia quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt, ut amem te; nec cessant dicere omnibus, ut inexcusabiles sint.
751: mf - monachus g
Tu, si monachus esse uis non uideri, habeto curam non rei familiaris cui renunciando hoc esse cepisti, sed anime tue. Monachum non loquendo et discurrendo sed tacendo et sedendo quisque nouerit. Monachus non doctoris sed plangentis habet officium qui uel se uel mundum lugeat et Domini pauidus prestoletur aduentum. Flos quidem et preciosus lapis inter ecclesiastica ornamenta monachorum et uirginum chorus est. — Ieronymus ad Rusticum monachum.
386521 De monachis bonis 7 : Monachus non docentis, sed plangentis habet officium, qui vel se monachum lugeat, et Domini sui semper pavidus praestoletur adventum; qui sciens imbecillitatem suam, et vas fragile quod portat, timet offendere ne impingat, et corruat, atque frangatur.
752: mf - passio a
Inspice uulnera pendentis, sanguinem morientis, precium redimentis, cicatrices resurgentis. Caput habet inclinatum ad osculandum, cor apertum ad diligendum, brachia extensa ad amplexandum, totum corpus expositum ad redimendum. Hec quanta sint cogitate; hec in statera uestri cordis appendite ut totus uobis figatur in corde qui totus pro uobis fixus fuit in cruce. — Augustinus in libro de uirginitate.
157270 De connexione uirtutum, de continentia et charitate 3 : Inspicite vulnera pendentis, cicatrices resurgentis, sanguinem morientis, pretium credentis, commercium redimentis. Haec quanti valeant cogitate; haec in statera charitatis appendite, et quidquid amoris nuptiis vestris impedendum habebatis, illi rependite.
659726 De virginibus 5 : Toto vobis figatur in corde, qui pro vobis fixus est in cruce: totum ipse teneat in animo vestro, quidquid voluissetis occupati connubio.
753: mf - adulacio e
Sicut adulantes amici peruertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. — Augustinus IX. libro confessionum.
246010 De discordia 17 : Sicut amici adulantes pervertunt, sic et inimici litigantes plerumque corrigunt.
754: mf - contemplacio u
Vtilius est per simplicem actionem ire ad uitam eternam quam per contemplacionis errorem mitti in gehennam. Multos enim Deus ex carnalibus sua gracia uisitat et ad contemplacionis fastigium eleuat, multosque a contemplacione iusto iudicio deserit et lapsos in terrenis operibus derelinquit. Loth enim in peruersa ciuitate iustus fuit et in monte peccauit. — Ysidorus de summo bono libro III.
300203 Quod aliquando in ipsis quoque erratibus conspicimus electorum. Nam Loth in perversa civitate justus fuit, in monte peccavit.
755: mf - religio an (2)
Qualis debet esse religionis habitus ostendit apostolus: Non in ueste preciosa et cetera. Sed hodie sepe cappa canonici et cuculla monachi non differunt a pallio militis, sed ut ait quidam sapiens: Miles et monachus ex eodem panno parciuntur, ille sibi cucullam, ille clamidem. Non multum differt habitus canonici regularis et secularis, sed si forte regularem uideas, archidiaconum uel episcopum te uidisse contendas. — Hugo ibidem (libro de claustro anime et de duodecim abusionibus).
390261 Vix jam in nostris provinciis invenitur, quo vestiri dignemur: miles et monachus ex eodem panno partiuntur sibi chlamidem et cucullam. Quivis de saeculo quantumlibet honoratus, etiamsi rex, etiamsi imperator ille fuerit, non tamen nostra horrebit indumenta, si sibi suo modo praeparata fuerint et aptata.
756: mf - dolor c
Tanto quisque perfectus est, quanto perfectius sentit dolores alienos. — Gregorius ibidem (libro VII. in moralibus).
483214 De perfectis 2 : Tanto quisque perfectus est, quanto perfecte sentit dolores alienos.
757: mf - adiutorium n
Qui potest emendare et negligit, participem se proculdubio constituit; qui alterius bonum adiuuat, suum facit. — Gregorius in registro.
566029 De remissione 2 : Qui emendare potest, et negligit, participem se proculdubio delicti constituit.
758: mf - honestas b
Tantus splendor honestatis est ut uitam beatam efficiat transquillitas consciencie et securitas innocencie. — Ambrosius libro II. de officiis.
341965 De innocentia 9 : Beatam vitam efficiunt tranquillitas conscientiae, et securitas innocentiae.
759: mf - sapiencia uel sciencia ad
Ad maioris culpe cumulum pertinet scire quemquam quid sequi debeat, et sequi nolle quod sciat. — Ysidorus libro II. de summo bono.
502289 De praedicatoribus malis 10 : Ad majoris culpae cumulum pertinet, scire quemquam quod sequi oporteat, et sequi nolle quod sciat.
760: mf - societas h
Viciosus consciencias uiciosorum non refugit, et ubi omnes sordent, unius minime fetor sentitur. — Bernardus libro de consideratione.
