Found quotations:
983 vc
301 vc+mf
230 vc+lp
128 vc+mf+lp

Overlaps for vc+mf
Quote Name Quote & Overlaps
 1. vc - de prudentia 4
mf - tribulatio al
Ne indignemini si mali in hoc mundo floreant et uos patimini quia non est Christiane religionis in mundo exaltari sed deprimi. Mali nichil habent in celo, uos nichil in hoc mundo, sed spe illius boni ad quod tenditis, quicquid in uia contigerit, gaudere debetis. — Beda et est in glossa super illud Iacobi I.: Omne gaudium existimate fratres.
5 Non indignemini si mali in mundo prudentia floreat, et vos patimini, quia non est Christiane religionis in temporalibus exaltari sed deprimi. Mali autem nichil habent in celo boni.
 
 2. vc - de virginitate 7
mf - virginitas u
Virgo carne non mente nullum premium habet in repromissione. — Ysidorus de summo bono libro II.
1 Virgo carne et non mente nullum premium habet in repromissione. Vnde et insipientibus virginibus salvator in iudicio veniens dicit: amen amen dico vobis, nescio vos.
mf - prelacio au
Misisti manum ad aratrum, opus est fortitudinis et constancie; speculator factus es, opus est prudencie; debitor es sapientibus et insipientibus, opus est iusticie; predicare debes, opus est temperancie. — Bernardus in quadam epistola.
70 Virgo carne et non mente nullum premium habet in repromissione. Vnde et insipientibus virginibus salvator in iudicio veniens dicit: amen amen dico vobis, nescio vos.
mf - maria ai
Maria omnibus facta est sapientibus et insipientibus copiosissima caritate debitricem se fecit. Omnibus misericordie sinum aperit ut de plenitudine illius accipiant uniuersi, captiuus redemptionem, eger curacionem, tristis consolacionem, peccator ueniam, iustus graciam, angelus leticiam, denique tota Trinitas gloriam, Filii persona carnis humane substanciam ut non sit qui se abscondat a calore eius. — Bernardus sermone LXXXXVIII.
70 Virgo carne et non mente nullum premium habet in repromissione. Vnde et insipientibus virginibus salvator in iudicio veniens dicit: amen amen dico vobis, nescio vos.
 
 3. vc - de avaritia 15
mf - caritas b
Radix omnium bonorum est caritas, et radix omnium malorum est cupiditas, et simul ambe esse non possunt, quia nisi una radicitus euulsa fuerit, alia plantari non potest. Sine causa aliquis conatur ramos incidere, si radicem non contendit euellere. — Augustinus omelia VIII. super Iohannem et est de penitencia distinctione secunda.
11 Cupiditas omnium criminum mater est, quoniam apostolus ait: Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide.
mf - cupiditas u
Radix malorum est cupiditas. Hec sacrilegia committit et furta, rapinas exercet et predas, bella gerit et homicidia, symoniace uendit et emit, inique petit et recipit, iniuste negociatur et feneratur; instat dolis et imminet fraudibus, dissoluit pactum et uiolat iuramentum, corrumpit testimonium et peruertit iudicium. — Innocencius de uilitate condicionis humane.
61 Cupiditas omnium criminum mater est, quoniam apostolus ait: Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide.
 
 4. vc - de conditione humana et brevitate huius vite 11
mf - gloria mala siue uana ab
Quid profuit illis inanis gloria, breuis leticia, mundi potencia, carnis uoluptas, false diuicie, magna familia et mala concupiscencia? Vbi risus, ubi iocus, ubi iactancia, ubi arrogancia? De tanta leticia, quanta tristicia! Post tantam uoluptatem, tam grauis miseria! De illa exultacione ceciderunt in magnam ruinam et magna tormenta. Quicquid illis accidit, tibi accidere potest, quia homo es; homo de humo, limus de limo, de terra es et de terra uiuis et in terram reuerteris quando ueniet dies ultima que subito uenit, et forsitan hodie erit. Certum est quia morieris, sed incertum quando aut quomodo uel ubi. Quoniam mors te ubique exspectat, tu quoque, si sapiens fueris, ubique eam exspectabis. — Hugo ibidem (libro I. de anima).
592 Una namque pena implicat, quos unus amor in crimine ligat. Quid profuit illis inanis gloria, brevis leticia, mundi gloria, et potentia, carnis voluptas, false divitie, magna familia, et mala concupiscentia? Ubi risus, ubi iocus, ubi potentia, ubi iactantia, ubi arrogantia? De tanta leticia, quanta tristicia! Post tantam voluptatem, tam gravis miseria! De illa exultatione ceciderunt in gravem ruinam et magna tormenta. Quidquid illis accidit, tibi accidere poterit, quia homo es, homo de humo, limus de limo. De terra es, et de terra vivis, et in terram reverteris, quando veniet dies ultima, que subito veniet, et forsitan hodie erit. Certum est quia morieris, sed incertum quando et quomodo vel ubi. Quoniam mors ubique te expectat, tu quoque, si sapiens fueris, ubique eam expectabis.
mf - gloria mala siue uana z
Dic michi, ubi sunt amatores mundi qui ante pauca tempora nobiscum erant? Nichil ex eis remansit nisi cineres et uermes. Attende diligenter quid sunt uel quid fuerunt. Homines fuerunt sicut tu; comederunt, biberunt, riserunt, duxerunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descenderunt. Hic caro eorum uermibus et illic anima ignibus deputatur, donec rursus infelici collegio colligati sempiternis inuoluantur incendiis. Qui socii fuerunt in uiciis, socii erunt in penis. Vna namque pena implicat quos unus amor in crimine ligat. — Hugo libro I. de anima.
94 Si vero dicis: Durus est hic sermo, non possum mundum spernere, et carnem meam hodio habere, dic michi, ubi sunt amatores mundi, qui ante pauca tempora nobiscum erant? Nichil ex eis remansit nisi vermes et cineres. Attende diligenter quid fuerunt et quid sunt. Homines fuerunt sicut tu es: comederunt, biberunt, riserunt, et duxerunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descenderunt hic caro eorum vermibus, et illic eorum anima ignibus deputatur, donec rursus infelici collegio colligata sempiternis involvatur incendiis. Una namque pena implicat, quos unus amor in crimine ligat. Quid profuit illis inanis gloria, brevis leticia, mundi gloria, et potentia, carnis voluptas, false divitie, magna familia, et mala concupiscentia?
mf - prosperitas u
Quid, inquit, profuit illis superbia? Quid diuiciarum iactancia, breuis leticia, mundi potencia, uana uoluptas, magna familia, mala concupiscencia post uoluptatem? Vbi iocus? Vbi risus? Vbi iactancia? Vbi arrogancia? Heu, de tanta leticia, quanta tristicia! — Bernardus ibidem (libro II. de consideracione).
630 Quid profuit illis inanis gloria, brevis leticia, mundi gloria, et potentia, carnis voluptas, false divitie, magna familia, et mala concupiscentia? Ubi risus, ubi iocus, ubi potentia, ubi iactantia, ubi arrogantia? De tanta leticia, quanta tristicia! Post tantam voluptatem, tam gravis miseria!
 
 5. vc - de fide 8
mf - fides siue fidelitas p
Tunc enim ueraciter fideles sumus si quod uerbis promittimus, operibus implemus. — Gregorius omelia XXIX.
85 Quid enim prodest si redemptori nostro fide iungimur, si ab eo moribus disiungimur? Tunc enim veraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus, operibus adimplemus.
 
 6. vc - de gula 6
mf - sollempnitas d
Valde absurdum est nimia saturitate uelle honorare martyrem quem sciamus Deo placuisse ieiuniis. — Ieronymus in epistola ad Eustochium.
12 Cum venter nimia saturitate distenditur, aculei libidinis suscitantur.
 
 7. vc - de ipocrisis 13
mf - ipocrisis am
O ypocrita, si bonum est bonum esse, ut quid uis apparere quod non uis esse? Si malum est malum esse, ut quid uis esse quod non uis apparere? Si bonum est bonum apparere, melius est bonum esse. Si malum est malum apparere, peius est malum esse. Ergo aut appare quod es, aut esto quod appares. — Crisostomus ibidem (Mattheum VII.).
1 Ipocrita si bonum est, bonum esse, cur non vis esse, quod vis aparere?
 
 8. vc - de visitatione familiaritatis mulierum 9
mf - mulier a
De carbonibus scintille dissiliunt, de ferro rubigo nutritur, morbos aspides sibilant, et mulier fundit concupiscencie pestilenciam. In risu aliquando dissoluitur, nunc blandicias exhibet et, quod est uenenosius super cuncta, psallere delectatur aut canere, cuius cantu tolerabilius est audire basiliscum sibilantem. — Augustinus in libro de singularitate clericorum.
55 Societas mulierum clericis maxime debet esse infesta. De carbonibus enim sintille procedunt, de ferro rubigo nutritur, aspides venenum sibilant, et mulier pestilentiam concupiscentie fundit.
 
 9. vc - de amicitia 7
mf - amicicia cn
Nulla pusilla domus que multos recipit amicos. Talem diligenciam exhibe in amicis comparandis ne incipias amare quem deinceps possis odire. — Seneca ibidem (in prouerbiis).
1 Talem diligentiam in amicis exhibe comparandis, ne incipias amare quem deinceps possis odisse. Tu primum exibe te bonum, et sic queras alterum similem tui.
mf - amicicia co
Quanti tales amicos habere uoluerunt et ipsi tales esse non possunt. Tu primum exhibe te bonum et sic quere alterum similem tui. — Seneca ibidem (in prouerbiis).
96 Talem diligentiam in amicis exhibe comparandis, ne incipias amare quem deinceps possis odisse. Tu primum exibe te bonum, et sic queras alterum similem tui.
 
 10. vc - de compassione 3
mf - abstinencia p
Incassum per abstinenciam corpus atteritur si inordinatis motibus dimissa mens uiciis dissipatur. — Gregorius in pastorali.
42 Duobus modis crux Christi tollitur, aut cum per abstinentiam corpus affligimus, aut cum per conpassionem proximo condolemus.
mf - abstinencia s
Per Symonem qui signantur, nisi abstinentes? Qui foris carnem afficiunt, interius tamen fructum abstinencie non acquirunt. Crucem igitur Domini Symon in angaria portat, quia cum ad bonum opus sine bona uoluntate ducitur, rem bonam sine fructu operatur. Symon ergo crucem portat sed in cruce non moritur, quia abstinentes exterius per abstinenciam corpus afficiunt, sed interius per desiderium mundo uiuunt. — Gregorius super ewangelia parte V.
45 Duobus modis crux Christi tollitur, aut cum per abstinentiam corpus affligimus, aut cum per conpassionem proximo condolemus.
 
 11. vc - de ebrietate 14
mf - ebrietas an
Quid turpius ebrioso cui fetor in ore, tremor in corpore; qui promit stulta, prodit occulta; cui mens alienatur, facies transformatur? Nullum enim secretum ubi regnat ebrietas; fecundi calices quem non fecere disertum. — Innocencius de uilitate condicionis humane.
1 Quid turpius ebrioso cui fetor in ore, tremor in corpore; promit stulta, prodit occulta, cui mens alienatur, faties transformatur?
 
 12. vc - de iustitia 9
mf - ipocrisis a
Simulata equitas non est equitas sed duplex iniquitas quia et iniquitas et simulacio. — Augustinus super Psalmum LXIII.
1 Simulata equitas, non est equitas, sed duplex iniquitas.
 
 13. vc - de laude superne civitatis et premio eterno 2
mf - gloria eterna s
Ibi quicquid amabitur aderit, nec desiderabitur quod non aderit. Omne quod ibi erit bonum erit; et summus Deus summum bonum erit; et quod est omnino beatissimum, ita semper fore certum erit. Ibi uacabimus et uidebimus, uidebimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis nisi peruenire ad regnum cuius nullus est finis? — Augustinus libro XXII. de ciuitate Dei.
103 Dedignetur ergo unusquisque vestrum ultra servire peccato, quibus tanta beatitudo preparatur in celo. Ibi vacabimus, videbimus et amabimus, quod erit in fine sine fine.
 
 14. vc - de elemosina 13
mf - pietas i
Beneficium debet exhiberi per pietatem et bonum uerbum tribui per humilitatem. — Gregorius ibidem (libro XXI. moralium).
232 Qui etsi rebus ministerium pietatis perficiunt, verbis tamen gratiam humilitatis perdunt. Bonum ergo debet exhiberi per pietatem, et bonum verbum tribui per humilitatem.
 
 15. vc - de contemplatione 7
mf - contemplacio m
Sepe enim qui contemplari Deum quieti poterant occupacionibus pressi ceciderunt; et sepe qui occupati humanis usibus uiuerent gladio sue quietis extincti sunt. — Gregorius libro VI. moralium.
28 Non potest quis tota mente contemplari deum, qui frequentia utitur mulierum.
mf - sollicitudo siue occupatio f
Sepe qui contemplari Deum quieti poterant, occupationibus pressi ceciderunt, et sepe qui occupati bene humanis usibus uiuerent, gladio sue quietis extincti sunt. Non nulli hominum ita ociose mentis sunt ut si eos labor occupationis excipiat, in ipsa operis inchoatione succumbant. — Gregorius ibidem (libro VI. moralium).
28 Non potest quis tota mente contemplari deum, qui frequentia utitur mulierum.
 
 16. vc - de patiencia 7
mf - tribulatio k
Tanto spes in Deo solidior surgit, quanto pro illo quisque grauiora pertulerit quia nequaquam retributionis gaudium de eternitate colligitur quod non hic prius pia tribulatione seminatur. — Gregorius libro X. moralium.
1 Tanto spes in deo solidior surgit, quanto pro eo quis protulerit grauiora.
 
 17. vc - de virginitate 8
mf - disciplina d
Disciplina custos spei, reticinaculum fidei, dux itineris salutaris, fomes ac nutrimentum bone indolis, magistra uirtutis, facit in Christo manere semper ac iugiter Deo uiuere, ad promissa celestia et diuina premia peruenire. — Cyprianus epistola II. de disciplina et habitu uirginum.
170 Virgines de suis meritis gloriantes ypocritis comparantur, gloriam boni operis foris appetunt, quam intra conscientiam humiles habere debent aut debuerunt. Tales igitur ad promissa celestia non perveniunt, quia ipsi sibi promissum virginitatis per elationis vitium auferunt.
 
 18. vc - de compunctione 8
mf - lacrima l
Lacrime penitencium uinum sunt angelorum quia in illis odor uite, sapor gracie, gustus indulgencie, sanitas redeuntis innocencie, reconciliationis iocunditas, et serenate consciencie suauitas. — Bernardus super Cantica.
1 Lacrime penitentium potus angelorum, odor vite, sapor gratie, indulgentie gentrix, reconciliationis iocunditas, conscientieque est suavitas.
 
 19. vc - de dilectione proximi 4
mf - dilectio m
Nichil est preciosius Deo uirtute dilectionis, nichil est desiderabilius dyabolo extinctione caritatis. — Gregorius in pastorali.
1 Nichil speciosius deo virtute dilectionis, nichil desiderabilius dyabolo extinctione caritatis.
mf - discordia k
Sicut nichil est preciosius Deo uirtute dilectionis, ita nichil est desiderabilius dyabolo extinctione caritatis. Quisquis ergo seminando iurgia dilectionem proximorum perimit, hosti Dei familiarius seruit. — Gregorius in pastorali.
1 Nichil speciosius deo virtute dilectionis, nichil desiderabilius dyabolo extinctione caritatis.
 
 20. vc - de obedientia 16b
mf - obediencia d
Obediencia sola uirtus est que menti uirtutes ceteras inserit insertasque custodit. Melior est obediencia quam uictime. Obediencia uictimis iure preponitur quia per uictimas aliena caro, per obedienciam uero uoluntas propria mactatur. — Gregorius libro XXXV. moralium tractans illud I. Regum.: Melior est obediencia quam uictime.
20 Obedientia quippe victimis iure preponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur deum quisque citius placat, quanto ante eius oculos repressa arbitrii sui superbia, gladio precepti se immolat.
 
 21. vc - de compunctione 7
mf - lacrima d
O lacrima humilis! Tua est potencia, tuum regnum. Tribunal iudicis non uereris, amicorum tuorum accusatoribus silencium imponis. Non est qui te accedere uetet. Si sola intras, uacua non redibis, magis crucias dyabolum quam pena infernalis. Quid plura? Vincis inuincibilem, ligas omnipotentem, inclinas filium uirginis. — Ieronymus in epistola.
191 O humilis lacrima, tuum est regnum dei, tua omnipotentia, ante conspectum iudicis introire non vereris, inimicis te accusantibus silentium imponis, et quandoque de ore iudicis sententiam rapis, quid plura vincis invicibilem et ligas omnipotentem.
 
 22. vc - de ebrietate 7
mf - ebrietas b
Ebrietas est flagicionum omnium mater, culparumque materia, radix criminum, origo uiciorum, turbacio capitis, subuersio sensus, tempestas lingue, procella corporis, naufragium castitatis, amencia temporis, insania uoluntaria, ignominiosus langor, turpitudo morum, dedecus uite, honestatis infamia, anime corruptela. — Augustinus ad sacras uirgines.
1 Ebrietas est flagitiorum omnium mater, culparum materia, radix criminum, origo vitiorum, turbatio capitis, subversio sensus, tempestas lingue, procella corporis, naufragium castitatis, insania voluntatis, ignominiosus langor, turpitudo morum, dedecus vite, honestatis infamia, anime corruptela.
 
 23. vc - de laude superne civitatis et premio eterno 6e
mf - gloria eterna am
Festinemus ad locum tuciorem, id est ad agrum uberiorem, ad pastum saniorem, ut habitemus sine metu, habundemus sine defectu, epulemur sine fastidio. — Bernardus.
165 Festinemus ergo, providi filii, ad locum tutiorem, ad pastum suaviorem, et habitemus sine victu, habundemus sine defectu, epulemur sine fastidio. O quidquid nobis illic erit gaudii, tamen sine timore et periculo, sine voto et tedio, sine suspicione et vicio habitabimus.
 
 24. vc - de oratione 15
mf - oratio ak (2)
Quanto grauiori tumultu carnalium premimur, tanto orationi insistere ardencius debemus. — Gregorius in omelia.
1 Quanto graviori tumultu cogitationem carnalium premimur, tanto orationi ardentius insistere debemus.
 
 25. vc - de caritate 4
mf - gratitudo siue graciarum actio l
Si bene merentibus aliena gracia non respondet, merces tamen sua uirtuti non deerit que pocius fructus lucra satis habet simpliciter apud se de bono felicis consciencie testimonio gloriari. Neque enim subiecta est externe disposicionis arbitrio, sed in sua proprie puritatis maiestate consistens ab indignioribus premia non requirit. — Cassiodorus in quadam epistola.
87 Caritas libertatem donat, timorem repellit, laborem non sentit, meritum non intuetur, premia non requirit, et tamen plus omnibus urget.
 
 26. vc - de invidia 10
mf - inuidia z
Nulla tam modesta felicitas est que malignitatis dentes uitare possit. Diuites enim sunt alienis iacturis, locupletes calamitatibus, immortales funeribus. Vnde quidam interrogatus quomodo inuidos non haberet, respondit: Si nichil, inquit, ex magnis rebus habueris, aut nichil feliciter gesseris; nam sola miseria caret inuidia. — Valerius Maximus libro IIII.
1 Si nichil habueris ex magnis rebus, aut nihil feliciter gesseris, invidos non habebis.
 
 27. vc - de paupertate 15
mf - paupertas ag
Nec paupertas tibi immunda sit, nec parsimonia sordida, nec simplicitas neglecta, nec lenitas languida; et si res tibi exigue sint, non sint tamen anguste; nec tua defleas, nec aliena mireris. — Seneca de quattuor uirtutibus.
7 Neque paupertas tibi immunda sit, neque parsimonia sordida, neque simplicitas neglecta, nec lenitas languida.
 
 28. vc - de luxuria 2
mf - temperancia e
Temperancia facit abstinentem, parcum, sobrium, moderatum, pudicum, tacitum et uerecundum. Hec uirtus, si in animo habitat, libidines frenat, affectus temperat, desideria sancta multiplicat, uiciosa castigat, omnia intra nos confusa ordinat, cogitaciones prauas remouet, sanctas inserit, ignem libidinose uoluptatis extinguit, mentem placida tranquillitate componit, et totam ab omni semper tempestate uiciorum defendit. — Prosper libro III. de uita contemplatiua.
13 Luxuria est libidinose voluptatis appetitus.
 
 29. vc - de luxuria 5
mf - auaricia bc
Auarus nec compacientibus compatitur nec miseris subuenit uel miseretur, sed offendit Deum, offendit proximum, offendit seipsum; nam Deo detinet debita, proximo denegat necessaria, sibi subtrahit opportuna; Deo ingratus, proximo impius, sibi crudelis. Viro cupido et tenacissimo sine racione est substancia et homini liuido adquid aurum? Qui sibi nequam est cui alii bonus erit? Non enim proximum suum diligit sicut seipsum quem inedia perimit, egestas consumit; nec Deum diligit super omnia qui Deo prefert aurum, preponit argentum. — Innocencius ibidem. [de uilitate condicionis humane]
402 Dicitur luxuria, quia sicut bruchus nascitur ex locusta arefacta in pariete, qui, cum alas non habeat, inhaeret terrae, et consumit et comedit quidquid in terra invenit; ita luxuria hominem devastat, famam aufert, bursam evacuat, corpus enervat, animam commaculat, visum obtenebrat, Deum perdit, proximum offendit: cibus est diaboli, odium angelis; unde Joel: Residuum bruchi, id est luxuriae, comedit locusta, id est superbia, quia peracta luxuriae poenitentia, invadit hominem superbia et infestat.
mf - miseria o
Formatus est homo de puluere, de luto, de cinere, quodque uilius est de spurtissimo spermate; conceptus in pruritu carnis, in feruore libidinis, in fetore luxurie, quodque deterius est in labe peccati; natus ad laborem, timorem, dolorem, quodque miserius est ad mortem. Agit praua quibus offendit Deum, offendit proximum, offendit se ipsum. Agit turpia quibus polluit famam, polluit personam, polluit conscienciam. Agit uana quibus negligit seria, negligit utilia, negligit necessaria. Fit cibus ignis qui semper ardet et urit inextinguibilis; esca uermis qui semper rodit et comedit immortalis; massa putredinis que semper fetet et sordet horribilis. — Idem ibidem (Innocencius de uilitate conditionis humane).
402 Dicitur luxuria, quia sicut bruchus nascitur ex locusta arefacta in pariete, qui, cum alas non habeat, inhaeret terrae, et consumit et comedit quidquid in terra invenit; ita luxuria hominem devastat, famam aufert, bursam evacuat, corpus enervat, animam commaculat, visum obtenebrat, Deum perdit, proximum offendit: cibus est diaboli, odium angelis; unde Joel: Residuum bruchi, id est luxuriae, comedit locusta, id est superbia, quia peracta luxuriae poenitentia, invadit hominem superbia et infestat.
 
 30. vc - de accidia 8
mf - prelacio az
Nunc audi canticum meum minus suaue sed salutare. Monstruosa res gradus summus et animus infimus, sedes prima et uita yma, lingua magniloqua et manus ociosa, sermo multus et fructus nullus, uultus grauis et actus leuis, caput canum et cor uanum, facies rugosa et lingua nugosa, ingens auctoritas et nutans stabilitas. — Bernardus de consideracione libro II.
11 Otium est monstruosa res gradus summus et animus infimus, sedes prima et vita yma, lingua maliloqua et manus otiosa, sermo muItus et fructus nullus, vultus gravis et actus exiguus.
 
 31. vc - de humilitate 23
mf - consciencia i
Semper consciencia serui Dei humilis esse debet et tristis ut per humilitatem non superbiat et per utilem merorem cor ad lasciuiam non dissoluat. — Ysidorus libro III. de summo bono.
1 Semper conscientia servi dei humilis debet esse et tristis.
 
 32. vc - de amore dei 11
mf - amor at (2)
Non potest capere ignitum eloquium frigidum pectus. Quomodo enim Grece loquentem intelliget qui Grecam non nouit, nec Latine loquentem qui Latinus non est, et ita de ceteris. Sic lingua amoris ei qui non amat barbara erit; erit, inquam, sicut es sonans et tintinabulum tiniens. — Bernardus in quodam sermone.
1 Non potest capere ignitum eloquium frigidum pectus. Quomodo enim grece loquentem non intelligit, qui grece non novit, sic lingua amoris ei qui non amat barbara est.
 
 33. vc - de liberalitate 15
mf - liberalitas ag
Officium liberalitatis est omni petenti dare, deos imitari. Si deos imitaris, da eciam ingratis. Nam et sceleratis sol oritur et piratis patent maria. Dii rerum omnium optimi actores ignorantibus beneficia dare incipiunt, ingratis perseuerant. Non cessant dii beneficia congerere, unam sortiti intencionem, scilicet prodesse. Imitemur illos; demus eciam si multa in irritum data sunt. Ingratus est; non fecit michi iniuriam sed sibi. Nam gratum semper beneficium delectat, ingratum semel. — Seneca ibidem (libro I. de beneficiis).
1 Si deum imitari vis, da etiam ingratis. Nam et sceleratis sol oritur, et pirratis patent maria.
 
 34. vc - de visitatione familiaritatis mulierum 17
mf - mulier d
Grauem inimicum sortita est castitas cui non solum resistendum, sed dimisso freno longius fugiendum, nec eo minus timende sunt quia religiose uidentur, quia quanto religiosiores tanto cicius alliciunt, et sub pretextu pietatis latet uiscus libidinis. Experto crede; episcopus loquor coram Deo non mentior: cedros Libani, duces gregum sub hac peste cecidisse reperi, de quorum casu non magis suspicabar quam Ambrosii uel Ieronimi impudica turpitudine. — Augustinus de cohabitacione clericorum et mulierum.
209 Quo enim sanctiores sunt, eo magis alliciunt, et sub pretextu blandi sermonis immiscet se viscus libidinis. Crede michi, episcopus sum in Christo, loquor non mentior. Cedros Libani et gregum arietes sub hac peste corruisse reperi, de quorum casu non minus presumebam quam Ieronimi et Ambrosii.
mf - conuersacio bc
Cum quidam stolidus audiente Pythagora diceret, malle cum mulieribus esse quam cum philosophis conuersari, et sues, inquit, in ceno libencius quam in pura aqua uersantur. — Valerius libro VII. de memorabilibus dictis.
31 Asper sermo brevis et rigidus cum mulieribus est habendus, nec quia sancte sunt ideo minus cavende.
 
 35. vc - de penitentia 6
mf - restitutio b
Si res aliena propter quam peccatum est cum reddi possit non redditur, non agitur penitencia, sed fingitur. Si autem ueraciter agitur, non remittetur peccatum nisi restituatur ablatum sed, ut dixi, cum restitui potest. — Augustinus in epistola ad Macedonum.
90 Si res aliena per quam peccatum est, reddi possit, et non redditur penitentia, nequaquam agitur, sed simulatur, et hoc ideo dixi, quia nuncquam remititur peccatum, nisi restituatur ablatum.
 
 36. vc - de temptatione dyaboli 24
mf - temptatio ah
Non desinit antiquus hostis temptationum laqueos ubique pretendere ut quoquo modo fidem credencium ualeat corrumpere. Nouit enim cui illecebras carnis ingerat, cui uirus inuidie infundat, cui incitamenta luxurie apponat; nouit quem merore conturbet, quem gaudio fallat, quem metu opprimat, quem admiratione seducat; omnium discutit mores, omnium uentilat causas, omnium scrutatur affectus; et ibi querit causas nocendi, ubi uiderit quemquam diligencius occupari. — Leo papa in sermone.
1 Non enim desinit antiqus hostis, transfigurans se in angelum lucis, deceptionum laqueos ubique pretendere, et ut quoquomodo fidem credentium corrumpat instare.
289 Novit cui adhibeat estus cupiditatis, cui illecebras gule ingerat, cui incitameata luxurie apponat, cui infundat virus invidie, quem merore conturbat, quem fallat gaudio, quem metu opprimat, quem amaritudine seducat, omnium discutit consuetudinem, ventilat curas, scrutatur affectus et ibi causas querit nocendi, ubi quemquam viderit studiosius occupari.
 
 37. vc - de contemplatione 5
mf - relinquere c
Qui celestis uite dulcedinem in quantum possibilitas admiserit, perfecte cognouerit ea que in terris amauerat, libenter cuncta derelinquit. In comparatione eius uilescunt omnia, deserit habita, congregata dispergit, inardescit in celestibus animus, nichil in terrenis libet, deforme conspicitur quicquid de terrene rei placebat specie quia sola preciose margarite claritas fulget in mente. — Augustinus in omelia.
1 Qui celestis vite dulcedinem in quantum possibilitas permittit, perfecte cognoverit, omnia que in terris amaverat, cuncta libenter reliquit. In comparatione eius vilescunt omnia, deserit habita, dispergit congregata, inardescit in celestibus animus, nihil in terrenis libet, deforme quidquid de terrene rei specie placet, quia sole pretiose margarite claritas fulget in mente.
mf - gloria eterna r
Si consideremus que et quanta sunt que sanctis dabuntur in die iudicii, que et quanta sunt que nobis promittuntur in celis, uilescunt omnia que habentur in terris. Terrena namque substancia superne felicitati comparata pondus est, non subsidium. Temporalis uita eterne uite comparata mors est dicenda pocius quam uita. Que lingua uel quis intellectus capere sufficit illa superne ciuitatis quanta sint gaudia, angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus glorie conditoris assistere, presentem Dei uultum cernere, incircumscriptum uidere, nullo mortis metu affici, incorruptionis munere letari? — Augustinus in encheridion.
142 Qui celestis vite dulcedinem in quantum possibilitas permittit, perfecte cognoverit, omnia que in terris amaverat, cuncta libenter reliquit. In comparatione eius vilescunt omnia, deserit habita, dispergit congregata, inardescit in celestibus animus, nihil in terrenis libet, deforme quidquid de terrene rei specie placet, quia sole pretiose margarite claritas fulget in mente.
 
 38. vc - de compassione 4
mf - rapina f
Si sterilitas in ignem mittitur, rapacitas quid meretur? Aut quid recipiet qui alienum tulerit, si semper ardebit qui de suo non dederit? Et si iudicium sine misericordia erit illi qui non fecerit misericordiam, quale iudicium erit illi qui fecerit et rapinam? — Fulgencius tractans illud Matthei: Omnis arbor et cetera.
78 Nunquam autem vere conpatitur, qui quod necessarium proximo conspicit negat. Iudicium sine misericordia fiet ei qui non fecit misericordiam, nec miseretur pauperi.
 
 39. vc - de honestate vite 11
mf - lasciuia i
Omnia tollerabilia preter turpitudinem crede; a uerbis quoque turpibus abstineto quia licencia eorum inpudenciam nutrit. Sermones utiles magis quam facetos et affabiles ama. Miscebis interdum seriis iocos sed temperatos et sine detrimento dignitatis et uerecundie. Nam reprehensibilis risus est si inmodicus, si pueriliter effusus, si muliebriter fractus. Odibilem quoque hominem facit risus aut superbus et clarus aut malignus et furtiuus aut alienis malis euocatus. — Seneca de quatuor uirtutibus.
1 Miscebis interdum seriis iocos sed temperatos et sine detrimento dignationis verecundie. Reprehensibilis est si immoderatus est risus, si pueriliter effusus, si muliebriter fractus. Odibiles quoque homines facit risus.
 
 40. vc - de predestinatione et obstinatione 6
mf - voluntas x
Cesset uoluntas propria et infernus non erit. In quem enim deseuiet ignis nisi in propriam uoluntatem? Nam propria uoluntas Deum impugnat et aduersus eum extollitur. Ipsa est que paradysum spoliat, infernum ditat, sanguinem Christi euacuat, et ditioni dyaboli mundum subiugat. — Bernardus sermone CXXI.
6 Unde enim cordis duritia, inde animi obstinatio, quia meditatur non legem sed propriam voluntatem. Inde tam mordax et amarus sermo reperitur in ore hominis obstinati, ut nulla ad eum queat mediatoris benevolentia penetrare.
 
 41. vc - de amore dei 19
mf - misericordia ap
Differunt misericordia et miseratio sicut fons et riuulus. Misericordia enim quasi fons est affectu, miseratio quasi riuulus effectu. — Hugo.
532 Qua ergo dilectione, quo studio, quo fervore anima quam desponsasti tibi spe et fide, in misericordia et miserationibus, debet diligere te deum verum et pulcerrimum sponsum, qui nos sic amasti, qui pro nobis tanta et talia fecisti?
 
 42. vc - de die finalis iudicii 6
mf - mors be
Percutitur hac animaduersione peccator ut moriendo obliuiscatur sui qui uiuens oblitus est Dei. — Cesarius in ammonicione VI.
155 Veniet ille dies novissimus, veniet dies iudicii, quando eis nec penitentiam licebit agere, nec bonis operibus ab eterna morte se poterunt redimere, quia percutitur hac animadversione peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui dum viveret, oblitus est dei.
 
 43. vc - de ingratitudine 1
mf - ingratitudo b
Ingratitudo inimica est anime, exinanitio meritorum, uirtutum dispersio, beneficiorum perditio, uentus urens, siccans fontem pietatis, rorem misericordie, fluenta gracie. — Bernardus super Cantica.
13 Ingratitudo est, ut dicit Bernardus, res peremptoria, hostis gratie, inimica salutis, virtutum disperso, exinanitio meritorum, ventus urens exiccans sibi fontem pietatis, rorem misericordie, et fluenta gratie.
mf - ingratitudo d
Peruersi cordis est occasiones ingratitudinis uestigare. Nemo id facit nisi qui eciam gratis est ingratus. Peremptoria res est ingratitudo, hostis gracie, inimica salutis. Quoniam nichil ita displicet Deo, presertim in filiis gracie, quemadmodum ingratitudo. — Bernardus sermone LII.
1 Ingratitudo est, ut dicit Bernardus, res peremptoria, hostis gratie, inimica salutis, virtutum disperso, exinanitio meritorum, ventus urens exiccans sibi fontem pietatis, rorem misericordie, et fluenta gratie.
 
 44. vc - de prelatis ecclesiasticis 2
mf - prelacio cd
Cunctis se existimat amplius sapere quibus se uidet amplius posse. Hoc amant, scilicet uideri sapientes; hec causa fuit angelice et humane ruine. Ponam, inquit angelus, sedem meam ad Aquilonem; et homini ait: Eritis quasi dii, scientes bonum et malum. Timeat igitur prelatus quod meruit homo et angelus. Angelus enim cum uellet esse potencior corruit; homo cum uideri uellet sapiencior desipuit. — Hugo ibidem (de duodecim abusionibus claustri).
1 Cunctis se existimat prelatus amplius sapere, quibus se videt amplius posse. Hoc amat, scilicet videri sapiens, et esse potens, hoc causa angelice et humane fuit ruine. Ponam, inquit angelus, sedem meam in aquilonem et cetera. Et homini dixit: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Timeat igitur prelatus, quod meruit homo et angelus, quia angelus cum vellet esse potentior, corruit. Homo dum videri vellet sapientior, desipuit.
 
 45. vc - de gula 18
mf - gula p
Sic uoluptas plerumque sub necessitate se palliat ut uix eam perfectus quisque discernat. Nam dum solui debitum necessitas petit, uoluptas explere desiderium suppetit; et tanto gulam securius in preceps ruit, quanto sub honesto nomine necessitatis explende se contegit. — Gregorius libro XXX. moralium.
261 Sciendum vero est quod sic voluptas sub necessitate se palliat, quod vix eam perfectus quisque discernat. Nam dum solvi debitum necessitas petit, voluptas explendi desiderium suppetit, et tanto gula securius in preceps rapit, quanto sub honesto nomine necessitatis explende se contegit.
mf - abstinencia ab
Magnus discrecionis labor est exactori et aliquid impendere et aliquid denegare, et non dando gulam restringere, et dando naturam nutrire. — Gregorius XXX. libro moralium.
93 Ea itaque sumenda sunt que nostra necessitas exigit, et non que edendi libido suggerit. Sed magnus discretionis labor est huic exactori et aliquid impendere, et aliquid denegare, et non dando gulam restringere, et dando naturam nutrire. Sciendum vero est quod sic voluptas sub necessitate se palliat, quod vix eam perfectus quisque discernat.
 
 46. vc - de conditione humana et brevitate huius vite 7
mf - miseria k
Homo natus de muliere breui uiuens tempore et cetera. In sordibus generamur, in tenebris confouemur, in doloribus parturimur. Ante exitum miseras oneramus matres, in exitu more uipereo laceramus; mirum quod non ipsi laceramur. Primam uocem ploramus, edimus, merito quidem ut pote uallem plorationis ingressi ut nobis illud sancti Iob ex omni parte possit aptari. Multis repletur miseriis; multis et multiplicibus, inquam, miseriis corporis, miseriis cordis, miseriis dum dormit, miseriis dum uigilat, miseriis quaquauersum se uertat. — Bernardus in sermone.
3 O homo, considera priora quia de limo terre erubesce media, quia natus de muliere brevi vivens tempore repleris multis miseriis, et ingemisce futura vel novissima, quia vadis ad mortem cum dolore, ad sepulcrum cum horrore, ad iudicium cum tremore, ubi nullum habebis advocatum, nec intercessorem sed omnes erunt tibi accusatores.
mf - miseria l
Consideranti tibi quid sis, occurret tibi homo nudus et pauper et miser et miserabilis; homo dolens quod homo sit, erubescens quod nudus sit, plorans quod natus sit, murmurans quod sit homo natus ad laborem, non ad amorem; homo natus de muliere et ob hoc cum reatu; breui uiuens tempore ideo cum metu; repletur multis miseriis et propterea cum fletu, et uere multis quia corporis et anime simul. — Bernardus ibidem (in sermone).
31 O homo, considera priora quia de limo terre erubesce media, quia natus de muliere brevi vivens tempore repleris multis miseriis, et ingemisce futura vel novissima, quia vadis ad mortem cum dolore, ad sepulcrum cum horrore, ad iudicium cum tremore, ubi nullum habebis advocatum, nec intercessorem sed omnes erunt tibi accusatores.
 
 47. vc - de confessione 13
mf - spiritus sanctus n
Considero patres noui et ueteris testamenti: Dauid, Danielem, Amos, Petrum, Paulum et Matheum; et apertis oculis fidei intueor. Implet namque Spiritus sancti gracia puerum cytharedum et psalmistam facit; implet abstinentem puerum et iudicem senum facit; implet pastorem armentarium et prophetam facit; implet piscatorem et principem apostolorum facit; implet persecutorem et doctorem gencium facit; implet publicanum et primum euangelistam facit. Quam ergo insani sumus qui hunc spiritum non querimus! — Gregorius super Ezechielem.
483 Ubique pater, ubique filius, ubique spiritus sanctus, sed tamen iste locus spiritui sancto dicitur consecratus, et ceteris deputatus.
 
 48. vc - de predicatoribus 17
mf - contemplacio l
Sunt non nulli qui magnis muneribus ditati dum solius contemplacionis studiis inardescunt, parere utilitati proximorum predicacione refugiunt, secretum quietis diligunt, secessum speculacionis appetunt, de quo, si districte iudicentur, ex tantis proculdubio rei sunt, quantis uenientes ad publicum prodesse potuerunt. — Gregorius in quadam epistola.
1 Sunt itaque nonnulli qui magnis muneribus ditati, dum solius contemplationis studiis ardescunt, parere utilitati proximorum in predicatione non resurgunt, secretum quietis diligunt, secessum speculationis appetunt. De quo si districte iudicentur, de tantis procul dubio rei sunt, quantis venientes ad publicum prodesse potuerunt. Qua enim mente is qui proximis suis proficere potest, secretum proponit suum, quando ipse summi patris unigenitus, ut multis prodesset, de sinu patris egressus est ad publicum nostrum?
mf - contemplacio h
Perfectus predicator non est qui propter contemplacionis studium operanda negligit, uel propter operacionis instanciam contemplanda postponit. — Gregorius super Ezechielem.
22 Sunt itaque nonnulli qui magnis muneribus ditati, dum solius contemplationis studiis ardescunt, parere utilitati proximorum in predicatione non resurgunt, secretum quietis diligunt, secessum speculationis appetunt.
 
 49. vc - de caritate 7
mf - caritas s
O bona mater caritas, que siue foueat infirmos, siue exerceat prouectos, siue arguat inquietos, diuersis diuersa exhibens, sicut filios diligit uniuersos! Cum te arguit mitis est, cum blanditur simplex est; pie solet seuire sine dolore mulcere; pacienter nouit irasci, humiliter indignari. Caritas hominum mater est et angelorum, non solum que in terris sed eciam que in celo sunt pacificauit. Ipsa est que Deum homini placauit et hominem Deo reconciliauit. — Bernardus epistola II.
1 O bona mater caritas, que sive foveat infirmos, sive exerceat provectos, sive arguat inquietos, diversis diversa adhibens et exhibens sicut filios diligit universos! Cum te arguit, mitis est, cum blanditur, simplex est. Pie solet sevire, sine dolo mulcere, patienter novit irasci, humiliter indignari, lesa non provocatur, ipsa est que hominum mater est et angelorum, non solum que in terris, sed et que in celis sunt pacificat. Ipsa est que deum homini placans, hominem deo reconciliavit.
 
 50. vc - de accusatione 4
mf - consideracio sui ab
Tamdiu quis peccata sua que nosse et flere debet ignorat, quamdiu curiose aliena considerat. Quod si mores suos ad se ipsum conuersus aspiciat, non requirit quod in aliis reprehendit sed in se ipso quod lugeat. — Prosper de uita contemplatiua libro II.
1 Tamdiu enim quisque peccata sua, que flere deberet ignorat, quam diu curiose aliena considerat. Quod si se ad seipsum conversus aspiciat, non requiret quod in aliis spiritualiter reprehendat, sed in seipso quod lugeat. Et proinde fratrum nostrorum vitia non debemus accusare, sed lugere et gemere, ut invicem onera portantes nostra, legem Christi possimus implere, qui utique non accusavit peccata nostra sed tulit.
 
 51. vc - de ieiunio 13
mf - ieiunium y
Ieiunium orationi deuotionem et fiduciam donat. Oratio uirtutem impetrat ieiunandi, et ieiunium graciam meretur orandi. Ieiunium orationem roborat; oratio sanctificat ieiunium et representat Domino. — Ibidem (Bernardus sermone XXXVIII.).
1 Oratio virtutem impetrat ieiunandi, et ieiunium orandi gratiam promeretur. Ieiunium orationem roborat, oratio ieiunium sanctificat, et deo representat.
 
 52. vc - de peccato 15
mf - peccatum an
Istis fomitibus quasi quibusdam gradibus coalescit omne peccatum; cogitatio namque praua delectationem parit, delectatio consentionem, consentio actionem, actio consuetudinem, consuetudo necessitatem, necessitas mortem. Sicque in hiis uinculis homo implicatus quadam cathena uiciorum tenetur astrictus. — Ysidorus II. libro de summo bono.
152 Quamvis autem grave sit, dum in usum venerit, leve extimatur, et sine ullo metu conmittitur. Istis fomitibus, quasi quibusdam radicibus, convalescit omne peccatum. Cogitatio namque prava delectationem parit, delectatio consensum, consensus actionem, actio consuetudinem, consuetudo necessitatem. Sicque hiis vinculis inplicatus sive impeditus homo, quadam cathena vitiorum tenetur astrictus, ita ut ab ea evelli nequaquam valeat, nisi divina gratia iacentem apprehendat.
mf - obstinatio a
Suspirabam ligatus non ferro alieno sed mea ferrea uoluntate. Velle meum tenebat inimicus et inde funes michi fecerat. Ex peruersa enim uoluntate facta est consuetudo; et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas quibus quasi quibusdam ansulis sibimet annexis, tenebat me stricte dura seruitus. — Augustinus VIII. confessionum.
163 Quamvis autem grave sit, dum in usum venerit, leve extimatur, et sine ullo metu conmittitur. Istis fomitibus, quasi quibusdam radicibus, convalescit omne peccatum.
 
 53. vc - de superbia 14
mf - ambicio b
Quociens hominibus preesse desidero, tociens Deo meo preire contendo. — Augustinus ibidem (super Psalmos).
1 Quotiens hominibus preesse cupio, totiens Deum meum preire contendo. De ipso vero scriptum est quod: Erat subditus illis.
mf - mendacium h
Non nulli obstetricum mendacium conantur asserere non esse peccatum, maxime quia illis mencientibus scriptum est: Quod edificauit eis Dominus domos. In qua magis recompensatione cognoscitur quid mendacii culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces que eis in eterna potuit uita retribui, premissa culpa mendacii in terrena est recompensatione declinata. — Gregorius super illo loco.
83 Quotiens hominibus preesse cupio, totiens Deum meum preire contendo. De ipso vero scriptum est quod: Erat subditus illis.
 
 54. vc - de prelatis ecclesiasticis 9
mf - sacerdos ar
Accessit ad Ihesum Petrus, accessit et Iudas, accesserunt discipuli, accesserunt et milites crucifigentes. Accedunt et peruersi sacerdotes qui ea que offeruntur in mensa Christi, offerunt in mensa dyaboli. Ipsa est alea fabeti; in illa Deum inuocant, in ista periurant. Legem Dei nec sciunt nec discunt, uacantes ocio, commessacionibus et ebrietatibus student, terrenis inhiant, terrena sapiunt; assidui in plateis, in ecclesia rari, tardi ad inuestigandum culpam peccatoris, parati ad querendum uestigia leporis, uelociores ad congregandos canes quam ad uocandum pauperes. Libencius porrigunt panem cani quam pauperi; plures seruiunt eis ad mensam quam ad missam; famulos aut famulas secum habere uolunt, sed clericos habere non possunt quia nolunt. Hii sunt quorum thalamus ornacior est ecclesia sua, mensa paratior altari, ciphus calice precisior, equus carior missali, cappa pulcrior casula, camisia delicatior alba. Ecce quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum. — Hugo ibidem de XII abusionibus.
568 Unde hodie potest dici illud propheticum: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum. Vere obscuratum est aurum, id est, puritas prelatorum, et mutatus est color optimus, id est, conversatio eorum, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum, id est, facultates ecclesiarum, que debentur pauperibus et indigentibus, in illicitis usibus sunt dispersi, et dissipati.
mf - abusio f
Ridiculosa res aut magis periculosa: speculator cecus, doctor inscius, precursor claudus, prelatus negligens, preco mutus. — Gillibertus.
1 Ridiculosa res haut non certe magis periculosa: speculator cecus, doctor inscius, precursor claudus, prelatus negligens, preco mutus. Eccli: Interdum dominatur homo homini in malum suum.
 
 55. vc - de amore dei 21
mf - amor ak
Vis amoris hoc agere solet in animo ut quem semper ipse cogitat, nullum alium credat ignorare. — Gregorius omelia XXV. super euangelium super illud: Domine si tu sustulisti eum et cetera.
1 Vis amoris hoc agere solet in animo, ut quem ipse semper cogitat, nullum alium credit ignorare.
 
 56. vc - de correctione fraterna 2
mf - correctio ay
Mundus esse a uiciis debet qui aliena corrigere curat; quatenus tanto perspicacius aliis fugienda uideat, quanto hec ipse per scienciam et uitam uerius declinat quia nequaquam pure in membro maculam considerat oculus quem puluis grauat et superiectas sordes tergere non ualent manus que lutum tenent. — Gregorius libro VI. moralium.
1 Mundus esse debet, qui aliena corrigit. Quomodo enim videt maculam in alieno oculo, quem pulvis gravat in suo?
 