569054 De remorsu conscientiae 8 : Vitiosus vitiosorum conscientias non refugit; et ubi omnes sordent, unius foetor minime sentitur.
761: mf - stulticia d
Tanto quisque intus amplius stultior fit, quanto conatur exterius sapiens uideri. — Gregorius libro XXVII. moralium.
616483 De stultitia 4 : Quia, testante Paulo, sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum, tanto quisque amplius intus stultus fit, quanto conatur exterius sapiens videri.
762: mf - obediencia i
Non attendit uerus obediens quale sit quod precipitur, hoc solo contentus quia precipitur. — Bernardus ibidem.
417279 De obedientia bona 25 : O monachum obedientissimum, qui ex quibuslibet seniorum verbulis ne unum quidem iota praetervolat; non attendit, quale sit quod praecipitur, contentus quia praecipitur! Et haec est obedientia sine mora.
763: mf - error b
Nimis peruerse se ipsum amat qui et alios uult errare ut error suus lateat. Quanto enim melius et utilius ubi ipse errauit, alii non errant quorum ammonitu errore careat. Vos autem qui me multum diligitis, si talem me asseritis ut nunquam in scriptis meis errasse dicatis, frustra laboratis, non bonam causam suscepistis, facile in ea me ipso iudice superamini, quoniam non michi placet cum a carissimis meis talis esse existimor, qualis non sum. Profecto enim non me sed pro me alium sub meo nomine diligunt, si non quod sum sed quod non sum diligunt. — Augustinus in epistola ad Marcellinum.
672292 De voluntate (in De periculis) 8 : Nimis perverse se amat, qui alios vult errare, ut error suus lateat.
764: mf - angelus k
Angelorum uocabulum nomen est officii, non nature. Nam sancti illi celestis patrie spiritus semper sunt spiritus sed semper uocati angeli nequaquam possunt. Tunc solum sunt angeli cum per eos aliqua nunciantur, unde Psalmo: Qui facit angelos suos spiritus. Hii ergo qui minima nunciant angeli, qui uero summa nunciant, archangeli uocantur. Greca enim lingua angeli nuncii, archangeli uero summi nuncii uocantur. Qui idcirco priuatis nominibus censentur ut Michael, Gabriel, Raphael, ut signetur eciam per uocabula quid in operacione ualeant. — Gregorius in omelia: Erant appropinquantes.
50066 De angelis 17 : Hi, qui minima nuntiant, Angeli; qui vero suprema annuntiant, Archangeli vocantur. Hinc est, quod ad Mariam virginem non quilibet angelus, sed Gabriel archangelus mittitur.
765: mf - iniuria b
Qui non repellit a socio si potest iniuriam, tam est in uicio quam ille qui infert. — Ambrosius libro I. de officiis.
297885 De fortitudine 9 : Non in inferenda, sed depellenda injuria, lex virtutis est. Qui enim non repellit a socio injuriam, si potest, tam est in vitio, quam ille qui facit.
479892 De peccato 26 : Qui non repellit a socio suo injuriam si potest, tam est in vitio, quam ille qui facit.
766: mf - scriptura sacra m (1)
Sanctarum scripturarum auctoritatibus colla subdenda sunt ut ad intellectum quisque per fidem ueniat. — Augustinus de baptismo paruulorum.
364285 De lectione 12 : Sanctarum Scripturarum altitudo quasi montes pascuae sunt, ad quos dum quisque justorum conscenderit, pascuae indeficientis refectionem invenisse se gaudebit.
661374 De virginibus et viduis et conjugatis 2 : Certa ratione et sanctarum scripturarum auctoritate, nec peccatum esse nuptias invenimus; sed tamen nec eas bono vel virginalis continentiae, vel etiam vidualis abstinentiae, aequamus.
767: mf - beneficiencia siue beneficium b
Ante Dei oculos nunquam est uacua manus a munere si archa cordis repleta est bona uoluntate. — Augustinus omelia V. super Iohannem.
665729 De voluntate (in De gratiosis) 1 : Ante Dei oculos nunquam est vacua manus a munere, si fuerit arca cordis repleta bona voluntate.
768: mf - munus c
Ante Dei oculos nunquam est uacua manus a munere, si archa cordis sit repleta bona uoluntate. — Gregorius in omelia.
665729 De voluntate (in De gratiosis) 1 : Ante Dei oculos nunquam est vacua manus a munere, si fuerit arca cordis repleta bona voluntate.
769: mf - correctio ar
Multi homines et culpam confitentur et humiles non sunt. Nam multos nouimus qui arguente nullo peccatores se esse confitentur. Cum uero de culpa sua fuerint fortasse correpti, patrocinium defensionis querunt ne peccatores esse uideantur. Et sequitur: Indicia autem uere confessionis sunt ut sicut quisque peccatorem se dicit, ita id de se dicenti alteri non contradicit. Et superbie uicium est ut quod fateri de se quisque sua sponte dignatur, hoc sibi dici ab aliis dedignatur. — Gregorius libro XXII. moralium super illud Iob XXXI.: Si celaui in sinu meo.