 57. vc - de laude superne civitatis et premio eterno 6d
mf - gloria eterna ak
O uere felix et gloriosa sacietas! O sanctum conuiuium! O desiderabiles epule ubi nimirum anxietas nulla, nullum poterit esse fastidium, quin sacietas summa et summum inerit desiderium! — Bernardus in sermone.
1 O vera et felix gloriosa satietas, o sanctum convivium! O desiderabiles epule, ubi nimirum anxietas nulla, nullum poterit esse fastidium, quoniam satietas illa summa et summum desiderium nunquam deerit!
 
 58. vc - de correctione domini 4
mf - infirmitas d
Quosdam presciens Deus multa peccare posse, flagellat eos in infirmitate corporis ne peccent ut eis utilius sit frangi langoribus ad salutem quam remanere incolumes ad dampnationem. — Hugo libro II. de anima.
81 Quosdam videns deus nolle proprio motu corrigi, adversitatum corrigit stimulis. Quosdam etiam sciens multum peccare posse, in salutem flagellat eos corporis infirmitate ne peccent, ut eis utilius sit frangi langoribus in salutem, quam manere incolumes ad dampnationem.
 
 59. vc - de patiencia 11
mf - passio af
Pater ignosce eis quia nesciunt quid faciunt. Christus flagellis cesus, spinis coronatus, clauis confossus, patibulo affixus, opprobriis saturatus, omnium tamen dolorum immemor ait: ignosce illis. Hinc multe miserie corporis, hinc multe miserie cordis, hinc dolores, hinc miserationes, hinc oleum exultationis, hinc gutte sanguinis decurrentis in terram. — Bernardus super Cantica sermone XXIII.
119 Vide opera domini: flagellis cesus, spinis coronatus, clauis confixus, affixus patibulo, obprobriis saturatus, omnium tamen dolorum immemor ait: Pater ignosce illis et cetera.
 
 60. vc - de multiloquio 2
mf - loquacitas ag
Ymago animi sermo est; qualis uir, talis oratio. Magnum est uocis et silencii temperamentum. Garrulo non respondere conuicium est. — Seneca in prouerbiis.
14 Tene semper vocis et silentii temperamentum, tamen in hoc incumbe, ut semper libentius audias quam loquaris et cetera.
mf - taciturnitas y
In hoc incumbe ut libencius audias quam loquaris. Quod tacitum uelis, nemini dixeris. Auribus frequencius quam lingua utere. Quicquid dicturus es, antequam aliis tibi dixeris. — Seneca in libro de moribus.
52 Tene semper vocis et silentii temperamentum, tamen in hoc incumbe, ut semper libentius audias quam loquaris et cetera.
 
 61. vc - de luxuria 13
mf - voluntas t
Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam et cetera. Apud Deum cui nota sunt omnia antequam fiant, uoluntas perfecta faciendi pro opere reputatur facti. — Ieronymus ibidem (ad Demetriadem).
138 Est autem et spiritualis fornicatio secundum quod dominus ait: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, iam mechatus est in corde suo.
mf - concupiscencia a
Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, id est hoc fine et hoc animo attenderit ut eam concupiscat quod iam non est delectacione carnis sed plane consentire libidini, ita ut non refrenetur illicitus appetitus sed, si facultas fuerit, sacietur: hic mechatus est. — Augustinus de sermone Domini libro I.
138 Est autem et spiritualis fornicatio secundum quod dominus ait: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, iam mechatus est in corde suo. Omnis immunda pollutio fornicatio dicitur.
mf - cogitacio b
In illa tantum cogitacione peccatum est que suggestioni consensum mentis dedit, que malum suum blande fouet, que in factum gestat irrumpere. Huius cogitacio eciam si ex aliquo impedita casu non impleat uoluntatem, nichilominus actione criminis condempnatur a Domino, ut illud in ewangelio legimus: Qui uiderit mulierem ad concupiscendum et cetera. — Ieronymus ibidem (in epistola ad Demetriadem).
138 Est autem et spiritualis fornicatio secundum quod dominus ait: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, iam mechatus est in corde suo.
 
 62. vc - de peccato 19
mf - peccatum b
Peccatum nichil est et nichil fiunt homines cum peccant. — Augustinus super Iohannem.
1 Peccatum est nichil, et homines cum peccant efficiuntur nichil.
 
 63. vc - de penitentia 5
mf - penitencia g
Ad agendam penitenciam non sufficit mores in melius commutare et a malis factis recedere nisi et de hiis que facta sunt satisfacias Domino per penitencie dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus elemosynis. — Augustinus libro de penitencia.
31 Satis a fide alienus est, qui ad agendam penitentiam tempus senectutis expectat.
mf - tempus siue temporale f
Nemo uestrum parui estimet tempus quod in uerbis consumitur ociosis. Volat uerbum irreuocabile, uolat tempus irremeabile, nec aduertit insipiens quid amittat. Libet fabulari, dicunt, donec hora pretereat. O donec pretereat hora, quam tibi ad agendam penitenciam, ad optinendam ueniam, ad acquirendam graciam, ad promerendam gloriam miseratio conditoris indulgeat! Donec transeat tempus quo diuinam repropiciare debueras pietatem, properare ad angelicam societatem, suspirare ad amissam hereditatem, aspirare ad promissam felicitatem, excitare remissam uoluntatem, flere commissam iniquitatem. — Bernardus in sermone ad scolares.
29 Satis a fide alienus est, qui ad agendam penitentiam tempus senectutis expectat.
 
 64. vc - de confessione 15
mf - temptatio n
Ad Iudeam Dominus per Ieremiam dicit: Quousque morabuntur in te cogitationes noxie? Neque enim reprehendit cur ueniunt, sed cur morantur. In bonis enim cordibus cogitationes illicite ueniunt, sed tamen morari prohibentur quia recti queque ne captiuandam domum consciencie prebeant, ab ipso cordis limine hostem fugant. Qui et si quando repentinis suggestionibus usque ad primum uestibulum subrepit, ad consensus tamen ianuam non pertingit. — Gregorius libro XXVII. moralium.
31 Vitia cordis tui revela, pravas cogitationes illico manifesta, quia peccatum tuum proditum ilico curatur.
 
 65. vc - de laude divina 5
mf - pusillanimitas d
Remissio que os prelati obstruit, que mentem eius deicit, que adulatorem et uenditorem olei facit, dum sibi quietem et honorificenciam uenatur in fauore principum, hec miseros precipitat in foueam scandalorum. Hec est remissio per quam unus edificat parietem et alius linit, per quam laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur; per hanc canes muti inualentes, immo non uolentes, latrare; per consensus uniformitatem, faciem et similitudinem peccatoris assumunt, sicut scriptum est: Vsquequo iudicatis iniquitatem et faciem peccatoris sumitis? — Petrus Rauennas in quadam epistola.
52 Quid retribuam nomini tuo, domine, qui me ad ymaginem et similitudinem tuam creando fecisti, et fore susceptibilem tante glorie, ut possim filius dei fieri.
 
 66. vc - de contemplatione 4
mf - ascensio q
Ascendimus duobus modis, meditacione et oracione. Meditacio quidem quid desit docet, oracio ne desit optinet. — Bernardus in sermone.
103 Ascendamus ergo velut duobus pedibus: meditatione et oratione. Meditatio siquidem docet quid desit, oratio quid deest optinet.
 
 67. vc - de avaritia 8
mf - auaricia ap
Qui bona mundi diligit, uelit, nolit, timoris et doloris pene succumbit. — Ysidorus III. de summo bono.
1 Qui bona mundi diligit, velit, nolit timori, et dolori succumbit.
 
 68. vc - de contemplatione 10
mf - christus t
Gemina dulcedo suauitatis exuberat in pectore Domini Ihesu, longanimitas in expectando, et facilitas in donando. Nomen Ihesu: quam carum, quam uile! Vile sed salubre. Si uile non esset, michi non effunderetur; si salubre non esset, me non lucraretur. Ihesus mel in ore, melos in aure, iubilus in corde. — Bernardus super Cantica.
1 Ihesus est mel in ore, melos in aure, iubilus corde, ipse pastor dulcissimus et pontifex pietate plenus.
 
 69. vc - de obedientia 13
mf - obediencia h
Verus obediens mandatum non procrastinat, sed statim parat aures auditui, linguam uoci, pedes itineri, manus operi, et se totum intus colligit ut mandatum peragat imperantis. — Bernardus.
1 Verus obediens nescit moram, mandatum non procrastinat, sed statim parat oculos visui, aures auditui, manus operi et pedes itineri, et sic se totem colligit interius, ut exterius imperantis faciat voluntatem.
 
 70. vc - de ipocrisis 2
mf - consciencia f
Bona consolacio cum et blasphemamur a malis benefacientes. Si recti diligant nos, omnino sufficit aduersum os loquencium iniqua, opinio bonorum cum testimonio consciencie. — Bernardus super Cantica.
184 Ipocrita magis singularia et inusitata sectatur, ut proprie flagrantiam opinionis respergat, cuius affectio elongatur a Christo, et vanis favoribus delectatur, cuius mens non proprio testimonio conscientie, sed adulationis demulcetur.
mf - iactancia b
Iactancia non est uicium laudis humane, sed uicium anime peruerse amantis humanam laudem spreto testimonio consciencie. — Augustinus XII. de ciuitate Dei.
172 Ipocrita magis singularia et inusitata sectatur, ut proprie flagrantiam opinionis respergat, cuius affectio elongatur a Christo, et vanis favoribus delectatur, cuius mens non proprio testimonio conscientie, sed adulationis demulcetur.
 
 71. vc - de ira 10
mf - ira ab
Per iram iusticia relinquitur, quia dum perturbata mens iudicium sine racione exasperat, omne quod furor suggerit rectum putat. Per iram gracia uite socialis amittitur, quia qui se ex humana racione non temperat, necesse est ut bestialiter uiuat. Per iram mansuetudo amittitur, per iram concordia rumpitur, per iram lux ueritatis amittitur, quia cum menti iracundia confusionis tenebras incutit, huic Deus radium sue cognicionis abscondit. — Gregorius ibidem (libro V. moralium).
1 Per iram iustitia relinquitur. Gratia vite socialis amittitur quia qui se ex humana ratione non temperat, necesse est ut bestialiter solus vivat.
 
 72. vc - de humilitate 24
mf - humilitas p
Qui sine humilitate uirtutes congregat, in uentum puluerem portat. — Gregorius in omelia VII.
167 Si volumus dyabolum triumphaliter superare, vitia radicaliter extirpare, operum virtutes et spiritus sancti dona acquirere et conservare, veram humilitatem habeamus, sine qua virtutes cetere haberi non possunt, quoniam qui sine humilitate virtutes congregat, pulverem in ventum portat.
 
 73. vc - de adulatione 8
mf - reuerencia i
Non possumus ob honores reuerencia iudicare dignos quos ipsis honoribus iudicamus indignos. — Boecius libro III. de consolacione.
1 Non possumus ob honorem reverendos iudicare, quos ipsis honoribus reputamus indignos.
 
 74. vc - de amore dei 2
mf - conuersacio e
Falsus rumor cito opprimitur et uita posterior indicat de priori. Raro inuenies qui ita reprehensibilem uitam suam exhibere uelint ut non reprehendant alienam. — Ieronymus in epistola quadam.
38 Amor sanctus impatientiam non habet, falsus amor cito opprimitur.
 
 75. vc - de contemplatione 14
mf - prelacio ai
Locus regiminis cum regendus offertur in se prius necesse est ut quisque discuciat si loco uita congruit, si ab onere actio non dissenciat ne iustus omnium rector eo post in tribulacione preces non audiat quo ipsa quoque eius de quo tribulacio oritur exordia honoris ignorat. — Gregorius in pastorali et in moralibus.
32 Omnis qui ad deum convertitur, prius necesse est ut prius desudet in labore.
 
 76. vc - de die finalis iudicii 2
mf - iudex siue iudicium o
Quociens diem illum considero, toto corpore contremisco. Siue enim comedo, siue bibo, siue aliquid aliud facio, semper uidetur illa tuba terribilis sonare in auribus meis: Surgite mortui, uenite ad iudicium. — Ieronymus super Mattheum.
28 Sive comedam sive bibam sive aliquid aliud faciam, semper vox illa videtur sonare in auribus meis: Surgite, mortui, venite ad iudicium.
 
 77. vc - de timore domini 4
mf - spes i
De spe incassum presumit qui timere Deum in suis operibus renuit. — Gregorius libro XXIX. moralium.
1 De spe incassum presumit, qui timorem domini in suis operibus renuit.
 
 78. vc - de predicatoribus 5
mf - predicacio bi
Oratorem te puta si tibi ipsi ante omnes quod oportet persuaseris. Nichil enim turpius est quam que obiicitur in obiiciente cognosci passionem. — Seneca libro de moribus.
1 Oratorem te puta, si tibi ipsi ante omnes persuaseris, quod oportet. Quod si non feceris, iure privaris auctoritate loquendi.
 
 79. vc - de honestate vite 3
mf - verecundia n
Quid amabilius uerecundo adolescente? Quam pulcra et quam splendida gemma morum est uerecundia in uita et uultu adolescentis! Quam uera et minime dubia bone spei nuncia, bone indolis index, uirga discipline, expugnatrix malorum, propugnatrix puritatis innate, specialis gloria consciencie, fame custos, uite decus, uirtutis sedes, uirtutum primicie, nature laus et insigne tocius honesti! — Bernardus super Cantica sermone LXXXVII.
415 Verecundia omnium est ornatus etatum, sed in etate teneri amplius pulcriusque elucescit, quia amplius verecundo adolescente. Quam pulcra hec, inquam, et splendida gemma morum in vultu adolescentis, bone nunctia spei, bone indolis index!
 
 80. vc - de discretione 3
mf - prelacio bo
Noui non paucos ydoneos suimet fuisse rectores, multum in abstinencia et ieiuniis laborantes, quibus quamdiu licuit esse priuatos et nichil aliud curare quam propria, et Deo placebant et in dies non modica philosophie incrementa capiebant, at ubi in populo prodierunt et multorum impericias emendare necesse fuit, aliqui inter exordia tantum sustinere pondus non potuerunt officii, qui uero tollerare coacti sunt perdentes constanciam et ueritatem priorem, et sibi intulerunt magna dispendia et nichil aliis profuerunt. — Crisostomus ibidem (in dyalogo libro III.).
86 Bonum opus si sine discretione fit cito deseritur, et aliqui continentes corpora sua in abstinentia, et quia sine discretione fecerunt, longe facti sunt a deo.
 
 81. vc - de sapientia vera 5
mf - gracia m
Gracia in tribus consistere arbitror: in odio preteritorum malorum, contemptu presencium bonorum, et desiderio futurorum. — Bernardus de libero arbitrio.
22 Sapientia cordis est in punitione peccatorum preteritorum, in contemptu presentium comodorum, in desiderio futurorum premiorum. Invenisti plane sapientiam si prioris vite peccata defleas, si huius seculi desiderabilia parvipendas, si eternam beatitudinem toto desiderio concupiscas.
mf - sanctitas uel sanctus m
Fidelis quippe sermo et omni acceptione dignus ut quos sollempni ueneratione prosequimur, eciam consimili conuersatione sequamur, quos beatissimos predicamus ad eorum beatitudinem tota auiditate curramus quorum delectamur preconiis, eorum subleuemur patrociniis. — Bernardus ibidem (sermone quadam).
241 Invenisti plane sapientiam si prioris vite peccata defleas, si huius seculi desiderabilia parvipendas, si eternam beatitudinem toto desiderio concupiscas.
 
 82. vc - de inani gloria 6
mf - laus af
Cum enim pro recto opere laus transitoria queritur, eterna retributione res digna uili precio uenundatur. — Gregorius ibidem (in pastorali).
1 Cum pro bono opere laus transitoria queritur, res eterna retributione digna pro vili pretio venditur.
 
 83. vc - de predestinatione et obstinatione 12
mf - predestinatio siue prouidencia diuina h
Obtineri nequaquam possunt que predestinata non fuerunt, sed ea que sancti uiri orando efficiunt, ita predestinata sunt ut precibus obtineant. Nam ipsa quoque perhennis regni predestinatio ita est ab omnipotente Deo disposita ut ad hoc electi ex labore perueniant, quatinus postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus ante secula disposuit donare. — Gregorius in dyalogo libro I.
1 Obtineri nequaquam possunt que predestinata non fuerunt, sed ea que sancti viri orando efficiunt, ita predestinata sunt, ut precibus optineantur. Nam ipsa quoque perennis regni predestinatio ita est ab omnipotente deo disposita, ut ad hanc electi ex labore perveniant, quatenus postulando mereantur excipere, quod eis omnipotens deus ante secula disposuit donare.
mf - elemosina af
Mundari prius debet animus qui elemosinam prebet quia omne quod datur Deo, ex dantis mente pensatur. Et ab omnipotente Deo munus ex manu non accipitur quod corde obligato in malicia offertur. — Gregorius in moralibus.
198 Nam ipsa quoque perennis regni predestinatio ita est ab omnipotente deo disposita, ut ad hanc electi ex labore perveniant, quatenus postulando mereantur excipere, quod eis omnipotens deus ante secula disposuit donare.
mf - venia s
Sciendum est quod qui dimittit et non dat etsi non plene operatus est, meliorem tamen partem misericordiae tenuit. Qui uero dat et minime dimittit, omnino misericordiam nullam facit quia ab omnipotente Deo munus ex manu non accipitur quod obligato corde in malicia profertur. — Gregorius libro XXII. moralium.
200 Nam ipsa quoque perennis regni predestinatio ita est ab omnipotente deo disposita, ut ad hanc electi ex labore perveniant, quatenus postulando mereantur excipere, quod eis omnipotens deus ante secula disposuit donare.
 
 84. vc - de avaritia 5
mf - auaricia d
Que est ista auiditas concupiscencie, cum et ipse belue habeant modum? Tunc enim rapiunt quando esuriunt, parcent uero prede cum senserint satietatem. Insatiabilis est sola auaricia diuitum. Semper rapit et nunquam satiatur; nec Deum timet, nec hominem reueretur, nec patri parcit , nec matrem cognoscit, nec fratri obtemperat, nec amico fidem seruat. Viduam opprimit, pupillum inuadit, liberos in seruicium reuocat, testimonium falsum profert. Res mortui occupantur; quasi et qui faciunt non moriantur. Que est illa animarum insania: amittere uitam, appetere mortem, acquirere aurum et perdere celum? — Augustinus de uerbis Domini.
16 Inexplebilis avaritia divitum semper cupit, et nunquam satiatur, nec Deum timet, nec hominem reveretur. Non est ista, rogo, insania amittere vitam, acquirere mortem, perdere celum?
 
 85. vc - de penis inferni 2
mf - pena siue punitio ad
Quis putas tunc meror erit, que tristicia cum separabuntur impii a consortio sanctorum et a uisione Dei, et traditi in potestate demonum ibunt cum ipsis in ignem eternum, ibique semper erunt sine fine in luctu et gemitu. Vbi erit dolor intolerabilis, fetor incomparabilis, timor horribilis, mors corporis et anime, sine spe uenie et misericordie; ubi nec qui torquet aliquando fatigatur, nec qui torquetur aliquando moritur, sed sic morientur ut semper uiuant et sic uiuent ut semper moriantur. — Hugo libro I. de anima.
1 Quis, putas, tunc meror erit, quis luctus, que tristicia cum separabuntur impii a consortio iustorum et a visione dei, et traditi in potestate demonum ibunt cum ipsis in ignem eternum, ibique erunt sine fine in luctu et gemitu. Procul quippe exulati a patria paradisi, cruciabuntur in gehenna perpetua, nunquam lucem visuri, nunquam refrigerium adepturi, sed milia milium in inferno cruciandi, nec unquam inde liberandi, ubi nec qui torquet aliquando fatigatur, nec qui torquetur aliquando moritur.
395 Procul quippe exulati a patria paradisi, cruciabuntur in gehenna perpetua, nunquam lucem visuri, nunquam refrigerium adepturi, sed milia milium in inferno cruciandi, nec unquam inde liberandi, ubi nec qui torquet aliquando fatigatur, nec qui torquetur aliquando moritur. Sic enim ignis consumit ibi ut semper reservetur, sic tormenta aguntur ut semper renoventur.
1116 Ibi erit dolor intollerabilis, fetor inconparabilis, timor horribilis, mors corporis et anime, sine spe venie et misericordie. Sic enim morientur ut semper vivant, et sic vivent ut semper moriantur.
 
 86. vc - de compunctione 6
mf - lacrima o
Felices lacrime quas benigna manus conditoris absterget, et beati oculi qui in talibus liquefieri elegerunt, quam eleuari in superbiam, quam omne sublime uidere, quam auaricie et petulancie famulari. — Bernardus de contemptu mundi.
3 O felices lacrime, quas pia manus conditoris abstergit!
 
 87. vc - de elemosina 8
mf - elemosina ac
Elemosina superbi diuitis eum redimere non ualet quam perpetrata simul rapina pauperis ante Dei oculos ascendere non permittit. — Gregorius libro XII. moralium.
12 Helemosina eum redimere non valet, quem perpetrata rapina pauperis, ante dei oculos ascendere non permittit.
 
 88. vc - de invidia 14
mf - inuidia ad
Etsi nullos inimicos tibi faciet iniuria, multos tamen faciet inuidia. — Seneca libro de moribus.
4 Et si nullos inimicos facit tibi iniuria, multos tamen faciet invidia.
 
 89. vc - de patiencia 1
mf - paciencia as
Paciencia est uirtus contumeliarum et omnis aduersitatis impetus equanimiter portans. — Tullius in rethorica.
4 Patiencia est uirtus contumeliarum, et omnis aduersitatis impetus equanimiter portans, uel est remedium iniuriarum.
mf - contemplacio p
Cum contemplacionis arcem aliqui tenere desiderant, prius se in campo per exercicium operis probent ut sollicite sciant, si nulla iam mala proximis irrogant, si irrogata a proximis equanimiter portant, si obiectis bonis temporalibus nequaquam mens leticia soluitur, si subtractis non nimio errore sauciantur aut deinde perpendant, si cum ad semetipsos introrsus redeunt in eo quod spiritualia rimantur, nequaquam secum rerum corporalium umbras trahunt uel fortasse tractas manu discrecionis abigunt. — Gregorius VI. moralium.
65 Patiencia est uirtus contumeliarum, et omnis aduersitatis impetus equanimiter portans, uel est remedium iniuriarum.
 
 90. vc - de correctione domini 7
mf - confessio m
Peccatores nos in tranquillitate loquimur sed, cum de peccatis ipsis flagello interueniente corripimur, murmuramus. Pena ergo nos interrogat si culpam ueraciter cognoscimus. Plerumque grauioris certaminis est commissa peccata prodere quam non admissa uitare. — Gregorius ibidem (libro XXII. moralium).
85 Securi namque iniquos nos dicimus, cum vindictam nullam de iniquitate sentimus. Nam peccatores nos quidem in tranquillitate loquimur, cum de peccatis ipsis flagello interveniente corripimur murmuramus. Pena ergo nos interrogat si veraciter cognoscimus culpam. Vir utique iustus qui culpam suam districte considerat, etiam in flagello positus dicat: Peccavi et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.
mf - tribulatio x
Nemo quantum profecerit nisi inter aduersa cognoscit quia unusquisque superni doni graciam in tranquillitate quietis percipit, sed quantum perceperit, in aduersitate perturbationis ostendit. — Gregorius ibidem (libro XXIII. moralium).
105 Nam peccatores nos quidem in tranquillitate loquimur, cum de peccatis ipsis flagello interveniente corripimur murmuramus.
 
 91. vc - de compunctione 9
mf - lacrima a
Lacrimas Petri lego, satisfactionem non lego; sed quod defendi non potest, ablui potest. Lauent lacrime delictum quod uoce pudor est confiteri. Lacrime ueniam non postulant et merentur. — Ambrosius super Lucam libro IX.
13 Lavant enim lacrime delictum, quod voce pudor est confiteri. Lacrime ergo verecundie pariter consulunt et saluti, non erubescunt in petendo et impetrant in rogando.
 
 92. vc - de multiloquio 18
mf - mendacium c
Perdes omnes qui loquntur mendacium. Sunt mendacia quedam pro salute uel commodo alicuius non malicia sed benignitate ut obstetrices que dixerunt pro filiis Israel falsum Pharaoni. Hec autem mendacia non re sed in dolo laudantur et qui sic menciuntur, merebuntur aliquando ab omni mendacio liberari. Est eciam mendacium ioco quod non fallit. Scit enim cui dicitur causa ioci dici, et hec duo genera non sunt sine culpa sed non cum magna. Perfectis non conuenit mentiri nec pro temporali uita cuius morte sua uel alterius. Occiditur enim anima, licet autem eis si non falsum dicere, uerum tacere ut si quis non uult hominem ad mortem perdere uerum taceat sed non falsum dicat, nec pro corpore alterius animam suam occidat. — Augustinus super Psalmum V.
1 Perfectis viris non convenit mentiri, nec pro temporali vita alicuius nec pro corpore alterius ut animas suas occidant.
mf - mendacium e
Aliud est mentiri, aliud est uerum occultare; sicut aliud est falsum dicere, aliud est uerum tacere; ut si quis non uelit ad mortem hominem prodere, paratus esse debet uerum occultare, non falsum dicere ut neque prodat, neque menciatur, neque occidat animam suam pro corpore alterius. — Augustinus super Psalmum V.
17 Perfectis viris non convenit mentiri, nec pro temporali vita alicuius nec pro corpore alterius ut animas suas occidant.
 
 93. vc - de visitatione familiaritatis mulierum 12
mf - mulier l
Hospiciolum tuum aut raro aut numquam mulierum pedes terant; omnes puellas aut uirgines Christi aut equaliter ignora aut equaliter dilige. Vide ne sub eodem tecto manseris, nec in preterita castitate confidas; nec Sampsone fortior, nec David sanctior, nec Salomone potes esse sapientior. Memento semper quod paradysi colonum de possessione sua mulier eiecerit; unde ait quidam: Adam, Sampsonem, Petrum, Dauid, Salamonem mulier decepit; quis modo tutus erit? — Ieronymus in epistola ad Nepocianum.
1 Omnes puellas et virgines Christi aut equaliter ignora aut equaliter dilige. Vide ne sub eodem tecto manseris cum eis ne in preterita castitate confundaris quia nec Samsone es fortior, nec Salomone sapientior, nec David es sanctior. Periculose tibi ministrat cuius vultum aspicis.
 
 94. vc - de inani gloria 10
mf - venia e
Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ne dicas in lingua ignosco, et corde differas. Nouit enim cui dicas. Vocem tuam homo audit; conscienciam tuam Deus inspicit. Melius est cum clamas ore et dimittis in corde quam blandus ore, crudelis in corde. — Augustinus de uerbis Domini sermone XV.
74 Si vere laudabilis esse cupis, laudem hominum non requiras. Illi prepara conscientiam tuam, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.
 
 95. vc - de contemplatione 25
mf - gula n
Non ad conflictum spiritualis agonis assurgitur, si non prius intra nosmetipsos hostis positus, gule uidelicet appetitus, edomatur; quia si non ea que nobis sunt uiciniora prosternimus, inaniter ad ea que longius sunt impugnanda transimus. Incassum namque contra exteriores inimicos in campo bellum geritur, si intra urbis menia ciuis insidians habetur. — Gregorius libro XXX. moralium.
1 Ad conflictum spiritualis agonis non assurgitur, si non prius inter nosmetipsos hostis positus, videlicet gule appetitus, edometur.
 
 96. vc - de gula 25
mf - doctrina siue doctor n
Tanto quisque minus ostenditur doctus, quanto minus paciens. Neque enim potest ueraciter bona docendo impendere, si uiuendo nescit aduersa equanimiter tollerare. Perfecti enim doctoris est sic aliorum improbitatem pacienter sufferre ut se nouerit ab iniquis pacienter obseruare. Neque enim propria mundicia sine tollerancia sufficit, neque tollerancia sine mundicia ualet. — Gregorius super illud Prouerbiorum XXV.: Doctrina uiri per pacienciam noscitur.
1 Neque enim potest quispiam virtutum perfectionem attingere, nisi prius ventris edomaverit ingluviem.
 
 97. vc - de liberalitate 17
mf - fauor g
Nunquam multis placeas sed qualibus stude. Maximum in eo uicium est qui non uult melioribus placere sed pluribus. — Seneca in epistola.
5 Magnum in eo vitium est qui non melioribus sed pluribus vult placere, et cetera require supra.
 
 98. vc - de presumptione 6
mf - laus ao
In homine id quoque laudandum est quod ipsius est. Familiam formosam habet et domum pulchram; multum serit, multum fenerat; nichil horum in ipso est sed circa ipsum. Lauda in illo quod nec eripi potest, nec dari quod proprium hominis est. Queris quid sit? Animus et ratio in animo perfecta. Quid autem est quod ratio hec ab illo exigat? Rem facillimam secundum naturam suam uiuere. — Seneca XLI. epistola.
25 Quidquid supra intellectum hominis est, querendum non est. Consilio autem divino servandum est, ut hoc credatur iustitia esse quod divine placuit voluntati.
 
 99. vc - de amore dei 3
mf - amor r
Hoc habet impaciens amor ut quem desiderat semper inuenire se credat. Ignorat siquidem iudicium, racione multociens caret, nescit modum, nec aliud cogitare potest quam quod diligit. Amor non accipit de impossibilitate solacium, nec ex difficultate remedium, nec consilio temperatur, nec pudore frenatur, nec racione subicitur. — Ambrosius et Ieronymus in sermone de assumpcione.
1 Hoc quippe habet impatiens amor, ut quod desiderat, invenire se credat. Ignorat siquidem iuditii rationem etiam multotiens caret, et nescit habere modum, nec illud cogitare potest quod diligit. Amor non accipit de impossibilitate solatium, neque ex difficultate remedium.
 
 100. vc - de conscientia 4
mf - consciencia d
In omne quod dicitur, semper tacite recurrere debemus ad mentem, et interiorem testem et iudicem requirere. Quid enim prodest, si omnes laudent et consciencia accusat? Aut quid poterit obesse, si omnes derogent et sola consciencia defendat? — Gregorius super Ezechielem omelia IX.
1 Quid enim prodest si omnes laudant te, cum te conscientia tua accuset? Aut quid poterit obesse, si omnes nobis derogent et sola nos conscientia defendat?
 
 101. vc - de avaritia 3
mf - auaricia at (2)
Auaricia est glorie seu quarumlibet rerum insatiabilis et inhonesta cupido. — Ibidem (Hugo libro II. de claustro anime).
7 Avaritia est glorie seu quarumlibet rerum insatiabilis et inhonesta cupido.
 
 102. vc - de conditione humana et brevitate huius vite 10
mf - caro siue corpus n
Cur carnem tuam preciosis rebus inpinguas et adornas quam post paucos dies uermes deuoraturi sunt in sepulcro et animam tuam bonis operibus non adornas que Deo et angelis eius presentanda est in iudicio? Cur ergo animam tuam uilipendis et ei carnem preponis? Dominam ancillari et ancillam dominari magna abusio est. — Bernardus in sermone quodam et Hugo de claustro anime.
517 Cur ergo superbis, homo, et non attendis quod fuisti vile semen, et sanguis coagulatus in utero, deinde miseriis huius mundi expositus et peccato, deinde vermis et cibus vermium futurus in tumulo? Cur carnem tuam pretiosis rebus impinguas et adornas, quam post paucos dies vermes devoraturi sunt in sepulcro, et animam tuam non adornas bonis operibus, quam deo et angelis eius presentandam esse in iudicio constat, quare animam tuam vilipendis et ei carnem preponis? Dominam ancillari et ancillam dominari magna abusio est.
mf - caro siue corpus t
Attende, homo, quid fuisti ante ortum, et quid es ab ortu usque ad occasum, atque quid eris post hanc uitam. Profecto fuit quando non eras, postea de uili materia factus et in uilissimo panno inuolutus menstruali sanguine in utero materno fuisti nutritus; tunica tua fuit pellis secundina. Sic indutus et ornatus uenisti, nec memor es quam uilis sit origo tui. Forma, fauor populi, feruor iuuenilis, opesque subripuere tibi noscere quid sit homo. Nichil enim aliud est homo quam sperma fetidum, saccus stercorum, cibus uermium. Post hominem uermis, post uermen fetor et horror. Sic in non hominem uertitur omnis homo. Cum fex, cum limus, cum res uilissima simus. Vnde superbimus? Ad terram terra redimus. — Ibidem (Hugo de claustro anime libro I. capitulo I.).
40 Nec memor es quam sit vilis origo tui. Nichil aliud est homo quam sperma fetidum, saccus stercorum et cibus vermium. Unde superbis, o homo, cuius conceptio culpa, nasci pena, labor vita, mors angustia, et tamen necesse est mori?
230 Unde superbis, o homo, cuius conceptio culpa, nasci pena, labor vita, mors angustia, et tamen necesse est mori? Post hominem vermis, post vermem fetor et horror. Sic in non hominem vertitur omnis homo. Cur ergo superbis, homo, et non attendis quod fuisti vile semen, et sanguis coagulatus in utero, deinde miseriis huius mundi expositus et peccato, deinde vermis et cibus vermium futurus in tumulo?
 
 103. vc - de invidia 12
mf - simplicitas f
Nichil simplici corde felicius quia quo innocenciam erga alios exhibet, nichil est quod pati ab aliis formidet. Habet enim quasi artem quandam simplicitatem suam, nec suspectus est pati quod se fecisse non meminit. At contra mens praua semper in laboribus est quia aut molitur mala que inferat aut metuit ne sibi hec ab aliis inferantur. — Gregorius libro XII. moralium.
5 Prava mens semper in labore est, sicut bona semper tranquilla quia aut molitur mala que inferat, aut metuit ne sibi hec ab aliis inferantur.
mf - malicia g
Mens praua semper in laboribus est quia aut molitur mala que inferat, uel metuit ne hoc sibi ab aliis inferantur; et quicquid contra proximos excogitat, hoc contra se cogitari a proximis formidat. — Gregorius XII. libro moralium.
7 Prava mens semper in labore est, sicut bona semper tranquilla quia aut molitur mala que inferat, aut metuit ne sibi hec ab aliis inferantur.
 
 104. vc - de honestate vite 6
mf - verecundia c
Est enim uerecundia pudicicie comes cuius societate castitas ipsa tutior est. Nonne hec pretulit publicanum et commendauit eum qui nec oculos suos audebat ad celum leuare? Paulus orationem deferri precepit cum uerecundia et sobrietate. — Ambrosius ibidem (de officiis libro I.).
9 Tenenda est in omnibus verecundia pudicitie comes, cuius societate castitas custoditur. Esse enim in inverecundis oculis et lascivis sermonibus libidinosus animus deprehenditur, et per exteriorem hominem interioris hominis vita monstratur.
mf - gula z
Impossibile est saturum uentrem pugnas interioris hominis experiri, nec bellis robustioribus attemptari; dignum est eum qui potest deici leuiore conflictu. — Ibidem (Iohannes Cassianus de institutis monachorum).
205 Esse enim in inverecundis oculis et lascivis sermonibus libidinosus animus deprehenditur, et per exteriorem hominem interioris hominis vita monstratur.
mf - scriptura sacra bi
Vere coruscus liber Psalmorum, sermo lampabilis, cura sauciati cordis, fauus interioris hominis, occultarum lingua uirtutum que superbos humilitati inclinat, reges pauperibus subdit, affabilitate paruulos nutrit. — Cassiodorus super Psalmos in prologo.
205 Esse enim in inverecundis oculis et lascivis sermonibus libidinosus animus deprehenditur, et per exteriorem hominem interioris hominis vita monstratur.
mf - tribulatio an
Nam hec omnia fortasse operatur Dominus ut det uobis uexatio intellectum. Trituratur granum ut reponatur in horreo; quadratur lapis ut sine sonitu mallei in edificio templi collocetur. Mouetur turbo ut Elyas rapiatur in celum. Maximum est remedium interioris hominis, si in hac area mundi uariis passionum flagellis trituretur exterior. — Idem (Petrus Rauennas) in quadam epistola.
203 Esse enim in inverecundis oculis et lascivis sermonibus libidinosus animus deprehenditur, et per exteriorem hominem interioris hominis vita monstratur.
mf - gula y
Nunquam poterit ardentes concupiscencie stimulos inhibere, quisquis desideria gule refrenare nequierit. Interioris hominis castitas uirtutis huius consumacione discernitur. Nunquam enim robustioribus emulis colluctari posse confidas eum quem in leuiore conflictu conspexeris ab inferioribus paruisque superari. — Iohannes Cassianus ibidem (de institutis monachorum).
205 Esse enim in inverecundis oculis et lascivis sermonibus libidinosus animus deprehenditur, et per exteriorem hominem interioris hominis vita monstratur.
mf - conuersacio f
Pro signo sunt interioris hominis uerba erumpencia quomodo libidinosum qui sua celat uerba et uicia callide interdum turpis sermo demonstrat. Minoribus enim maiora monstrantur uultuque et oculis dissimulari non potest consciencia dum luxuriosa et lasciua mens lucet in facie et secreta cordis motu corporis et gestibus indicat. — Ieronymus super duodecim prophetas libro II. super illud Ezechielis III.: Filii hominis fode parietem.
205 Esse enim in inverecundis oculis et lascivis sermonibus libidinosus animus deprehenditur, et per exteriorem hominem interioris hominis vita monstratur.
 
 105. vc - de ebrietate 2
mf - ebrietas l
Ebrietas est blandus demon, dulce uenenum, suaue peccatum quam qui habet se ipsum non habet, quam qui facit peccatum non facit, sed ipse totus est peccatum. — Augustinus in quodam sermone.
1 Ebrietas est blandus demon, dulce venenum, suave peccatum.
 
 106. vc - de amore dei 10
mf - passio am
Dilexit nos Deus dulciter, sapienter, fortiter. Dulciter nempe dixerim quod carnem induit, sapienter quod culpam uitauit, fortiter quod mortem sustinuit. Sed super omnia reddit te michi amabilem, bone Ihesu, calix quem bibisti, opus nostre redemptionis. Hoc enim omnino amorem nostrum sibi uendicat. Hoc, inquam, nostram deuotionem blandius allicit, iustius exigit, arcius stringit et uehemencius afficit. — Bernardus super Cantica sermone XX.
1 Super omnia reddit amabilem te michi, o bone Ihesu, calix quem bibisti, opus nostre redemptionis.
mf - sacerdos i
Ex inordinata et indisciplinata multitudine sacerdotum hodie datur contemptui nostre redemptionis uenerabile sacramentum. Nam qui debuerant esse uicarii apostolorum et filii Petri, facti sunt socii Iude et preambuli antichristi. — Ambrosius in quodam sermone.
78 Super omnia reddit amabilem te michi, o bone Ihesu, calix quem bibisti, opus nostre redemptionis.
 
 107. vc - de correctione domini 5
mf - gloria eterna ah
Quoniam electis in hac uita est dilectio operum, in alia quoque uita erit procul dubio discrecio dignitatum ut quo hic alius alium superat, illic alius alium retribucione transcendat. Et quamuis in illa retribucione dignitas eadem non sit, una tamen omnibus uita beatitudinis erit. — Gregorius libro IIII. moralium.
118 In suis voluptatibus relaxatur iniustus, quia tanto ei temporalia bona suppetunt, quanto eterna denegantur. Negantur electis in hac vita bona terrena, quia et egris, quibus spes vivendi est, nequaquam a medicis cuncta que appetunt conceduntur.
 
 108. vc - de sequela dyaboli 9
mf - beatitudo siue beatus k
Beatus qui post illa non abiit que possessa onerant, amata inquinant, amissa cruciant. An non satis ea cum honore spernis que cum dolore perdis? — Bernardus in epistolis.
105 Si sapis, si cor habes, si tecum est lumen oculorum tuorum, desine loqui illa, que assequi miserum est. Beatus qui post illa non abiit, que possessa honerant, amata coinquinant, admissa cruciant. Tres invenio primum qui sequitur carnem, secundum qui sequitur mundum, tertium qui sequitur dyabolum.
 
 109. vc - de accidia 6
mf - ociositas i
Si recte sapiens hortatur sapienciam scribi in ocio, cauendum et in ocio ocium; fugienda proinde ociositas, mater nugarum, nouerca uirtutum. Inter seculares nuge, nuge sunt; in ore sacerdotis, blasphemie. Interdum tamen si incidant ferende, referende tamen nunquam. — Bernardus de consideratione libro II.
15 Otiositas est mater nugarum; inter seculares verba otiosa nuge sunt, in ore sacerdotis blasphemie.
mf - pax u
False pacis tres sunt species; est enim pax estimata, pax simulata, pax imperata. Dum enim inter seculares pacem querimus, dum discordes ad concordiam reuocamus, estimant seculares quod pacem inter nos habemus, dum in uestimentis ouium foras eximus et intus quasi lupi rapaces gregem simplicem fratrum lacerando dispergimus, pacem simulamus sed non habemus. Dum uero prelati subditis imperant, et eos discipline legibus non coartant, solum modo pacem docent et non tenent. Estimant pacem seculares, simulant peruersi claustrales, imperant et non tenent tepidi pastores. Sic igitur estimatur a nescientibus, simulatur a non habentibus, imperatur a non tenentibus; sed uere pacis tres sunt species, scilicet pax probata, pax confirmata, pax certa. — Hugo de claustro anime libro III., capitulo IX.
27 Otiositas est mater nugarum; inter seculares verba otiosa nuge sunt, in ore sacerdotis blasphemie.
 
 110. vc - de confessione 18
mf - confessio i
Cessat enim uindicta diuina si confessio precurrat humana. — Ibidem (Ambrosius super Beati immaculati).
130 Peccata, sive parva sive magna, impunita esse non possunt, quia aut homine puniente, aut deo iudicante plectuntur. Cesset autem vindicta divina, si conversionem procurat humana. Amat enim deus confitentibus parcere, et eos qui seipsos iudicant, non iudicare.
mf - virtus r
Ethicam scripserunt gencium philosophi, in qua quasi membra quedam uirtutum de corpore bonitatis truncata pinxerunt, sed membra uirtutum uiua esse non possunt sine corpore caritatis Dei. — Hugo de scripturis sacris.
40 Peccata, sive parva sive magna, impunita esse non possunt, quia aut homine puniente, aut deo iudicante plectuntur.
 
 111. vc - de laude domine nostre 4
mf - maria ad
Si criminum immanitate turbatus, si consciencie feditate confusus, si iudicii horrore perterritus, si baratro desperacionis absortus, Mariam cogita, Mariam inuoca. Non recedat a corde, non recedat ab ore. Nam ipsam cogitans non erras, ipsam rogans non desperas, ipsam sequens non deuias; ipsa tenente non corruis, ipsa protegente non metuis, ipsa duce non fatigaris, ipsa propicia peruenis, et sic in temetipso experiri poteris quam merito dictum sit: nomen uirginis Maria, id est maris stella. — Bernardus in sermone.
301 Si iracundia aut avaritia aut carnis illecebra turbant mentis naviculam, respice Mariam. Si criminum immanitate, conscientie feditate confusus, iudicii horrore perterritus, baratro incipias absorberi tristitie, et desperationis abisso, cogita Mariam.
505 In periculis, in angustiis, in rebus dubiis, Mariam cogita, Mariam invoca. Non recedat ab ore, non recedat a corde, et ut impetres eius orationis suffragium, ne deseras conversationis exemplum. Ipsam sequens non devias, ipsam implorans non desperas, ipsam cogitans non erras. Ipsa protegente non metuis, ipsa duce non fatigaris, ipsa propitia pervenis.
 
 112. vc - de detractione 5
mf - detractio t
Detractor et libens auditor uterque dyabolum portat in lingua. — Ibidem (Bernardus in libro de consideracione).
191 Detrahenti enim et audienti anime utriusque mortis esca est detractio, et ut breviter concludam, detractor et libens auditor diabolum in lingua portant.
 
 113. vc - de honestate vite 2
mf - verecundia o
Verecundia soror est continencie, nullum eque manifestum indicium columbine simplicitatis et ideo eciam testis innocencie. Lampas est pudicicie mentis iugiter lucens ut nil in ea turpe uel indecorum residere attemptet quod non illa illico prodat. — Bernardus ibidem (super Cantica sermone LXXXVII.).
1 Verecundia est soror continentie, inditium columbine simplicitatis, testis innocentie. Et lampas pudice mentis iugiter lucens, ut nil in ea turpe vel indecorum residere attemptet, quod non illa ilico prodat, expugnatrix malorum et propugnatrix puritatis.
 
 114. vc - de qualitate religiosorum 11
mf - obediencia f
Perfecta obediencia legem nescit, terminis non artatur, nec contenta angustiis professionis largiori uoluntate fertur in latitudinem caritatis, et ad omne quod iungitur, spontaneo uigore liberalis alacrisque animi modum non considerans in infinitam libertatem extenditur. — Bernardus de precepto et dispensatione.
375 Hec sunt que conversum perversum faciunt: monachum demoniacum, clericum hereticum, Christianum antichristum, festucam respiciens, trabem non considerans, alterius facta contempnens, sed sua non considerans.
 
 115. vc - de compassione 7
mf - elemosina ab
Plus esse dicimus compati ex corde quam dare quia quisquis indigenti perfecte compatitur, minus estimat omne quod dat. Exteriora largiens quod est extra semetipsum prebet. Qui autem fletum et compassionem proximo tribuit, ei eciam aliquid de semetipso dedit. — Gregorius in moralibus.
1 Quisquis perfecte indigenti compatitur, minus extimat omne quod dat.
mf - compassio c
Tunc plena cordis nostri compassio est cum malum inopie pro proximo suscipere non metuimus ut illum a passione liberemus. Plus est aliquando compati ex corde quam dare quia quisquis indigenti perfecte compatitur, minus estimat omne quod dat. Et rem quamlibet plerumque dat qui non compatitur. — Gregorius libro XX. moralium.
1 Quisquis perfecte indigenti compatitur, minus extimat omne quod dat.
 
 116. vc - de adulatione 2
mf - adulacio ae
Ipsa peccati nutrix adulacio que sicut oleum flammis in culpa ardentibus solet administrare fomentum. — Beda super Lucam libro II.
1 Nutrix peccati est adulatio, que sicut oleum in flamma sic in pena ardentibus ministrare solet fomenta.
 
 117. vc - de confessione 16
mf - confessio a
O homo, quid times confiteri? Id quod per confessionem scio, minus scio quam id quod nescio. Cur confiteri erubescis peccata tua? Peccator sum sicut et tu; homo sum, humanum a me nichil alienum; confitere homo homini, homo peccator homini peccatori. Elige quod uis: si non confessus lates, inconfessus dampnaberis. Ad hoc Deus exigit confessionem ut liberet humilem; ad hoc dampnat non confitentem ut puniat superbum. — Augustinus super Psalmos.
24 Peccare non erubuisti, confiteri erubescis? Dic in hac vita peccata, ut in alia requiem habeas.
 
 118. vc - de ebrietate 11
mf - ebrietas y
Vbi enim regnat ebrietas, racio exulat, intellectus obtunditur, consilia deuiant, iudicia subuertuntur. — Petrus Rauennas ibidem (in quodam sermone).
63 Ebrietas in omnibus crimen, in sacerdote sacrilegium est. Ubi ebrietas regnat, ibi ratio exulat, intellectus obtunditur, consilia deviant, iudicia subvertuntur.
mf - ebrietas u
Ebrietas in alio crimen est, in sacerdote sacrilegium est quia alter animam suam neccat uino, sacerdos spiritum sanctitatis extinguit. — Petrus Rauennas in quodam sermone.
1 Ebrietas in omnibus crimen, in sacerdote sacrilegium est. Ubi ebrietas regnat, ibi ratio exulat, intellectus obtunditur, consilia deviant, iudicia subvertuntur.
 