463289 De peccatis linguae, de excusatione 4 : Superbiae vitium est, ut quod de se fateri quisque quasi sponte dignatur, hoc sibi dici ab aliis dedignetur.
770: mf - adulacio n
Nichil est quod tam facile corrumpat mentes hominum sicut adulacio. Plus enim nocet lingua adulatoris quam gladius persecutoris. — Ieronymus super Psalmos.
456642 De peccatis linguae, de adulatione 9 : Plus nocet lingua adulatoris, quam manus persecutoris.
771: mf - amicicia cg
Negociatio est non amicicia que ad commodum accedit. Detrahit enim amicicie qui illam parat ad bonos casus. — Seneca ibidem (IX. epistola ad Lucillum).
47192 De amicitia 24 : Amicum paro, ut habeam pro quo mori possim; ut habeam quem in exilium sequar; cujus me morti et opponam, et impendam. Detrahit amicitiae majestatem suam, qui illam parat ad bonos casus.
772: mf - crux g
Duobus modis crux tollitur, cum aut per abstinenciam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. — Gregorius in omelia: Si quis uult uenire post me et cetera.
211778 De cruce spirituali 1 : Crux a cruciatu dicitur. Et duobus modis crucem Domini bajulamus, cum aut per abstinentiam carnem affligimus, aut per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus.
773: mf - detractio x
Non solum ille reus est qui falsum de alio profert, sed et is qui cito aurem criminibus prebet. — Ysidorus de summo bono libro III.
207643 De credulitate 6 : Erit ille apud Deum condemnatus, qui adversus innocentem falsum testimonium, vel dicit, vel dicentibus credit. Nam non solum reus est, qui falsum de aliquo profert, sed is qui cito aurem criminibus praebet.
774: mf - elemosina c
Multa sunt genera elemosinarum que cum facimus, adiuuamur ut nobis dimittantur peccata. Sed ea nichil est maius quam cum ex corde dimittimus peccata. — Augustinus in encheridion.
270462 De eleemosyna accepta 26 : Multa sunt genera eleemosynarum, quas cum facimus, adjuvamur ut dimittantur peccata nostra. Sed ea nihil est majus, qua ex corde dimittimus, quod in nos quisque peccavit.
775: mf - elemosina ah
Quisquis super eum cui aliquid donauit fastu elacionis se extollit, maiorem culpam peragit superbiendo quam extrinsecus mercedem largiendo. — Gregorius libro XXI. moralium.
272964 De eleemosyna inaccepta 2 : Quisquis super eum, cui aliquid tribuit, fastu se elationis extollit, majorem culpam intrinsecus superbiendo peragit, quam, extrinsecus largiendo, mercedem acquirit.
776: mf - gratitudo siue graciarum actio t
Sapiens omnia examinabit secum quantum acceperit, a quo et quando, ubi, quemadmodum. Itaque negamus quemquam scire graciam referre nisi sapientem. — Seneca LXXXII. epistola.
582011 De sapientia 16 : Sapiens omnia examinabit secum, quid acceperit, a quo, quantum, ubi, quemadmodum.
777: mf - ieiunium q
Non Deo sed sibi ieiunat qui ea que uentri ad tempus subtrahit, non inopibus tribuit, sed uentri post modum offerenda custodit. — Gregorius ibidem (in pastorali).
153277 De connexione uirtutum, de abstinentia et eleemosyna 3 : Non Deo, sed sibi quisque jejunat, si ea quae ad tempus sibi subtrahit, inopibus non tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit.
778: mf - luxuria g
Qui luxuriatur uiuens mortuus est, eciam ferreas mentes libido domat que maiorem in uirginibus patitur famem, dum dulcius putant omne quod nesciunt. — Ieronymus in epistola matri et filie.
304757 Unde Hieronymus: Qui luxuriatur, vivens mortuus est; et qui inebriatur, mortuus et sepultus.
779: mf - ornatus u
Serico et purpura indute Christum sincere induere non possunt, auro et margaritis adornate et monilibus ornamenta mentis et corporis perdiderunt. — Cyprianus ibidem (in libro de habitu uirginum).
441863 Hoc Deus culpat, hoc denotat. Sericum et purpuram indutae Christum induere non possunt: auro, et margaritis, et monilibus adornatae, ornamenta cordis ac pectoris perdiderunt.
780: mf - pax af
Quietissimam uitam agerent homines in terra si hec duo uerba a natura rerum omnium tollerentur: meum et tuum. — Seneca in libro de moribus.
123323 De communitate 19 : Quietissime viverent homines, si duo verba tollerentur: meum et tuum.
781: mf - studium am
Si uis uacare animo, aut pauper sis aut pauperi similis. Multis enim ad philosophandum obsistere diuicie, paupertas autem expedita est secura. — Seneca XVII. epistola.
453049 De pauperibus 22 : Si vis vacare animo, aut pauper sis oportet, aut pauperi similis. Non potest salutare fieri studium sine fragilitatis cura.
782: mf - venia t
Si hoc quod in nos delinquitur