 119. vc - de accidia 11
mf - labor h
Qui in labore hominum non sunt, in labore profecto demonum erunt. — Bernardus super Cantica.
24 Quid autem erit illis, qui in labore hominum non sunt? Ipsi non flagellabuntur levibus penis, sed tormentis gravioribus cruciabuntur.
 
 120. vc - de prelatis ecclesiasticis 11
mf - prelacio ah
Male se rectum putat qui regulam summe rectitudinis ignorat. Non debet hominum ducatum suscipere qui nescit homines bene uiuendo preire, ne qui ad hoc eligitur ut aliorum culpas corrigat quod resecare debuit ipse committat. — Gregorius in moralibus libro XXIIII.
1 Non debet hominum ducatum suscipere qui nescit homines bene vivendo preire. Durum est valde ut qui nescit tenere moderamina vite sue, iudex fiat vite aliene.
mf - iudex siue iudicium p
Debet quisque proprias uirtutes perpendere et pro qualitate uirium curam aliorum suscipere; ne dum delectetur loco glorie, fiat subditis auctor ruine. Et qui grauatur pondere suarum, uelit fieri iudex alienarum culparum. Durum enim est ut qui nescit tenere moderamina uite sue, iudex fiat uite aliene. — Gregorius in glossa super illud Ecclesiastici VII.: Noli querere fieri iudex nisi ualeas uirtute irrumpere iniquitates.
77 Non debet hominum ducatum suscipere qui nescit homines bene vivendo preire. Durum est valde ut qui nescit tenere moderamina vite sue, iudex fiat vite aliene.
 
 121. vc - de paupertate 11
mf - ascensio d
Raptus est Dei Filius ab humanitate ad diuinitatem in transfiguracione, a passibilitate ad immortalitatem in resurrectione, a minoritate ad Patris equalitatem in ascensione quia quantus fuit descensus a sinu Patris ad patibulum crucis, tantus fuit ascensus a patibulo crucis usque ad dexteram Patris. — Augustinus et est in glossa Apocalypsis XII. super illud: Raptus est Filius eius ad tronum eius.
33 Revolve omnem vitam salvatoris, a partu virginis usque ad patibulum crucis, et non invenies nisi stigmata paupertatis.
mf - resurrectio g
Raptus est Dei Filius ab humanitate ad diuinitatem in assumptione, a passibilitate ad immortalitatem in resurrectione, a minoritate ad Patris equalitatem in ascensione quia quantus fuit descensus a sinu Patris ad patibulum crucis, tantus fuit ascensus a patibulo crucis usque ad dexteram Patris. — Augustinus in glossa super illud Apocalipsis XII.: Raptus est Filius eius ad eum et ad tronum.
33 Revolve omnem vitam salvatoris, a partu virginis usque ad patibulum crucis, et non invenies nisi stigmata paupertatis.
 
 122. vc - de confessione 14
mf - consciencia i
Semper consciencia serui Dei humilis esse debet et tristis ut per humilitatem non superbiat et per utilem merorem cor ad lasciuiam non dissoluat. — Ysidorus libro III. de summo bono.
28 Amat Christus confitentium humilitatem, non superborum obstinationem, qui declinant cor suum in verba malitie ad excusandas excusationes in peccatis.
 
 123. vc - de ambitione 6
mf - prelacio cm
Prelacio simulacionem aperit. Illis enim difficile est in potestatibus temperare qui per ambicionem se esse probos simulauere. Sunt enim non ex animo sed ex fortuna modo humiles, modo elati. Omnium enim rerum nichil ad prelaciones tenendas melius quam diligi, nec alienus quam timeri. Tucius est uolentibus quam coactis imperare. — Tullius in sua rethorica.
1 Illis enim difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem se probos dissimulant esse.
 
 124. vc - de temptatione dyaboli 12
mf - temptatio q
Hostis noster quanto magis nos sibi rebellare conspicit, tanto amplius ex pugna contendit. Eos enim pulsare negligit quos quieto iure se possidere sentit. — Gregorius libro XXIIII. moralium.
21 Illos diabolus temptare negligit, quos quieto iure possidere se sentit.
 
 125. vc - de ebrietate 10
mf - ebrietas t
Ebrietas iudicium racionis obfuscat, contenciones et bella procurat, robur et naturalem uirtutem eneruat, infirmitatem generat, mortem naturalem adducit, rebus temporalibus spoliat et, quod deterius est, diuinam maledictionem inducit. — Hugo de sancto Victore.
1 Ebrietas iudicium rationis obfuscat, contentiones et bella procurat, robur et naturalem virtutem enervat, infirmitatem generat, mortem corporalem adducit, et quod deterius est, divinam maledictionem inducit.
 
 126. vc - de inani gloria 13
mf - ornatus p
Quod pro sola inani gloria uestimentum preciosius queritur, res ipsa testatur quod nemo uult ibi preciosis uestibus indui, ubi ab aliis non possit uideri. — Gregorius in omelia.
1 Nemo vult ibi gloriosis vestibus indui, ubi ab aliis videri non possit. Pro sola inani gloria vestimentum gloriosius aut pretiosius queritur.
 
 127. vc - de ambitione 1
mf - ambicio o
Ambicio: subtile malum, secretum uirus, pestis occulta, doli artifex, mater ypocrisis, liuoris parens, uiciorum origo, tinea sanctitatis, excecatrix cordium, ex remediis morbos creans, ex medicina langorem generans. — Bernardus in sermone quadragesime.
45 Ambitio est, secundum quod dicit Bernardus, subtile malum, secretum virus, pestis occulta, doli artifex, mater ypocrisis, livoris parens, vitiorum origo, criminum fomes, virtutum occupatio, tinea sanetitatis, excecatrix ordinum, ex remediis morbum creans, generans ex medicina langorem.
mf - ipocrisis ar
Ypocrisis subtile malum, secretum uirus, uenenum latens, uirtutum fucus, tynea sanctitatis. Ypocrisis secura simulat, prospera fallit, curiosa mentitur, et crudeli arte uirtutes truncat mucrone uirtutum; ieiunium ieiunio perimit, oracione oracionem uacuat, misericordiam miseracione prosternit. Ypocrisis cognata febri, frigido poculo propinat ardorem. Quod corporibus est ydropis, hoc ypocrisis animabus; hoc est, ydropis bibendo sitit, ypocrisis inebriata est siti. — Petrus Rauennensis in sermone.
45 Ambitio est, secundum quod dicit Bernardus, subtile malum, secretum virus, pestis occulta, doli artifex, mater ypocrisis, livoris parens, vitiorum origo, criminum fomes, virtutum occupatio, tinea sanetitatis, excecatrix ordinum, ex remediis morbum creans, generans ex medicina langorem.
 
 128. vc - de ebrietate 13
mf - ebrietas o
Ebriosus confundit naturam, amittit graciam, perdit gloriam, incurrit dampnacionem eternam. — Ambrosius ibidem (in libro de penitencia).
1 Ebriosus confundit naturam, perdit gratiam, amittit gloriam, incurrit dampnationem eternam.
 
 129. vc - de conditione humana et brevitate huius vite 17
mf - mundus r
Mundus est ubi malicie plurimum, ubi sapiencie modicum, ubi omnia sunt uiscosa, omnia lubrica, omnia operta tenebris et obsessa laqueis, ubi periclitantur anime, affliguntur corpora, ubi omnia uanitas et afflictio spiritus. Et in Ioele dicitur: confusum est gaudium a filiis hominum. — Bernardus in sermone.
1 Mundus est ubi malitie plurimum, ubi sapientie modicum, obsessio laqueorum, ubi periclitantur anime, affliguntur corpora, ubi omnia sunt viscosa, omnia lubrica, omnia operta tenebris, ubi omnia vanitas et afflictio spiritus.
 
 130. vc - de ambitione 8
mf - ambicio b
Quociens hominibus preesse desidero, tociens Deo meo preire contendo. — Augustinus ibidem (super Psalmos).
1 Quotiens hominibus preesse cupio, deum meum preire contendo, de christo namque scriptum est quod erat subditus illis.
mf - mendacium h
Non nulli obstetricum mendacium conantur asserere non esse peccatum, maxime quia illis mencientibus scriptum est: Quod edificauit eis Dominus domos. In qua magis recompensatione cognoscitur quid mendacii culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces que eis in eterna potuit uita retribui, premissa culpa mendacii in terrena est recompensatione declinata. — Gregorius super illo loco.
80 Quotiens hominibus preesse cupio, deum meum preire contendo, de christo namque scriptum est quod erat subditus illis.
 
 131. vc - de ira 15
mf - ira ah
Alia est ira quam impaciencia excitat, alia quam zelus format; illa ex uicio, hec ex uirtute generatur. Ira per uicium oculum mentis excecat, ira autem per zelum turbat. Si nobis et proximis delinquentibus irascimur, non peccamus; si enim sic proximos ut nos amare precipimur, restat ut sic eorum erroribus sicut nostris uiciis irascamur. — Gregorius ibidem (libro V. moralium).
867 Sed inter hec solerter sciendum est quod alia est ira, quam impatientia excitat, alia quam zelus format. Illa ex vicio hec ex virtute generatur. Si enim nulla ira ex virtute surgeret, divine animadversionis impetum fingere per gladium non possemus.
1250 Quod nimirum non ratione intelligunt qui irasci nos nobis tantummodo, et non etiam proximis delinquentibus volunt. Si sic proximos ut nos amare precipimur, restat ut sic eorum erroribus sicut et nostris vitiis irascamur. De hac per Salomonem dicitur: Melior est ira risu quia sicut per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis, ita vitium proximi oculum mentis excecat.
mf - iniuria g
Pacienter quippe illatam iniuriam tolerat qui pie meminit quod fortasse ad huc ex se habeat in quo ipse debeat tolerari. Et quasi aqua ignis extinguitur cum surgente furore animi sua cuique ad mentem culpa reuocatur quia erubescit peccatis non parcere qui Deo uel proximo sepe se recolit parcenda peccasse. — Gregorius in moralibus libro V.
519 Considerata quippe infirmitas propria, mala nobis excusat aliena. Patienter quippe illatam iniuriam portabit, qui pie meminit quod fortasse adhuc habeat, in quo debeat et ipse tollerari. Et quasi aqua ignis extinguitur, cum surgente furore animi, sua cuique ad mentem culpa revocatur quia erubescit peccata non parcere, qui vel Deo vel proximo semper recolit se non parcendo peccasse. Sed inter hec solerter sciendum est quod alia est ira, quam impatientia excitat, alia quam zelus format.
mf - infirmitas c
Considerata infirmitas propria, mala nobis excusat aliena. — Gregorius libro V. moralium.
450 Secundus modus est servandus mansuetudinis, ut cum alienos excessus aspicimus, nostra, quibus in alios excessimus, debita cogitemus. Considerata quippe infirmitas propria, mala nobis excusat aliena. Patienter quippe illatam iniuriam portabit, qui pie meminit quod fortasse adhuc habeat, in quo debeat et ipse tollerari.
mf - consideracio sui k
Considerata infirmitas propria, mala nobis excusat aliena. — Gregorius V. moralium.
450 Secundus modus est servandus mansuetudinis, ut cum alienos excessus aspicimus, nostra, quibus in alios excessimus, debita cogitemus. Considerata quippe infirmitas propria, mala nobis excusat aliena. Patienter quippe illatam iniuriam portabit, qui pie meminit quod fortasse adhuc habeat, in quo debeat et ipse tollerari.
mf - tristicia b
Nulla res ita inebriat ut animi perturbatio, id est tristicia que ducit hominem ad mortem; hec abhominanda ebrietas est. — Ieronymus super Iohelem.
2208 Unde necesse est ut hic ante omnia qui zelo rectitudinis movere se attendat, ne extra mentis devium transeat in ultionem peccati, sed tempus modumque considerans surgat, animi perturbationem subtilius retractando restringat, animositatem reprimat, et motus fervidos sub equitate disponat, ut eo semper sit iustior ultor alienus quo prius extitit ultor suus, quatenus sic culpas delinquentium corrigat, ut ante ipse qui corrigit, per patientiam crescat, ut fervore excitatus zelo rectitudinis longe a rectitudine non oberret.
mf - consideracio sui e
Laudabilior est animus cui nota est infirmitas propria quam qui ea non respecta menia mundi, uias siderum, fundamenta terrarum et fastigia celorum scrutetur. — Augustinus in prohemio quarti de trinitate.
469 Considerata quippe infirmitas propria, mala nobis excusat aliena.
mf - ira o
Est ut passio grauissima culpa consciencie quam racio emollit et comprimit. Emolliri enim potest, eradicari non potest, quoniam animus, qui est racionis capax, non est suarum passionum dominus sed repressor. Neque enim fieri potest ut facilis ad iracundiam non irascatur, sed ut racione se temperet, indignacionem cohibeat, a puniendo se reuocet, sicut et propheta nos docet dicens: Irascimini et nolite peccare. Concessit quod nature est; negauit quod culpe est. — Ambrosius de Iacob et uita beata libro I.
1165 Hanc quia Eli non habuit, motum contra se superne ultionis excitavit. Unde Psalmus: Irascimini et nolite peccare. Quod nimirum non ratione intelligunt qui irasci nos nobis tantummodo, et non etiam proximis delinquentibus volunt.
 
 132. vc - de correctione fraterna 4
mf - correctio bp
Plerumque princeps iustus malorum errores dissimulare nouit non quod iniquitati eorum consenciat, sed quod aptum tempus correctionis expectet quando eorum uicia uel emendare ualeat uel punire. — Ysidorus ibidem (de summo bono) libro III. in fine.
1 Plerumque princeps iustus etiam malorum errores dissimulare novit, non quod iniquitati eorum consentiat, sed quod aptum tempus corrector expectet, quando eorum vitia vel emendare valeat vel punire.
 
 133. vc - de commendatione religionis 6
mf - abusio e
Duodecim sunt abusiones seculi, scilicet sapiens sine operibus, senex sine religione, adolescens sine obediencia, diues sine elemosyna, femina sine pudicicia, dominus sine uirtute, Christianus contenciosus, pauper superbus, rex iniquus, episcopus negligens, plebs sine disciplina, populus sine lege. — Cyprianus de duodecim abusiuis.
1 Duodecim sunt abusiones seculi, scilicet sapientia sine operibus, senex sine religione, adolescens sine obedientia, dives sine elemosina, femina sine verecundia, dominus sine virtute, Cristianus contentiosus, pauper superbus, rex iniqus, episcopus negligens, plebs sine disciplina, populus sine lege.
mf - abusio d
Duodecim sunt abusiones claustri quibus tota religionis summa corrumpitur, scilicet prelatus negligens, discipulus inobediens, iuuenis ociosus, senex obstinatus, monachus curialis, religiosus causidicus, habitus preciosus, cibus exquisitus, rumor in claustro, lis in capitulo, dissolucio in choro, irreuerencia iuxta altare. — Hugo libro II. de claustro anime.
1 Duodecim sunt abusiones seculi, scilicet sapientia sine operibus, senex sine religione, adolescens sine obedientia, dives sine elemosina, femina sine verecundia, dominus sine virtute, Cristianus contentiosus, pauper superbus, rex iniqus, episcopus negligens, plebs sine disciplina, populus sine lege.
 
 134. vc - de gula 12
mf - gula ah (2)
Ventri obedientes animalium numero computamur non hominum. — Seneca LXI. epistola.
1 Ventri obedientes animalium loco numerentur, non hominum.
 
 135. vc - de qualitate religiosorum 3
mf - mundus l
Michi mundus crucifixus quia nec Paulus mundi gloriam querebat, nec a mundi gloria ipse querebatur, et se mundo et sibi mundum esse crucifixum esse gloriabatur. — Gregorius libro V. moralium.
251 Qui vere est in cruce, de morte tantum cogitat et de sepulcro dicens: Mihi mundus crucifixus est et ego mundo.
 
 136. vc - de contemplatione 22
mf - cupiditas p
Apposicio diuiciarum maiorem accendit flammam et uehementior fit cupido. — Crisostomus ibidem (omelia IX. super Mattheum).
19 Quod possessio divitiarum maiorem accendit flammam, et inde est quod ad perfectionem caritatis acquirendam, primum fundamentum est voluntaria paupertas.
mf - mulier ag
Viros ad unumquodque maleficium singule cupiditates impellunt; mulieres ad omnia maleficia cupiditas una ducit. Muliebrium enim uiciorum omnium fundamentum est auaricia. — Tullius secundo rhetorice.
113 Quod possessio divitiarum maiorem accendit flammam, et inde est quod ad perfectionem caritatis acquirendam, primum fundamentum est voluntaria paupertas.
mf - ieiunium m
Ieiunium non solum perfecta uirtus sed ceterarum uirtutum fundamentum est et sanctificatio et pudicicia atque prudencia sine qua nemo uidebit Deum. — Ibidem (Ieronymus ad Demetriadem uirginem).
113 Quod possessio divitiarum maiorem accendit flammam, et inde est quod ad perfectionem caritatis acquirendam, primum fundamentum est voluntaria paupertas.
 
 137. vc - de conscientia 3
mf - magnanimitas g
Eris magnanimus si pericula nec appetas ut temerarius, nec formides ut timidus. Nam timidum non facit animum nisi reprehensibilis uite consciencia. — Ibidem (Seneca de quattuor uirtutibus).
8 Nichil timidum facit animum, nisi reprehensibilis vite conscientia.
mf - timor ao
Stultum est timere quod uitari non potest. Tutissima res est nil timere preter Deum. Timidum non facit animum nisi reprehensibilis uite consciencia mala. — Seneca ibidem (in prouerbiis).
8 Nichil timidum facit animum, nisi reprehensibilis vite conscientia.
 
 138. vc - de mendatio 3
mf - mendacium k
Mendacii quoque genus perfecti uiri summo opere fugiunt ut nec uita alicuius per eorum fallaciam defendatur ne sue anime noceant, dum prestari nituntur carni aliene, quamquam hoc peccati genus facillime credimus relaxari. Nam si quelibet culpa sequenti solet pia operatione purgari, quanto magis hec facile abstergitur quam mater boni operis pietas ipsa committit? — Gregorius ibidem (libro XVIII.).
101 Sed quia scriptum est: Os quod mentitur occidit animam, et perdes omnes qui loquntur mendatium, hoc quoque mendacii genus perfecti viri sumopere cavent, ut nec vita cuiuslibet per eorum falsa aut mendatia defendatur, ne sue anime noceant, dum prestare aliene carni salutem affectant, quamquam hoc ipsum peccati genus credimus relaxari. Nam si quelibet culpa sequenti mercede purgatur, quanto magis hec facile abstergitur quam merces ipsa comitatur.
mf - mendacium c
Perdes omnes qui loquntur mendacium. Sunt mendacia quedam pro salute uel commodo alicuius non malicia sed benignitate ut obstetrices que dixerunt pro filiis Israel falsum Pharaoni. Hec autem mendacia non re sed in dolo laudantur et qui sic menciuntur, merebuntur aliquando ab omni mendacio liberari. Est eciam mendacium ioco quod non fallit. Scit enim cui dicitur causa ioci dici, et hec duo genera non sunt sine culpa sed non cum magna. Perfectis non conuenit mentiri nec pro temporali uita cuius morte sua uel alterius. Occiditur enim anima, licet autem eis si non falsum dicere, uerum tacere ut si quis non uult hominem ad mortem perdere uerum taceat sed non falsum dicat, nec pro corpore alterius animam suam occidat. — Augustinus super Psalmum V.
60 Sed quia scriptum est: Os quod mentitur occidit animam, et perdes omnes qui loquntur mendatium, hoc quoque mendacii genus perfecti viri sumopere cavent, ut nec vita cuiuslibet per eorum falsa aut mendatia defendatur, ne sue anime noceant, dum prestare aliene carni salutem affectant, quamquam hoc ipsum peccati genus credimus relaxari.
 
 139. vc - de conditione humana et brevitate huius vite 13
mf - pena siue punitio ad
Quis putas tunc meror erit, que tristicia cum separabuntur impii a consortio sanctorum et a uisione Dei, et traditi in potestate demonum ibunt cum ipsis in ignem eternum, ibique semper erunt sine fine in luctu et gemitu. Vbi erit dolor intolerabilis, fetor incomparabilis, timor horribilis, mors corporis et anime, sine spe uenie et misericordie; ubi nec qui torquet aliquando fatigatur, nec qui torquetur aliquando moritur, sed sic morientur ut semper uiuant et sic uiuent ut semper moriantur. — Hugo libro I. de anima.
438 In carne cruciabuntur per ignem, in spiritu per conscientie vermem. Ibi erit dolor intollerabilis, fetor incomparabilis, timor horribilis, mors corporis et anime sine spe venie et misericordie. Sic tamen morientur ut semper vivant, et sic vivent ut semper moriantur. Ita anima peccatoris, aut in inferno pro peccatis suis cruciatur, aut in paradiso pro bonis meritis collocatur.
 
 140. vc - de sequela dei 4
mf - conuersio c
Scio quia male michi est preter te, non solum extra me sed in meipso, et omnis copia que Deus meus non est, egestas michi est. — Augustinus XIIII. libro confessionum.
520 Nunc autem quia plenus tui non sum, honeri michi sum. Hoc autem scio, quia male michi est preter te, domine deus meus, et omnis copia, que deus meus non est maxima, egestas est.
mf - conuersio b
Cum inhesero tibi ex omni me nusquam erit dolor et labor, et uiua erit uita mea tota plena te. Nunc autem quem tu imples, subleuas eum, et quia tui plenus non sum, ideo michi oneri sum. — Augustinus X. libro confessionum.
343 Tedeat me gaudere sine te, delectet me tristari pro te, et sit michi nomen tuum refocillatio, memoria tua consolatio. Cum inhesero tibi exaudi me, et nuncquam erit michi labor et dolor, sed viva erit vita mea, tota plena etiam te. Nunc autem quia plenus tui non sum, honeri michi sum.
 
 141. vc - de ambitione 7
mf - potestas f
Tunc solum potestas bene geritur cum non amando sed timendo retinetur. Que ut ministrari recte ualeat, oportet primum ut hanc non cupiditas sed necessitas imponat. — Gregorius libro X. moralium.
77 Numerari enim nequeunt culpe, que habende potestatis amore perpetrantur. Et tunc potestas bene geritur, cum non amando sed timendo retinetur.
 
 142. vc - de penitentia 11
mf - penitencia e
Sunt multi quos peccare non pudet, agere penitenciam pudet. O incredibilis insania, de uulnere ipso non erubescis et de ligatura uulneris erubescis! Nonne uulnus fedius et putridius est? Confuge ergo ad medicum, age penitenciam, dic: Iniquitatem meam ego agnosco et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccaui quia tu solus sine peccato. — Augustinus super Psalmum L.
91 Qui spiritu ultimo penitentiam agunt illis non dico remitti, quia nescio nec presumo, sed age penitentiam dum sanus es, et in hoc esto securus.
mf - penitencia m
Si quis positus in ultima necessitate sue egritudinis uoluerit accipere penitenciam, et accipit et mox reconciliabitur et hinc uadit, fateor uobis, non illi negamus quod petit, sed non presumimus quod bene hinc exit; si securus hinc exit, ego nescio; penitenciam dare possumus, securitatem aut non. Nunquid dico: Dampnabitur? Sed nec dico: Liberabitur. Vis ergo a dubio liberari? Tene certum et dimitte incertum. Age penitenciam dum sanus es. Si sic agis, dico tibi quia securus es quia penitenciam egisti eo tempore quo peccare potuisti. Si uis agere penitenciam quando iam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa. — Augustinus sermone XXXVI. et ponitur de penitencia distinctione secunda.
91 Qui spiritu ultimo penitentiam agunt illis non dico remitti, quia nescio nec presumo, sed age penitentiam dum sanus es, et in hoc esto securus.
 
 143. vc - de luxuria 10
mf - luxuria b
Cur te in uoluptate tua modo non dilatas cum te quid sequatur ignoras? Acceptum tempus in desideriis perdere non debes quia quam cicius pertranseant nescis. Si enim Deus misceri hominem in uoluptate carnis nollet, in ipso humani generis exordio masculum et feminam non fecisset. — Augustinus libro de conflictu uiciorum.
1 In voluptate carnis cito preterit quod delectat, manet autem quod in eternum cruciat.
 
 144. vc - de penis inferni 3
mf - infernus g
Gehenne ignis cum sit corporeus ut in se missos reprobos corporaliter exurat, nec studio humano succenditur nec lignis nutritur, sed creatus semel durat inextinguibilis et succensione non indiget et ardore non caret. — Gregorius libro XX. moralium.
182 Devorabit eum ignis qui non succenditur, ait: Quippe exprimitur ignis gehenne qui corporeus malos corporaliter uret, nec ut iste noster est qui studio hominis succenditur. Non enim lignis nutritur, sed creatus semel semper permanet.
 
 145. vc - de peccato 13
mf - peccatum l
Peccatum est uoluntas retinendi uel consequendi quod iusticia uetat et unde liberum est abstinere. — Augustinus de duabus animabus.
1 Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat.
 
 146. vc - de contemplatione 19
mf - contemplacio m
Sepe enim qui contemplari Deum quieti poterant occupacionibus pressi ceciderunt; et sepe qui occupati humanis usibus uiuerent gladio sue quietis extincti sunt. — Gregorius libro VI. moralium.
1 Sepe qui contemplari deum quiete poterant occupationibus pressi ceciderunt.
mf - sollicitudo siue occupatio f
Sepe qui contemplari Deum quieti poterant, occupationibus pressi ceciderunt, et sepe qui occupati bene humanis usibus uiuerent, gladio sue quietis extincti sunt. Non nulli hominum ita ociose mentis sunt ut si eos labor occupationis excipiat, in ipsa operis inchoatione succumbant. — Gregorius ibidem (libro VI. moralium).
1 Sepe qui contemplari deum quiete poterant occupationibus pressi ceciderunt.
 
 147. vc - de superbia 15
mf - presumptio f
Quantalibet doctrina mens polleat, grauis est impericia uelle docere sapienciorem. Immensa enim presumptio est a seniore sibi reuerenciam exigere, silencium imperare meliori. — Gregorius libro VI. moralium.
17 Maxima superbia est a seniore reverentiam exigere, et meliori silentium imponere.
 
 148. vc - de amore dei 20
mf - paciencia i
Si mens forti intencione in Deum dirigitur, quicquid in hac uita sibi amarum fit, dulce estimat, omne quod affligit requiem putat. — Gregorius libro V. moralium.
1 Si mens in deum forti intentione dirigitur, quidquid in hac vita amarum sit, dulce extimat, omne quod affligit requiem putat, transire per mortem appetit, ut optinere vitam plenius possit, funditus in ymis extingui desiderat, ut plenius ad summa ascendat.
 
 149. vc - de avaritia 14
mf - auaricia r
Cum cetera uicia senescente homine senescant, sola auaricia iuuenescit. — Ieronymus in quodam sermone.
1 Cum omnia vitia senescente homine senescant, sola avaritia iuvenescit.
mf - senectus e
Cum cuncta uicia in sene senescant, sola auaricia iuuenescit. — Augustinus ibidem (in quodam sermone).
1 Cum omnia vitia senescente homine senescant, sola avaritia iuvenescit.
 
 150. vc - de predicatoribus 3
mf - predicacio az
Ad regnum eterne beatitudinis peruenire non ualet qui non uult opere implere quod docet, nam cuius uita despicitur, restat ut eius predicacio contempnatur. — Gregorius in quadam omelia.
1 Cuius vita despicitur, restat quoque ut eius sermo contempnatur. Et Apostolus prima ad Corinthios XIIII: Si enim incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum.
 
 151. vc - de discretione 6
mf - abstinencia r
Plerumque dum plus iusto caro restringitur, eciam ab exercitacione boni operis eneruatur ut ad oracionem uel predicacionem non sufficiat, dum incentiua uiciorum in se funditus suffocare festinat. — Gregorius in omelia et XXX. libro moralium.
100 Necesse est ut arcem quisque continentie teneat, quatenus non carnem sed vitia carnis occidat. Nam plerumque dum plus iusto caro restringitur, etiam ab exercitatione boni operis enervatur, et ad orationem quoque vel predicationem non sufficiat, dum incentiva vitiorum in se funditus suffocare festinat.
mf - abstinencia n
Per abstinenciam carnis uicia extinguenda sunt, non caro. Sic necesse est ut artem continencie quisque teneat, quatenus non carnem sed uicia occidat. Sepe enim dum in illa hostem insequimur, eciam ciuem quem diligimus trucidamus, et sepe dum quasi conciui parcimus ad prelium hostem nutrimus. — Gregorius XXX. libro moralium.
1 Necesse est ut arcem quisque continentie teneat, quatenus non carnem sed vitia carnis occidat. Nam plerumque dum plus iusto caro restringitur, etiam ab exercitatione boni operis enervatur, et ad orationem quoque vel predicationem non sufficiat, dum incentiva vitiorum in se funditus suffocare festinat.
 
 152. vc - de laude superne civitatis et premio eterno 6b
mf - trinitas f
O beata ueritas, caritas, eternitas et beatificans trinitas! Ad te me miserabiliter trinitas miserabiliter suspirat quoniam a te infeliciter exulat, discedens a te quantis se interuit erroribus, doloribus, timoribus. Heu me, qualem pro te commutauimus trinitatem! Ratio sepissime in iudiciis fallitur, et uoluntas quadruplici perturbatione iactatur, et memoria multiplici obliuione confunditur. Triplici huic uanitati nobilis creatura subiecta est. Cor meum conturbatum est, et inde dolor; dereliquit me uirtus mea, et inde pauor; et lumen oculorum meorum non est mecum, et inde error. Heu, quam dissimilem trinitatem! O anime mee, trinitas exulans offendisti! Verumptamen, o anima mea, spera in Deo quoniam adhuc confite illi, cum uidelicet a ratione error, a uoluntate dolor, atque a memoria timor omnis recesserit; et successerit illa quam speramus mira serenitas, plena suauitas, eterna securitas. Primum faciet ueritas Deus, secundum caritas Deus, tercium summa potestas Deus. — Bernardus super Cantica sermone XI.
1 Mira serenitas, plena suavitas, eterna securitas, iam non est timor in finibus eius, quia posuit dominus fines suos pacem, nullus inimicus ibi intrat, nullus amicus exit, nulle ibi temptationes, nulla ibi cogitationum turba sese confundit, quia ille qui omnia idem identitate consolidat atque coniungit.
 
 153. vc - de clericis nostris temporis 3
mf - religio y
Video quod non parum doleo post spretam seculi pompam nonnullos in scola humilitatis superbiam magis addiscere, ac sub alis mitis humilisque magistri grauius insolescere et impacientes amplius fieri in claustro quam fuissent in seculo. — Bernardus ibidem (omelia IIII. super Missus est).
154 Video quod sine dolore videri non potest, plurimosque in ecclesia dei de ignobilibus nobiles, de pauperibus divites factos, quodque magis perversum est, nonnullos in schola humilitatis superbiam magis discere, et sub aliis positi mites humilesque apparentes, sed magistri facti gravius insolescere, qui tamen patientes et mites amplius fieri debuerunt in claustro quam fuerunt in seculo.
mf - superbia am
Videas plerosque in ecclesia de ignobilibus nobiles, de pauperibus diuites factos, subito intumescere, pristine obliuisci abiectionis, genus quoque suum erubescere et infimos dedignari parentes. Videas homines pecuniosos ad honores quosque ecclesiasticos et mox applaudere sanctitatem, uestium mutacione non mencium, et dignos se estimare dignitate ad quam ambiendo peruenerunt; quodque, si audeo dicere, adepti sunt nummis attribuere meritis. — Bernardus super Missus est circa finem.
49 Video quod sine dolore videri non potest, plurimosque in ecclesia dei de ignobilibus nobiles, de pauperibus divites factos, quodque magis perversum est, nonnullos in schola humilitatis superbiam magis discere, et sub aliis positi mites humilesque apparentes, sed magistri facti gravius insolescere, qui tamen patientes et mites amplius fieri debuerunt in claustro quam fuerunt in seculo.
mf - mansuetudo p
Mansuetos appellamus manu consuetos, id est pacientes et mites, qui alienas iniquitates tolerant, nec aliquem grauare presumunt. — Cassiodorus super Psalmum XXXVI.: Mansueti hereditabunt terram.
310 Video quod sine dolore videri non potest, plurimosque in ecclesia dei de ignobilibus nobiles, de pauperibus divites factos, quodque magis perversum est, nonnullos in schola humilitatis superbiam magis discere, et sub aliis positi mites humilesque apparentes, sed magistri facti gravius insolescere, qui tamen patientes et mites amplius fieri debuerunt in claustro quam fuerunt in seculo.
mf - religio x
Video quosdam quod sine dolore uideri non debet, post aggressam Christi miliciam rursus implicari secularibus, rursus terrenis cupiditatibus immergi cum magna cura erigere muros et negligere mores sub pretextu quoque communis utilitatis uerba uendere diuitibus et matronis salutationes, sed et contra sui imperatoris edictum concupiscere aliena, et sua cum lite repetere. Ita ne se mundo et sibi mundum cruxifixerunt ut qui ante uix in suo uico uel opido cogniti fuerint, modo circumeuntes prouincias et curias frequentantes, regum noticias, principum familiaritates assecuti sunt. — Bernardus omelia IIII. super Missus est.
1 Video quod sine dolore videri non potest, plurimosque in ecclesia dei de ignobilibus nobiles, de pauperibus divites factos, quodque magis perversum est, nonnullos in schola humilitatis superbiam magis discere, et sub aliis positi mites humilesque apparentes, sed magistri facti gravius insolescere, qui tamen patientes et mites amplius fieri debuerunt in claustro quam fuerunt in seculo.
 
 154. vc - de laude domine nostre 6
mf - maria g
Quid nobilius Dei matre? Quid splendidius ea quam splendor elegit? Quid castius ea que corpus sine corporis contagione generauit? Et ut de ceteris eius uirtutibus taceam, uirgo erat non solum corpore sed eciam mente; corde humilis, uerbis grauis, animi prudens, loquendi parcior, legendi studiosior, non in incerto diuiciarum sed in prece pauperum spem reponens, intenta operi, uerecunda sermone; arbitrum mentis non hominem sed Deum querere, nullum ledere, omnibus bene uelle, maioribus assurgere, equalibus non inuidere, iactanciam fugere, racionem sequi, uirtutem amare. Quando ista fastidiuit humilem? Quando risit debilem? Quando uitauit inopem? Nichil in oculis toruum, nichil in uerbis procax, nichil in actu inuerecundum; non gestus fractior, non incessus solutior, non uox petulantior; ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, figura probitatis. Talem hanc ewangelista monstrauit, talem angelus reperit, talem Spiritus Sanctus elegit. Quid enim in singulis morer que digna fuit ex qua Dei Filius nasceretur? — Ambrosius de uirginitate libro II.
1 Corde virili erat, verbis gravis, animo prudens, loquendi parcior, legendi studiosior, intenta operi, verecunda sermoni. Illa pia mater ymmani dolore evigilans, pectora delicata contundens, ita corpus et omnia conquassaverat membra, ut vix potuisset pervenire ad Christi funus.
 
 155. vc - de castitate 5
mf - virginitas l
Supergreditur uirginitas conditionem humane nature per quam homines angelis assimilantur. Maior tamen uictoria uirginum quam angelorum. Angeli enim sine carne uiuunt, uirgines uero in carne triumphant. — Ambrosius in libro de uiduis.
1 Maior victoria est virginum quam angelorum, nam angeli sine carne vivunt, virgines autem in carne triumphant.
 
 156. vc - de confessione 10
mf - excusacio i
Vsitatum generis humani uicium est libendo peccatum committere, et commissum negando abscondere, et conuictum defendendo excusare. — Gregorius libro XXII. moralium.
134 Hec sunt namque vere humilitatis testimonia, et iniquitatem suam quisque cognoscere, et cognita voce confessionis aperire. At contra humani generis vitium est usitatum, et lambendo peccatum committere, et commissum negando abscondere, et convictum differendo multiplicare.
mf - confessio l
Hec sunt uere humilitatis insignia: iniquitatem suam quemque cognosere et cognitam uoce confessionis aperire. — Gregorius libro XXII. moralium.
1 Hec sunt namque vere humilitatis testimonia, et iniquitatem suam quisque cognoscere, et cognita voce confessionis aperire. At contra humani generis vitium est usitatum, et lambendo peccatum committere, et commissum negando abscondere, et convictum differendo multiplicare.
 
 157. vc - de virginitate 5
mf - virginitas l
Supergreditur uirginitas conditionem humane nature per quam homines angelis assimilantur. Maior tamen uictoria uirginum quam angelorum. Angeli enim sine carne uiuunt, uirgines uero in carne triumphant. — Ambrosius in libro de uiduis.
16 Supergraditur virginitas conditionem humane nature, per quam homines angelis assimilantur. Maior est tamen virginum victoria quam angelorum. Nam angeli sine carne vivunt, virgines in carne triumphant.
mf - reuerencia e
Obseruancia est per quam homines aliqua dignitate antecedentes cultu quodam et honore ueneramus. — Tullius ibidem (in rethorica).
53 Supergraditur virginitas conditionem humane nature, per quam homines angelis assimilantur.
 
 158. vc - de doctoribus sacre scripture 3
mf - prelacio l
Magna sublimitas magnam debet habere cautelam; honor grandis grandiori debet sollicitudine circumuallari. Cui plus creditur, plus ab eo exigitur, sicut scriptum est: Scienti legem et non facienti peccatum est grande, et seruus sciens uoluntatem domini sui, si non fecerit eam, uapulabit multum. — Ambrosius ibidem (in suo pastorali).
380 Ad nichilum ualet ultra nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Scriptum enim est per apostolum: Seruus qui nescit uoluntatem domini sui, et non facit eam, plagis uapulabit, id est multis. Debent etiam semper esse in exercitio sacre scripture, nec expedit eis se aliis corporalibus excercitiis occupare.
 
 159. vc - de honestate vite 7
mf - castitas et continencia g
Non dicatis uos habere animos pudicos si habeatis oculos impudicos quia impudicus oculus impudici cordis est nuncius. — Augustinus de communi uita clericorum.
1 Impudicus oculus, impudici cordis nunctius est.
 
 160. vc - de ebrietate 8
mf - cupiditas k
Bonorum auctori aliter inherere non ualemus nisi cupiditatem a nobis, que omnium malorum radix est, abscindamus. — Gregorius in omelia.
47 Nichil est ita demoniis amicum sicut ebrietas que omnium malorum radix est.
mf - ebrietas s
Nichil est ita demoni amicum sicut ebrietas et lasciuia que est mater omnium uiciorum. Ante omnia autem uetetur clericis que omnium peccatorum radix ac nutrix est. — Crisostomus super Mattheum.
1 Nichil est ita demoniis amicum sicut ebrietas que omnium malorum radix est.
 
 161. vc - de penitentia 8
mf - penitencia e
Sunt multi quos peccare non pudet, agere penitenciam pudet. O incredibilis insania, de uulnere ipso non erubescis et de ligatura uulneris erubescis! Nonne uulnus fedius et putridius est? Confuge ergo ad medicum, age penitenciam, dic: Iniquitatem meam ego agnosco et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccaui quia tu solus sine peccato. — Augustinus super Psalmum L.
114 Qui penitentiam agit in mortis articulo, sicut incerta est eius dampnatio, ita in dubio est peccatorum remissio. Age penitentiam dum sanus es, dum peccare potes, ut ex amore non timore videaris penitere et peccata relinquere non ipsa te.
mf - penitencia m
Si quis positus in ultima necessitate sue egritudinis uoluerit accipere penitenciam, et accipit et mox reconciliabitur et hinc uadit, fateor uobis, non illi negamus quod petit, sed non presumimus quod bene hinc exit; si securus hinc exit, ego nescio; penitenciam dare possumus, securitatem aut non. Nunquid dico: Dampnabitur? Sed nec dico: Liberabitur. Vis ergo a dubio liberari? Tene certum et dimitte incertum. Age penitenciam dum sanus es. Si sic agis, dico tibi quia securus es quia penitenciam egisti eo tempore quo peccare potuisti. Si uis agere penitenciam quando iam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa. — Augustinus sermone XXXVI. et ponitur de penitencia distinctione secunda.
114 Qui penitentiam agit in mortis articulo, sicut incerta est eius dampnatio, ita in dubio est peccatorum remissio. Age penitentiam dum sanus es, dum peccare potes, ut ex amore non timore videaris penitere et peccata relinquere non ipsa te.
 
 162. vc - de oratione 21
mf - oratio s
Orationis pure magna est uirtus; et uelut fidelis nuncius, mandatum peragit et penetrat quo caro non peruenit. — Augustinus ibidem (super Psalmum LXV.).
609 Itaque fratres bonus nunctius est oratio, orationis pure magna est virtus, et velut fidelis nunctius mandatum peragit et penetrat quo caro non pervenit. Orationis virtus iacula subicit inimici.
mf - medicina a
Nouit medicus quid salutiferum, quidue contrarium petat egrotus. Egroti estis; nolite ergo medico dictare que uobis medicamina uelit apponere. — Augustinus in quodam sermone.
972 Et dominus quidem non facit aliqua que petuntur contra salutem, sed potius exhibet salutem. Novit enim medicus quid salutiferum quidve contrarium petat egrotus.
 
 163. vc - de castitate 9
mf - castitas et continencia i
Inter omnia certamina Christianorum duriora sunt prelia castitatis, nam ibi continua pugna et rarior uictoria. Rara enim concordia forme atque pudicicie; rara auis in terris nigra similima cygno. — Augustinus in sermone.
1 Inter omnia christianorum certamina duriora sunt prelia castitatis, et ideo cotidiana pungna, sed rara victoria.
 
 164. vc - de receptione munerum 2
mf - iudex siue iudicium ai
Qui recte iudicat et premium inde remunerationis expectat, fraudem in Deo perpetrat; qui iusticiam quam gratis impertire debuit, acceptione pecunie uendit. — Ibidem (Ysidorus de summo bono libro III.).
1 Qui recte iudicat et premium inde retributionis expectat, fraudem ideo perpetrat, quia iustitiam quam gratis inpertiri debuit, acceptione pecunie vendidit, et cetera require supra loco suo.
mf - iudex siue iudicium ak
Quattuor modis iudicium humanum peruertitur: timore, cupiditate, odio, amore. — Ysidorus ibidem (de summo bono libro III.).
204 Qui recte iudicat et premium inde retributionis expectat, fraudem ideo perpetrat, quia iustitiam quam gratis inpertiri debuit, acceptione pecunie vendidit, et cetera require supra loco suo. Quatuor enim modis pervertitur humanum iuditium, idest timore, cupiditate, odio, amore. Timore dum metu potestatis alicuius veritatem loqui pavescimus, cupiditate dum premio muneris alicuius corrumpimur, odio dum contra quemlibet adversari molimur, amore dum amico vel propinquo prestare contendimus.
 
 165. vc - de clericis nostris temporis 5
mf - peccatum al
Tanto maius peccatum esse cognoscitur, quanto maior qui peccat habetur. Crescit enim delicti cumulus iuxta ordinem meritorum, et sepe quod minoribus ignoscitur, maioribus imputatur. — Ysidorus de summo bono libro II.
124 Non modo quia mors secus introitum delectationis posita esse cognoscitur, sed ob id maxime quia populi constant esse peccata que comedis.
mf - ebrietas e
Assumit inter pocula iniusta certamina et nullis existentibus causis asperam excitat rixam quia interponendo uerba uana aliorum sana dicta non patitur audire, sed in contumeliam erigitur conuiuarum et proximorum crimina. Vinum moderate potatum est medicamentum; plus iusto sumptum uenenum esse cognoscitur. Iocunditati non ebrietati creata est uini materia. — Augustinus ibidem (ad sacras uirgines).
124 Non modo quia mors secus introitum delectationis posita esse cognoscitur, sed ob id maxime quia populi constant esse peccata que comedis.
 
 166. vc - de liberalitate 10
mf - gratitudo siue graciarum actio p
Nullum officium referenda gracia magis necessarium. Nam si Hesiodus iubet reddere maiore mensura quam acceperis utenda, quid debemus facere prouocati beneficio? Imitari agros fertiles qui multo plus reddunt quam acceperunt quia, si non dubitamus bona conferre hiis quos speramus nobis profuturos, quales debemus esse in eos qui iam profuerunt? Nam demus uel non demus, in nostra potestate est; non reddere uero bono uiro non licet, si absque iniuria id facere possit. — Seneca in quadam epistola.
128 Nam et Isidorus iubet reddere maiori mensura ea que acceperis mutuo. Quid ergo debemus facere provocati beneficio? Imitari debemus agros fertiles, qui multo plus afferunt quam acceperint, quia si non dubitamus beneficia conferre hiis quos speramus nobis profuturos. Quid ergo debemus esse hiis qui nobis iam profuerunt? Non dare vel dare, aut demus vel non demus, in nostra potestate est, non reddere, non bono viro licet.
 
 167. vc - de laude divina 9
mf - religio as
Sunt enim quidam qui mente uagi, oculis attoniti, habitu dissoluti, plana parietum prospicientes perlustrant; aliud cantant et aliud cogitant. In choro sunt corpore et in foro mente; nunc intus, nunc foris exeunt. Psalmodie uerba proferunt, sed psalmodie sensum non intelligunt. Sunt alii uoce dissoluti qui uocis modulatione gloriantur, nec tantum gaudent de dono gracie, sed eciam alios spernunt, tumentes elatione, aliud cantant quam libri habeant, et quanta est leuitas uocis, tanta forsitan est et mentis. Cantant forsitan ut placeant populo magis quam Deo. Si sic cantas ut ab aliis laudem queras, uocem tuam uendis et facies eam non tuam sed suam. — Hugo ibidem (libro de claustro anime et de duodecim abusionibus).
173 Cum ad laudandum deum in ecclesia convenistis, humilitatis honestas diligentius observetur, ut qui in ecclesia ante conspectum dei convenimus, ibidem deteriores non simus. Sunt enim quidam, qui mente vagi, actione oculis, mente habitu dissoluti, plana parietum prospicientes perlustrant, aliud cantant, et aliud cogitant. In choro sunt corpore, sed in foro mente. Nunc intus sunt, nunc foris exeunt, nec tantum intus dissoluti, sed etiam cum foras exierint curiosi et vagi. Psalmodie verba proferunt, sed psalmodie sensum non attendunt. Unde beatus Gregorius: Vox, inquit, psalmodie omnipotenti domino ad cor iter parat, ut intenti menti, vel prophetie misteria, vel gratiam compunctionis infundatur.
839 Item in eodem: Dum, inquit, per psalmodiam compunctio nobis infunditur, via nobis in corde fit, per quam ad Ihesum pervenitur. Sed etiam alii voce dissoluti, qui vocis sue modulatione gloriantur, nec tantum gaudent de dono gratie, sed etiam illos spernunt, quos devotiores cernunt, tumentes elatione, aliud cantant quam libri habeant, et aliud forsitan iterum dicturi, ut sint illud idem iterum cantaturi. Quanta est levitas vocis forsitan et mentis. Cantant forsitan ut placeant populo magis quam deo. Qui sic cantant, non cantant in choro cum Maria sorore Moysi, sed in palatio cum Erodiade, ut placeant discumbentibus vel Herodi.
1695 Esto igitur in valle humilitatis, ut in monte sancto audiri merearis. Si sic cantas, ut a labiis laudem queras, vocem tuam vendis, et facis eam non tuam sed alienam. Habes in potestate tua vocem tuam, habeto et animum, frangis vocem, frange et voluntatem, servas consonantiam vocum, serva concordiam morum, ut per exemplum concordes proximo, per voluntatem deo, et per obedientiam magistro, et hec est bona concordia et deo acceptissima.
mf - monachus af
In choro sum corpore et in aliquo negocio mente. Nunc intus maneo, nunc foris exeo. Aliud canto et aliud cogito; psalmodie uerba profero, et psalmodie sensum non attendo. Sed mente uagus, habitu dissolutus, oculis attonitus, huc et illuc prospiciens, quecumque ibi geruntur perlustro et perspicio. Habitum monachi non conuersationem habens, in magna corona et ampla cuculla salua michi omnia existimo. — Hugo de anima libro I.
475 Nunc intus sunt, nunc foris exeunt, nec tantum intus dissoluti, sed etiam cum foras exierint curiosi et vagi. Psalmodie verba proferunt, sed psalmodie sensum non attendunt. Unde beatus Gregorius: Vox, inquit, psalmodie omnipotenti domino ad cor iter parat, ut intenti menti, vel prophetie misteria, vel gratiam compunctionis infundatur.
 
 168. vc - de ipocrisis 8
mf - ipocrisis t
Quid est uita ypocrite nisi quedam uisio fantasmatis que hoc ostendit in ymagine quod non habet ex ueritate? — Gregorius in moralibus.
15 Vita ipocrita quedam visio fantasmatis est, que hoc ostendit ymagine, quod non habet ex virtute, que sompno comparatur.
 
 169. vc - de die finalis iudicii 1
mf - prudencia siue prouidencia q
Si prudens est animus tuus, tribus temporibus dispensetur: presencia ordina, futura preuide, preterita recordare. Nam qui nil de preteritis cogitat, uitam perdidit; qui nichil de futuro premeditatur, in omnia incautus incedit. — Seneca ibidem (de quattuor uirtutibus).
33 Quoniam, ut ait quidam sapiens, qui de futuro nichil cogitat, in omnia incautus incedit. Oportet ergo nos si volumus incedere caute diem messionis extreme continue cogitare secundum quod beatus.
 
 170. vc - de liberalitate 6
mf - liberalitas af
Caue ne beneficium maius sit facultate tua. Inest enim in tali liberalitate cupiditas rapiendi ut ad largiendum suppetant copie. Sequntur enim talem largicionem rapine. Cum enim dando egere ceperint, alienis bonis manus inferre coguntur, et maiora odia eorum assecuntur quibus ademerunt quam fauores eorum quibus dederunt. — Seneca ibidem (libro I. de beneficiis).
4 Cave ne beneficium maius sit facultate tua. Inest in tali liberalitate rapiendi cupiditas, ut ad largiendum suppetant copie. Cave exprobrationem.
mf - beneficiencia siue beneficium ar
Caue ne beneficium maius sit facultate; sequntur enim talem largicionem rapine ut ad largiendum suppetant copie. Cum enim dando egere ceperint, alienis bonis manus inferre coguntur et maiora odia sequntur eorum quibus ademerunt quam fauores eorum quibus dederunt. — Seneca ibidem (libro IIII. de beneficiis).
4 Cave ne beneficium maius sit facultate tua. Inest in tali liberalitate rapiendi cupiditas, ut ad largiendum suppetant copie. Cave exprobrationem.
 
 171. vc - de ebrietate 12
mf - ebrietas n
Ebriosus cum absorbet uinum, absorbetur a uino; abhominatur a Deo, despicitur ab angelis, deridetur ab hominibus, destituitur a uirtutibus, confunditur a demonibus, conculcatur ab omnibus. — Ambrosius in libro de penitencia.
8 Ebrius abhominatur a deo, despicitur ab angelis, deridetur ab hominibus, destituitur a virtutibus, confunditur a demonibus.
 
 172. vc - de sequela dyaboli 7
mf - gloria eterna s
Ibi quicquid amabitur aderit, nec desiderabitur quod non aderit. Omne quod ibi erit bonum erit; et summus Deus summum bonum erit; et quod est omnino beatissimum, ita semper fore certum erit. Ibi uacabimus et uidebimus, uidebimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis nisi peruenire ad regnum cuius nullus est finis? — Augustinus libro XXII. de ciuitate Dei.
387 Quis nos angit vesania, vitiorum sitire absintium, huius mundi sequi naufragium, vite labentis pati infortunium, impie tirannidis ferre dominium, et non convolare ad sanctorum felicitatem, ad angelorum societatem, ad solempnitatem superne letitie, et ad iocunditatem contemplative vite, ut superhabundantes possimus intrare in potentias domini, et videre delitias illas bonitatis eius? Ibi vacabimus et videbimus quam dulcis est dominus, et quam magna multitudo dulcedinis eius.
 
 173. vc - de prelatis ecclesiasticis 8
mf - sacerdos aq
Considera diligenter uultum pecoris tui. Vultum pecoris considerat quicquid singuli subiectorum possint, non ignorat cui per confessionem corda, per circumspectionem opera, per experimentum quid possint, per affectus quid uelint, racio manifestat. Et uocem, inquit, meam audiunt. Tres sunt pastoris uoces, scilicet suauis, dulcis et alta; suauis ad infirmum, ad morientem dulcis, ad surdum pertinet alta. — Hugo de claustro anime libro II.
788 Unde scriptum est: Considera diligenter vultum pecoris tui. Pastor autem negligens fugit.
 
 174. vc - de amore dei 24
mf - amor af
Ille in amore Dei maior est qui ad eius amorem plurimos trahit. — Gregorius in omelia.
1 Ille apud deum maior est, qui ad eius amorem plurimos trahit.
 
 175. vc - de ipocrisis 6
mf - munus k
Peremptorium enim est in principe uel iudice uel auram odorare munerum uel fauorem querere personarum, teste siquidem propheta: In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. Transibunt iniquitates in penam et munera in dolorem quia testimonio Iob: Ignis deuorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. — Petrus Blesensis.
157 Congregatio enim ipocrite sterilis, ait: Congregant ipocrite bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt, fructum recipere in eterna retributione non appetunt, unde in auctoritate illa subditur, et ignis devorabit tabernacula ipsorum.
 
 176. vc - de accidia 10
mf - prelacio cb
Sunt quidam qui sciunt et possunt et uolunt preesse, quidam qui sciunt et possunt et nolunt esse, quidam qui nec sciunt nec possunt sed uolunt, quidam qui nec sciunt nec possunt nec uolunt. Scire et posse et uelle caritatis est uel superbie. Scire et posse et nolle humilitatis est uel inhercie. Nec scire nec posse sed uelle cupiditatis est et stulticie. Nec scire nec posse nec uelle discrecionis est et prouidencie. Qui enim sciunt, possunt et uolunt preesse, si uelint prodesse, caritatis est alioquin superbie. Qui sciunt et possunt sed nolunt humilitatis est quod renuunt, inhercie uero est cum sciant, si omnino desistant. Qui autem nec sciunt nec possunt cupiditatis uidetur quod uolunt stulticie, si uelint quod nec sciunt nec possunt. Illi siquidem qui nec sciunt nec possunt nec uolunt prudenter agunt. Summa enim discrecio est nolle quod non potest, fugere quod nescit. — Hugo de duodecim abusionibus claustri.
354 Raptores apud Deum quia eo vidente qui novit oculta cordium, communi vite quod sciunt, et possunt et iubentur reddere violenter auferunt.
 
 177. vc - de passione domini 19
mf - passio ag
Quam dulciter, Domine Ihesu, cum hominibus conuersatus es! Quam habundanter multa et magna bona hominibus largitus es! Quam fortiter, tam indigna, tam aspera et dura pro hominibus passus es; dura uerba, duriora uerbera, durissima supplicia! — Bernardus super Cantica sermone III.
5 O bone Ihesu, quam dulciter conversatus es, quam habundanter bona hominibus largitus es, quam veraciter, quam magna, quam aspera pro hominibus passus es, dura verba, duriora verbera, sed durissima crucis tormenta, et cetera.
 
 178. vc - de obedientia 14
mf - homo c
Homo cum in honore esset non intellexit et cetera. In quo honore? Habitabat in paradyso et in loco uoluptatis conuersatio eius. Nichil molestie, nichil indigencie senciebat, odoriferis stipatus malis, fulcitus floribus, gloria et honore coronatus, et constitutus super opera manuum plasmatoris; magis autem ob insigne diuine similitudinis precellebat; et erat illi sors ac societas cum plebe angelorum et cum omni milicia celestis exercitus. Sed mutauit istam gloriam in similitudinem uituli comedentis fenum. — Bernardus super Cantica.
38 Nostis potestatem primi hominis, qui cum in honore esset non intellexit, sed dum suo creatori obedire contempsit, creature, cui prepositus fuit, subditus factus est.
 
 179. vc - de perseverantia 5
mf - perseuerancia a
In cassum bonum agitur, si ante uite terminum deseratur, quia frustra uelociter currit qui priusquam ad metas uenerit, deficit. — Gregorius libro I. moralium.
55 Virtus boni operis perseverantia est. Incassum quippe bonum agitur, si ante terminum vite deseritur.
 
 180. vc - de adulatione 4
mf - adulacio q
Nos ad patriam festinantes mortiferos Sirenarum cantus surda aure transire debemus. — Ieronymus in epistola quadam.
1 Nos ad patriam festinantes mortiferos serenarum cantus surdi debemus aure transire.
 
 181. vc - de predicatoribus 9
mf - caritas u
Mens, quam semel affecerit caritas, sui iuris esse non sinit. Metuit quod nescit, dolet quod non oportet; sollicitatur plusquam uoluerit, compatitur nolens, miseretur inuita. — Bernardus in epistola.
389 Secundo debet predicator lucere doctrina, ut sciat quid sit vitandum quidve faciendum, et hoc tamen cum humilitate sermonis, et caveat ne curiosa magis sit quam utilis eius doctrina, ut taceat que non debet, et loquatur quod non oportet, quia hii tales errantes ab apostolo appellantur.
 
 182. vc - de visitatione familiaritatis mulierum 2
mf - contemplacio m
Sepe enim qui contemplari Deum quieti poterant occupacionibus pressi ceciderunt; et sepe qui occupati humanis usibus uiuerent gladio sue quietis extincti sunt. — Gregorius libro VI. moralium.
28 Non potest quis tota mente contemplari deum, qui frequentia utitur mulierum.
mf - sollicitudo siue occupatio f
Sepe qui contemplari Deum quieti poterant, occupationibus pressi ceciderunt, et sepe qui occupati bene humanis usibus uiuerent, gladio sue quietis extincti sunt. Non nulli hominum ita ociose mentis sunt ut si eos labor occupationis excipiat, in ipsa operis inchoatione succumbant. — Gregorius ibidem (libro VI. moralium).
28 Non potest quis tota mente contemplari deum, qui frequentia utitur mulierum.
 
 183. vc - de contemplatione 2
mf - prelacio ai
Locus regiminis cum regendus offertur in se prius necesse est ut quisque discuciat si loco uita congruit, si ab onere actio non dissenciat ne iustus omnium rector eo post in tribulacione preces non audiat quo ipsa quoque eius de quo tribulacio oritur exordia honoris ignorat. — Gregorius in pastorali et in moralibus.
119 Qui ad arcem contemplationis venire desiderat, prius necesse est ut in campo actionis se exerceat.
 
 184. vc - de liberalitate 14
mf - liberalitas ag
Officium liberalitatis est omni petenti dare, deos imitari. Si deos imitaris, da eciam ingratis. Nam et sceleratis sol oritur et piratis patent maria. Dii rerum omnium optimi actores ignorantibus beneficia dare incipiunt, ingratis perseuerant. Non cessant dii beneficia congerere, unam sortiti intencionem, scilicet prodesse. Imitemur illos; demus eciam si multa in irritum data sunt. Ingratus est; non fecit michi iniuriam sed sibi. Nam gratum semper beneficium delectat, ingratum semel. — Seneca ibidem (libro I. de beneficiis).
1 Officium liberalitatis est omni petenti dare.
 
 185. vc - de iustitia 8
mf - timor p
Facile deuiat a iusticia qui in causis non Deum sed homines pertimescit. Hic timor peccandi facultatem differre potest, uoluntatem auferre non potest. Solus est Dei timor qui mentes corrigit, fugat crimina, innocenciam seruat, perpetem tribuit facultatem. — Crisostomus in sermone de Iohanne Baptista.
1 Facile deviat a iustitia, qui in causis non deum, sed hominem formidat.
 
 186. vc - de commendatione religionis 3
mf - religio al
Habundans est pauperi religio, mediocri sufficiens, tollerabilis diuiti, infirmis larga, delicatis compaciens, fortioribus moderata, penitentibus misericors, peruersis seuera, bonis optima; hec sunt beneficia religionis. — Hugo de claustro anime libro I.
219 Audiant pauperes et letentur, mediocres et hortentur alios, divites ut confortentur. Habundans est enim pauperi religio, mediocri sufficiens, tollerabilis diviti, infirmis larga, delicatis compatiens, fortioribus moderata penitentibus misericors, perversis severa, bonis optima. Hec sunt autem novem beneficia religionis.
 
 187. vc - de laude superne civitatis et premio eterno 8b
mf - gloria eterna i
Tanto illud quod ualde magnum est, quod nec oculus uidit quia non est color, nec auris audiuit quia non est sonus, nec in cor hominis ascendit quia cor hominis illuc debet ascendere, sumemus capacius quanto id et fidelius credimus et speramus firmius et desideramus ardencius. — Augustinus ad Diascorum.
74 Patrem namque et filium cum sancto spiritu ipsum cognoscere, vita eterna est, beatitudo perfecta, summa voluntas, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quanta claritas, quanta suavitas, et quanta iocunditas maneat in illa visione, quando facie ad faciem deum videbimus, qui est lux illuminatorum, requies exercitatorum, patria redeuntium, vita viventium, corona certantium sive vincentium.
mf - desiderium c
Quod oculus non uidit et cetera. Desiderari potest, concupisci potest, suspirari in illud potest; digne cogitari et uerbis explicari non potest. Desiderium sinus cordis est; capiemus si desiderium quantum possumus extendamus. — Augustinus super Iohannem.
115 Patrem namque et filium cum sancto spiritu ipsum cognoscere, vita eterna est, beatitudo perfecta, summa voluntas, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quanta claritas, quanta suavitas, et quanta iocunditas maneat in illa visione, quando facie ad faciem deum videbimus, qui est lux illuminatorum, requies exercitatorum, patria redeuntium, vita viventium, corona certantium sive vincentium.
mf - vita humana presens d
Plenitudo est et beatitudo perfecta ut cito quisque intelligat et bene uiuat. Sed si forte utrumque non potest, melius est bene uiuere quam cito intelligere. Qui enim bene uiuit meretur amplius intelligere; qui male uiuit et quod intelligit, perdet. — Augustinus de doctrina Christiana.
15 Patrem namque et filium cum sancto spiritu ipsum cognoscere, vita eterna est, beatitudo perfecta, summa voluntas, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quanta claritas, quanta suavitas, et quanta iocunditas maneat in illa visione, quando facie ad faciem deum videbimus, qui est lux illuminatorum, requies exercitatorum, patria redeuntium, vita viventium, corona certantium sive vincentium.
 
 188. vc - de conscientia 5
mf - consideracio sui af
Melior es si te ipsum cognoscas quam si te neglecto cursus syderum, uires herbarum, complexiones hominum, naturas animalium, celestium omnium et terrestrium scienciam haberes. Multi enim multa sciunt et se ipsos nesciunt cum tamen summa philosophia sit cognicio sui. — Hugo libro I. de anima capitula IX.
308 Stude cognoscere te, quia multo melior et laudabilior es, si te cognoscis, quam si te neglecto cognosceres cursus siderum, vires herbarum, complexiones hominum, celestium atque terrestrium scientiam. Rege tuos affectus, redde ergo te tibi, et si non semper, saltim interdum.
 
 189. vc - de obedientia 9
mf - obediencia d
Obediencia sola uirtus est que menti uirtutes ceteras inserit insertasque custodit. Melior est obediencia quam uictime. Obediencia uictimis iure preponitur quia per uictimas aliena caro, per obedienciam uero uoluntas propria mactatur. — Gregorius libro XXXV. moralium tractans illud I. Regum.: Melior est obediencia quam uictime.
1 Melior est obedientia quam victime, quia per victimam aliena caro mactatur, sed per obedientiam propria.
mf - religio af
Non uultis esse contenti communi uita. Non sufficit uobis regulare ieiunium, non sollempnes uigilie, non imposita disciplina, non mensura quam uobis partimur in uestimentis uel alimentis; priuata prefertis communibus. Qui uestri curam semel nobis credidistis, quid rursum de uobis intromittitis? Nam illam qua tociens Deum conscienciis uestris testibus offendistis, propriam scilicet uoluntatem uestram. Ecce nunc iterum magistram habetis, non me! Illa uos docet nature non parcere, racioni non acquiescere, seniorum consilio uel exemplo non obtemperare, nobis non obedire. An ignoratis quia melior est obediencia quam uictime? Non legistis in regula uestra quod quicquid fit sine uoluntate uel consensu spiritualis patris, uane glorie deputabitur, non mercedi? — Bernardus super Cantica sermone XIX.
1 Melior est obedientia quam victime, quia per victimam aliena caro mactatur, sed per obedientiam propria.
 
 190. vc - de iuditio temerario 2
mf - stulticia b
Stulti tanto intentius de alienis iudicant, quanto sua profundius ignorant. — Gregorius in moralibus.
1 Stulti tanto intentius de alienis iudicant, quanto sua profundius ignorant.
 
 191. vc - de oratione 13
mf - oratio bd
Hoc est remedium eius qui uiciorum temptamentis estuat ut quociens quolibet modo tangitur, tociens orationem fundat quia frequens oratio impugnationem uiciorum extinguit. — Ysidorus ibidem (de summo bono).
48 Quotiens quisque vitio inpungnatur, totiens in orationem se subdat, quia frequens oratio impugnationem vitiorum extinguit.
 
 192. vc - de iuramento 1
mf - paciencia f
Nullus perfectus est qui inter mala proximorum paciens non est. Qui enim equanimiter aliena mala non tollerat, ipse sibi per impacienciam testis est, quia ab omni plenitudine longe distat. Abel quippe renuit esse, quem Caym malicia non exercet. Sicut in tritura palee grana premuntur, sic flores inter spinas prodeunt et rosa que redolet crescit cum spina que pungit. — Gregorius libro XX. moralium super illud: Frater fui draconum.
11 Iuramento nullus perfectus uti debet et cetera.
 
 193. vc - de multiloquio 8
mf - loquacitas t
Vanus sermo uane consciencie est index. Mores hominis lingua pandit, et qualis sermo ostenditur, talis animus approbatur quoniam ex habundancia cordis os loquitur. Sermo uanus non erit absque iudicio quia ab omni statu rectitudinis deperiunt qui per uerba uana dilabuntur. — Hugo libro II. de anima.
1 Qualis sermo ostenditur talis animus conprobatur.
 
 194. vc - de confessione 5
mf - verecundia g
Erubescere debemus et condempnare peccatum non defendere quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur. — Ambrosius de morte Abel et Caym.
1 Erubescere debemus et condempnare non autem defendere peccatum, quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur.
mf - excusacio a
Cepisti non defendere peccatum tuum iam inchoasti iusticiam, perficietur autem in te quando nichil aliud facere delectabit. — Augustinus de caritate sermone IIII.
35 Erubescere debemus et condempnare non autem defendere peccatum, quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur.
 
 195. vc - de inani gloria 7
mf - gloria mala siue uana g
Ne nimis religiosa uelis uideri nec plus humilis quam necesse est. Gloriam fugiendo non queras. — Ieronymus ad Nepocianum.
14 Vitandum est ne vane glorie ardore, satis religiosus plus humilis, quam necesse est velit apparere vel videri, ne vanam gloriam fugiendo querat.
 
 196. vc - de conditione humana et brevitate huius vite 20
mf - prosperitas az (1)
Semper humane leticie tristicia repentina succedit, et quod incipit a gaudio desinit in merorem. Mundana quippe felicitas multis amaritudinibus est respersa. Nouit ille qui dixit: Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. — Innocencius de uilitate condicionis humane.
1 Semper mundanis letitiis tristitia repentina succedit, et quod incipit a gaudio, desinit in merore. Mundana quippe letitia multis est amaritudinibus respersa, noverat hoc Salomon qui dixerat: Risus dolori miscebitur.
 
 197. vc - de superbia 1
mf - superbia at
Superbia est elacio uiciosa que, inferiorem despiciens, superioribus et paribus satagit dominari. — Hugo.
1 Superbia est elatio pernitiosa que inferiorem despiciens atque parem superioribus satagit dominari.
 
 198. vc - de castitate 11
mf - periculum c
Periclitatur castitas in deliciis, humilitas in diuiciis, pietas in negociis, ueritas in multiloquio, caritas in hoc mundo. — Bernardus in quodam sermone.
1 Periclitatur castitas in delitiis, humilitas in divitiis, veritas in multiloquio, caritas in seculo nequam.
 
 199. vc - de peccato 14
mf - peccatum al
Tanto maius peccatum esse cognoscitur, quanto maior qui peccat habetur. Crescit enim delicti cumulus iuxta ordinem meritorum, et sepe quod minoribus ignoscitur, maioribus imputatur. — Ysidorus de summo bono libro II.
85 Peccata que ab incipientibus levia iudicantur, a viris perfectis gravia reputantur. Tanto enim maius cognoscitur peccatum esse, quanto maior qui peccat habetur. Crescit enim delicti cumulus iuxta ordinem meritorum, et sepe quod minoribus ignoscitur, maioribus inputatur.
 
 200. vc - de amore dei 29
mf - amor p
Minus, Domine, te amat qui aliquid tecum amat quod propter te non amat. — Augustinus in libro confessionum.
1 Minus te amat qui aliquid preter te quod non propter te amat.
 
 201. vc - de obedientia 16a
mf - obediencia d
Obediencia sola uirtus est que menti uirtutes ceteras inserit insertasque custodit. Melior est obediencia quam uictime. Obediencia uictimis iure preponitur quia per uictimas aliena caro, per obedienciam uero uoluntas propria mactatur. — Gregorius libro XXXV. moralium tractans illud I. Regum.: Melior est obediencia quam uictime.
236 Unde et primus homo preceptum quod servaret accepit, cui si se vellet obediens subdere, ad eternam beatitudinem sine labore perveniret. Hinc Samuel ait: Melior est obedientia quam victime, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
mf - religio af
Non uultis esse contenti communi uita. Non sufficit uobis regulare ieiunium, non sollempnes uigilie, non imposita disciplina, non mensura quam uobis partimur in uestimentis uel alimentis; priuata prefertis communibus. Qui uestri curam semel nobis credidistis, quid rursum de uobis intromittitis? Nam illam qua tociens Deum conscienciis uestris testibus offendistis, propriam scilicet uoluntatem uestram. Ecce nunc iterum magistram habetis, non me! Illa uos docet nature non parcere, racioni non acquiescere, seniorum consilio uel exemplo non obtemperare, nobis non obedire. An ignoratis quia melior est obediencia quam uictime? Non legistis in regula uestra quod quicquid fit sine uoluntate uel consensu spiritualis patris, uane glorie deputabitur, non mercedi? — Bernardus super Cantica sermone XIX.
240 Hinc Samuel ait: Melior est obedientia quam victime, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
mf - beatitudo siue beatus p
Nam nisi fallor, ea uera est et perfecta felicitas que sufficientem, potentem, reuerendum, celebrem, letumque perficiat. Atque ut me interius animaduertisse cognoscas, que unumquodque horum, quoniam idem cuncta sunt, ueraciter prestare potest, hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco. — Boecius III. de consolacione.
182 Unde et primus homo preceptum quod servaret accepit, cui si se vellet obediens subdere, ad eternam beatitudinem sine labore perveniret.
 
 202. vc - de ambitione 5
mf - infernus m
Eicientur in tenebras exteriores ut illic dentes strideant qui hic de edacitate gaudebant. Nam fletus de ardore stridor solet excitari de frigore; ubi duplex ostenditur esse gehenna, scilicet nimii frigoris et intollerabilis feruoris. — Gregorius super illud Matthei VIII.: Eicientur et cetera.
129 Consilium imperitorum est terrenam gloriam querere, et eternam negligere, sed quia in hac vita continue prosperantur, in futuro in tenebras exteriores deiciuntur.
 
 203. vc - de passione domini 15
mf - passio n
Auctor pietatis in cruce pendens testamentum condidit, singulis pietatis opera distribuens apostolis persecutionem, Iudeis corpus, patri spiritum, uirgini paranimphum, latroni paradysum, peccatori infernum, Christianis penitentibus crucem. — Ambrosius in quodam sermone.
1 Auctor pietatis in cruce pendens, testamentum condidit singulis pietatis opera distribuens, apostolis persecutionem, Iudeis corpus, patri spiritum, uirgini paraninphum, latroni paradisum, peccatori infernum, Christianis penitentibus crucem.
mf - crux e
Auctor pietatis in cruce pendens testamentum condidit, singulis pietatis opera distribuens: apostolis persecucionem, Iudeis corpus, patri spiritum, uirgini paranimphum, latroni paradysum, peccatori infernum, Christianis uere penitentibus crucem commendauit. — Ambrosius in sermone de passione.
1 Auctor pietatis in cruce pendens, testamentum condidit singulis pietatis opera distribuens, apostolis persecutionem, Iudeis corpus, patri spiritum, uirgini paraninphum, latroni paradisum, peccatori infernum, Christianis penitentibus crucem.
 
 204. vc - de predicatoribus 6
mf - predicacio al
Ille uberes fructus predicacionis colligit, qui semina bone operacionis premittit, nam loquendi auctoritas perditur, quando uox opere non adiuuatur. — Gregorius libro VI. moralium.
1 Loquendi auctoritas amittitur cum vox opere non iuvatur. Ergo predicator si vult quod eius predicatio libenter audiatur, debet prius lucere vita, ornando bene vivendo quod dicit, ut vox sua sit in virtute, ut de eo dici possit, illud propheticum: Dedit voci sue vocem virtutis, hoc est opere adimplendo quod dicit.
mf - predicacio ah
Lex ipsis predicatoribus imposita est ut ipsi uiuendo illuminent que loquendo suadere festinant, nam loquendi auctoritas perditur, quando uox opere non adiuuatur. — Gregorius XVIII. moralium et in pastorali.
1 Loquendi auctoritas amittitur cum vox opere non iuvatur. Ergo predicator si vult quod eius predicatio libenter audiatur, debet prius lucere vita, ornando bene vivendo quod dicit, ut vox sua sit in virtute, ut de eo dici possit, illud propheticum: Dedit voci sue vocem virtutis, hoc est opere adimplendo quod dicit.
 
 205. vc - de confessione 3
mf - confessio s
Absque confessione iustus iudicatur ingratus et peccator mortuus reputatur. Confessio igitur peccatoris est uita, iusti gloria; et necessaria est peccatori et iustum nichilominus decet. — Bernardus epistola CXIII.
1 Absque confessione iustus iudicatur ingratus, et peccator mortuus invenitur.
 
 206. vc - de contemplatione 11
mf - contemplacio q
Sine contemplatiua uita intrare possunt ad celestem patriam qui bona que possunt operari non negligunt, sine actiua autem intrare non possunt, si negligunt bona operari que possunt. — Gregorius omelia III. super Ezechielem.
1 Sine contemplativa vita intrare possunt ad celestem patriam, qui bona que possunt operari, non negligunt, sine activa autem intrare non possunt contemplativi, si negligunt operari bona que possunt.
 
 207. vc - de paupertate 5
mf - paciencia ae
Paupertatem equo animo ferre uirtus paciencie est; sponte appetere sapiencie laus est. Sunt qui pauperes esse uolunt eo tamen pacto ut nichil eis desit, et sic diligunt paupertatem ut nullam paciantur inopiam. Sunt et alii mites sed quamdiu dicitur uel agitur nisi pro eorum arbitrio; sed quam longe sunt a paciencia apparet si leuis oriatur occasio. — Bernardus in quodam sermone.
5 Multi pauperes esse volunt, ita tamen quod nil eis desit, et sic diligunt paupertatem, ut nullam patiantur egestatem.
 
 208. vc - de luxuria 8
mf - libido i
Libidinis inicium continebis si exitum cogitaueris. — Seneca in libro de moribus.
17 Libidinum vitia continebis, si exitum cogitaveris.
 
 209. vc - de conditione humana et brevitate huius vite 9
mf - caro siue corpus t
Attende, homo, quid fuisti ante ortum, et quid es ab ortu usque ad occasum, atque quid eris post hanc uitam. Profecto fuit quando non eras, postea de uili materia factus et in uilissimo panno inuolutus menstruali sanguine in utero materno fuisti nutritus; tunica tua fuit pellis secundina. Sic indutus et ornatus uenisti, nec memor es quam uilis sit origo tui. Forma, fauor populi, feruor iuuenilis, opesque subripuere tibi noscere quid sit homo. Nichil enim aliud est homo quam sperma fetidum, saccus stercorum, cibus uermium. Post hominem uermis, post uermen fetor et horror. Sic in non hominem uertitur omnis homo. Cum fex, cum limus, cum res uilissima simus. Vnde superbimus? Ad terram terra redimus. — Ibidem (Hugo de claustro anime libro I. capitulo I.).
3 O homo, attende quid fuisti ante ortum, et quid es ab ortu usque ad occasum et quid eris post hanc vitam. Profecto fuisti quando non eras, postea de vili materia factus, et in vilissimo panno involutus, menstruali sanguine in utero materno nutritus, tunica tua fuit pellis secundina. Sic indutus et ornatus venisti ad nos.
 
 210. vc - de amicitia 3
mf - amicicia au
Amicicia res plurimas continet; quocumque te uerteris, presto est; nullo loco excluditur; nunquam intempestiua, nunquam molesta est. Itaque non aqua, non igne, locis pluribus indigemus quam amicicia. Nam et secundas res spendidiores facit et aduersas parciens communicansque leuiores. — Tullius ibidem (de amicicia).
152 Est enim vera amicitia nil aliud nisi omnium divinarum rerum cum benivolentia et caritate consensio, nec sine virtute amicitia ullo pacto esse potest. Amicitia res plurimas contingit, quocumque te verteris presto est, nullo loco excluditur, nuncquam intempestiva, nuncquam molesta est.
 
 211. vc - de receptione munerum 1
mf - mors y
Non est nostrum mortem arripere sed illatam ab aliis libenter accipere. Vnde et in persecucionibus non licet propria manu perire. — Ieronymus super Ionam.
8 Munera libenter accipere, secundum quod dicit philosophus, nichil aliud est quam libertatem servitutibus obligare.
 
 212. vc - de peccato 3
mf - penitencia ah
Qui perfecte senserit onus peccati et anime lesionem aut parum sentiet, aut ex toto non sentiet corporis penam, nec reputabit laborem quo peccata nouerit deleri preterita et caueri futura. — Bernardus in quodam sermone.
4 Si qui perfecte sentiunt onus peccati et anime lesionem aut parum aut ex toto non sentiunt corporis penam.
 
 213. vc - de spe 5
mf - spes m
Si michi premia promittuntur, per te optinenda sperabo; si insurgant aduersum me prelia, si seuiat mundus, si fremat malignus, si ipsa caro aduersum spiritum concupiscit, in te ego sperabo. — Bernardus ibidem. [sermone XLVIII.]
568 Propter te omnia detrimenta feci, et ut stercora arbitror, quoniam tu es domine spes mea. Si michi premia promittuntur, per te obtinenda sperabo, non insurgant adversum me prelia, si seviat mundus, si fremat malignus, si ipsa caro adversus spiritum concupiscat, ego in te sperabo. Ecce numera tribulationes.
mf - spes l
Tu es, Domine, spes mea. Quicquid agendum, quicquid declinandum, quicquid tollerandum, quicquid optandum, tu es, Domine, spes mea. Hec una michi omnium promissionum causa, hec tota racio mee expectacionis. Pretendat alter meritum, sustinere se iactet pondus diei et estus, ieiunare bis in sabbato dicat, postremo non esse sicut ceteri hominum glorietur. Michi autem adherere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. — Bernardus sermone XLVIII.
218 Sed nuncquam tante letitie spes erit sine letitia? Quidquid agendum sit, quidquid tollerandum, quidquid optandum, tu es domine spes mea. Hec una mihi promissionum causa, hec tota ratio mee expectationis. Hec est votum meum, hec est intentio cordis mei.
 
 214. vc - de die finalis iudicii 8
mf - iudex siue iudicium t
Presentis temporis ita est agenda leticia ut nunquam amaritudo sequentis iudicii recedat a memoria. — Gregorius omelia XXXIX.
6 Si qua est presentis vite letitia, ita agenda est, ut nunquam amaritudo futuri iudicii recedat a memoria.
 
 215. vc - de commendatione religionis 7
mf - abusio d
Duodecim sunt abusiones claustri quibus tota religionis summa corrumpitur, scilicet prelatus negligens, discipulus inobediens, iuuenis ociosus, senex obstinatus, monachus curialis, religiosus causidicus, habitus preciosus, cibus exquisitus, rumor in claustro, lis in capitulo, dissolucio in choro, irreuerencia iuxta altare. — Hugo libro II. de claustro anime.
1 Duodecim sunt abusiones claustri, quibus tota religionis summa consumitur et corrumpitur, id est, prelatus negligens, discipulus inobediens, iuvenis otiosus, senex obstinatus, monachus curialis, monachus causidicus, habitus pretiosus, cibus exquisitus, rumor in claustro, lis in capitulo, dissolutio in choro, irreverentia iuxta altare.
mf - abusio e
Duodecim sunt abusiones seculi, scilicet sapiens sine operibus, senex sine religione, adolescens sine obediencia, diues sine elemosyna, femina sine pudicicia, dominus sine uirtute, Christianus contenciosus, pauper superbus, rex iniquus, episcopus negligens, plebs sine disciplina, populus sine lege. — Cyprianus de duodecim abusiuis.
1 Duodecim sunt abusiones claustri, quibus tota religionis summa consumitur et corrumpitur, id est, prelatus negligens, discipulus inobediens, iuvenis otiosus, senex obstinatus, monachus curialis, monachus causidicus, habitus pretiosus, cibus exquisitus, rumor in claustro, lis in capitulo, dissolutio in choro, irreverentia iuxta altare.
 
 216. vc - de die finalis iudicii 11
mf - iudex siue iudicium ab
Quid faciet de iniustis iudiciis qui ipsas quoque iusticias iudicabit, qui male iudicata reiudicabit, qui inique iurata refutabit? Veniet, inquam, ueniet dies iudicii ubi plus ualebunt pura corda quam astuta uerba, consciencia bona quam marsupia plena, ubi iudex non falletur uerbis nec flectetur donis. — Bernardus in quadam epistola.
107 Veniet qui male iudicata reiudicabit, illicite iurata refutabit, qui facit iudicium iniuriam patientibus. Veniet, inquam, veniet dies iudicii, ubi plus valebunt pura corda quam astuta verba, conscientia bona quam marsupia plena, ita quidem quia iudex ille non fallitur verbis, non flectitur donis.
 
 217. vc - de oratione 1
mf - oratio ap
Virtutis pondus oratio non habet quam nequaquam perseuerancia continui amoris tenet. Veraciter orare est amaros in compunctione gemitus et non composita uerba resonare. — Gregorius libro XXXIII. moralium.
1 Orare veraciter est, sicut dicit beatus Gregorius, amaros in compunctione gemitus et non conposita verba resonare.
 
 218. vc - de clericis nostris temporis 2
mf - clericus g
Miror cuius ordinis sint nostri clerici. Nam in congregacione temporalium se habent ut laici, in apparatu nobili ut milites, in acquisicione redituum ut clerici; sed non laborant ut laici, neque pugnant ut milites, neque euangelizant ut clerici, et cum utriusque ordinis esse cupiunt, utrumque deserunt, utrumque confundunt. Vnusquisque in ordine suo resurget. Isti in quo? Cum Deus summe sapiens ueraciter creditur a summo usque ad deorsum nichil inordinatum relinquere, uereor non alibi ordinandos quam ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. — Bernardus libro III. de consideracione ad Eugenium in fine.
135 Nempe habitu milites, questu clericos, actu neutrum exhibent. Nam neque pugnant ut milites, neque ut clerici evangelizant, aut orent. Unde cuius ordinis sint, ignoratur, quia cum utriusque esse cupiunt, utrumque confundunt. Unusquisque enim in ordine suo resurget. Isti autem in quo ordine surgant, vel quia sine ordine peccaverunt, sine ordine peribunt. Aut si summe deus veraciter creditur a summo usque deorsum nichil inordinatum relinquere, vereor huiusmodi non alibi ordinandos quam ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
mf - clericus h
Cum cuncti status hominum aliquid habeant laboris et aliquid uoluptatis, clerici inter hec nouo quodam artificio discernentes totum quod delectat in quolibet elegerunt, et totum quod molestat respuerunt; a militibus acceperunt superbie fastum, amplam familiam, equorum faleras et nobiles apparatus; a mulieribus dependentes collo pelles rubricatas, uinum, molliciem, balneum et gloriam; a rusticis fructus agrorum, horrea plena. Sed bene cauent militaris lorice pondus; muliebrem declinant uerecundiam. Omnes rustici et agricole uictum sibi labore acquirunt, hii deliciis affluunt, et tamen adueniente fructuum tempore, promptuaria eorum plena tritico, et bibunt uinum uue meracissimum, et inde incrassantur, impinguantur et dilatantur. Cum ergo resurgere ceperint homines quilibet in ordine suo, isti cum quibus resurgent? Si diuertere uoluerint ad milites, ipsos exsufflabunt. Sic cuncti homines a suis finibus arcebunt, et isti qui in nullo fuerint ordine, ubi putas quod collocabuntur? Restat ergo ut illum locum sorciantur ubi nullus ordo sed sempiternus horror inhabitat, et sint in laboribus demonum qui in laboribus hominum non fuerunt. — Bernardus super illud Psalmi: In labore hominum non sunt, ideo cum hominibus non flagellabuntur.
557 Aut si summe deus veraciter creditur a summo usque deorsum nichil inordinatum relinquere, vereor huiusmodi non alibi ordinandos quam ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
mf - peccatum x
Cui deus uenter est, ei deus recens est. Quecumque uicia habemus et quotcumque peccata, tot recentes habemus deos. Iratus sum; ira michi deus est. Vidi mulierem et concupiui, libido michi deus est. Vnusquisque enim quod cupit et ueneratur, hoc illi deus est. — Ieronymus super Psalmum LXXX.: Non erit in te deus recens.
290 Unde cuius ordinis sint, ignoratur, quia cum utriusque esse cupiunt, utrumque confundunt. Unusquisque enim in ordine suo resurget.
 
 219. vc - de amore dei 26
mf - amor ac
Amanti Deum dilatio imponitur ut ex dilati amoris desiderio meritum retribucionis augeatur. — Gregorius XVI. moralium.
1 Amanti enim ad hoc dilatio inponitur, ut ex dilati amoris desiderio pretium retributionis augeatur.
 
 220. vc - de passione domini 10
mf - ascensio d
Raptus est Dei Filius ab humanitate ad diuinitatem in transfiguracione, a passibilitate ad immortalitatem in resurrectione, a minoritate ad Patris equalitatem in ascensione quia quantus fuit descensus a sinu Patris ad patibulum crucis, tantus fuit ascensus a patibulo crucis usque ad dexteram Patris. — Augustinus et est in glossa Apocalypsis XII. super illud: Raptus est Filius eius ad tronum eius.
33 Revolve omnem vitam salvatoris, a partu virginis, usque ad patibulum crucis, et non invenies in eo nisi stigmata paupertatis.
mf - resurrectio g
Raptus est Dei Filius ab humanitate ad diuinitatem in assumptione, a passibilitate ad immortalitatem in resurrectione, a minoritate ad Patris equalitatem in ascensione quia quantus fuit descensus a sinu Patris ad patibulum crucis, tantus fuit ascensus a patibulo crucis usque ad dexteram Patris. — Augustinus in glossa super illud Apocalipsis XII.: Raptus est Filius eius ad eum et ad tronum.
33 Revolve omnem vitam salvatoris, a partu virginis, usque ad patibulum crucis, et non invenies in eo nisi stigmata paupertatis.
 
 221. vc - de elemosina 12
mf - elemosina ag
Ille perfecte tribuit qui cum eo quod afflicto porrigit, afflicti quoque animum in se sumit ut prius in se dolentis passionem transferat, et tunc contra dolorem illius per ministerium concurrat. — Gregorius in moralibus.
25 Scire necesse est, quia ille perfecte tribuit, qui cum eo quod afflicto porrigit, afflicti quoque in se animum sumit, ut prius in se dolentis passionem transferat, et tunc contra dolorem illius per ministerium concurrat.
 
 222. vc - de penitentia 15
mf - penitencia ah
Qui perfecte senserit onus peccati et anime lesionem aut parum sentiet, aut ex toto non sentiet corporis penam, nec reputabit laborem quo peccata nouerit deleri preterita et caueri futura. — Bernardus in quodam sermone.
9 Si quis perfecte sciret honus peccati et anime lesionem, aut parum aut ex toto non corporis penam.
 
 223. vc - de ira 12
mf - ira u
Per iram sapiencia perditur, ut quid quo ue ordine agendum sit nesciatur. — Gregorius libro V. moralium.
1 Per iram sapientia disperditur, ut quid quo ordine agendum sit omnino nescitur.
 
 224. vc - de superbia 12
mf - superbia al
Trabes in oculo grandis et grossa, superbia in mente est que quasi corpulencia sui uana non sanat, timida non solidat, oculum mentis obscurat et ueritatem obumbrat. — Bernardus de XII. gradibus humilitatis.
6 Trabis in oculo grandis et grossa, superbia in mente est, que quadam corpulentia sui venenat non sanat, tumidat, non solidat, oculos mentis obscurat, veritatem obumbrat, ita ut si tuam obumbraverit mentem aut occupaverit, iam tu te videre iam qualis es, vel qualis esse potes non possis sentire, sed qualem te amas, talem te putes esse, vel spectes fore.
 
 225. vc - de ira 8
mf - ira z
Quanta sit iracundie culpa pensare possumus, per quam paciencia perditur, ut quid quoue ordine sit agendum omnino nesciatur, quia nimirum intelligencie lucem ita subtrahit, cum mentem permouendo confundit. — Gregorius ibidem (libro V. moralium).
1 Quanta sit iracundie culpa pensemus, per quam dum mansuetudo amittitur, superne ymaginis similitudo vitiatur.
 
 226. vc - de penitentia 14
mf - penitencia b
Melius est modica amaritudo in faucibus quam eternum tormentum in uisceribus. — Augustinus libro de decem cordis.
8 Melior est modica amaritudo in faucibus quam eternum tormentum in visceribus.
 
 227. vc - de obedientia 15
mf - caro siue corpus r
Nunquam affectus noster ad desiderium eternorum perfecte accenditur, nec intellectus ad celestium contemplacionem perfecte accuitur, nisi cura carnis eciam in licitis et necessariis frequenter et fortiter repellatur. — Richardus in libro de contemplacione.
165 Paratum quodcumque preceperis facere, paratum ad nutum obedire, paratum tibi vacare, proximo ministrare, meipsum custodire et in celestium contemplatione requiescere.
 
 228. vc - de contemplatione 18
mf - contemplacio p
Cum contemplacionis arcem aliqui tenere desiderant, prius se in campo per exercicium operis probent ut sollicite sciant, si nulla iam mala proximis irrogant, si irrogata a proximis equanimiter portant, si obiectis bonis temporalibus nequaquam mens leticia soluitur, si subtractis non nimio errore sauciantur aut deinde perpendant, si cum ad semetipsos introrsus redeunt in eo quod spiritualia rimantur, nequaquam secum rerum corporalium umbras trahunt uel fortasse tractas manu discrecionis abigunt. — Gregorius VI. moralium.
5 Qui contemplationis arcem tenere desiderant, prius se in campo actionis exercent et per exercitium probent, videlicet ut soliciti sciant, si nulla iam mala proximis irrogant, si irrogata a proximis equanimiter portant, si obiectis rebus nequaquam mens letitia solvitur, si subtractis nimio merore sauciantur, aut demum perpendant si cum ad semetipsos retrorsus redeunt, in eo quod spiritualia rimantur ambigunt. Ex hoc ergo exercitium vite active confert ad contemplativam, quod quietat interiores passiones, ex quibus fantasmata proveniunt, per que contemplatio impeditur.
mf - paciencia as
Paciencia est uirtus contumeliarum et omnis aduersitatis impetus equanimiter portans. — Tullius in rethorica.
197 Qui contemplationis arcem tenere desiderant, prius se in campo actionis exercent et per exercitium probent, videlicet ut soliciti sciant, si nulla iam mala proximis irrogant, si irrogata a proximis equanimiter portant, si obiectis rebus nequaquam mens letitia solvitur, si subtractis nimio merore sauciantur, aut demum perpendant si cum ad semetipsos retrorsus redeunt, in eo quod spiritualia rimantur ambigunt.
 
 229. vc - de presumptione 2
mf - virtus r
Ethicam scripserunt gencium philosophi, in qua quasi membra quedam uirtutum de corpore bonitatis truncata pinxerunt, sed membra uirtutum uiua esse non possunt sine corpore caritatis Dei. — Hugo de scripturis sacris.
50 Facta dei debemus mirari et venerari, quia iniusta esse non possunt non discutere, quia rationem consilii eius querere est contra illum superbire.
 
 230. vc - de mendatio 2
mf - veritas h
Qui ueritatem occultat et qui prodit mendacium, uterque reus est; ille quia prodesse non uult, ille quia nocere desiderat. — Augustinus ibidem (libro de agone Christiano).
22 Uterque reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium profert, quia ille prodesse non vult, et iste nocere desiderat.
 
 231. vc - de peccato 4
mf - peccatum ag
Peccatum tribus modis admittitur. Nam aut ignorancia aut infirmitate aut studio perpetratur, et grauius est quidem infirmitate quam ignorancia, sed multo grauius studio quam infirmitate peccatur. — Gregorius in omelia et ponitur de penitencia distinctione II.
307 Gravius enim in infirmitate quam ignorantia delinquere est, et gravius est industria quam infirmitate peccare. Industria namque peccat, qui studio ac deliberatione mentis malum agit, infirmitate autem qui casu ac precipitatione delinquid.
 
 232. vc - de ira 13
mf - ira ab
Per iram iusticia relinquitur, quia dum perturbata mens iudicium sine racione exasperat, omne quod furor suggerit rectum putat. Per iram gracia uite socialis amittitur, quia qui se ex humana racione non temperat, necesse est ut bestialiter uiuat. Per iram mansuetudo amittitur, per iram concordia rumpitur, per iram lux ueritatis amittitur, quia cum menti iracundia confusionis tenebras incutit, huic Deus radium sue cognicionis abscondit. — Gregorius ibidem (libro V. moralium).
1 Per iram iustitia relinquitur, sicut scriptum est: Ira viri iustitiam Dei non operatur, quia dum perturbata mens iudicium sue rationis exasperat, omne quod furor sugerit rectum putat. Per iram concordia rumpitur. Per iram lux veritatis amittitur quia dum mens iracunda confusionis tenebras incurrit, huic Deus radium sue cognitionis abscondit. Per iram spiritus sancti splendor excluditur.
mf - ira af
Nam ire sue stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se prepedit, facies ignescit, exasperantur oculi et nequaquam recognoscuntur noti. Ore quidem clamorem format, sed intus quid loquatur ignorat. In quo itaque iste ab arrepticiis longe est, qui actionis sue conscius non est. — Gregorius libro V. moralium.
391 Per iram spiritus sancti splendor excluditur. Nam ire sue stimulis accenso corde palpitant, oculi corpus tremit, lingua se prepedit, facies ignescit, ore quidem clamorem format, sed sensus quid loquatur ignorat.
mf - ira s
Est ira que iusticiam Dei non operatur, et furori proxima, mentis sue impotem facit intantum ut labia tremant, dentes concrepant, uultus pallore mutetur. Recteque illud laudatur arcecharentini, qui cum uillico suo iratus, iam te, inquit, occiderem nisi iratus essem. — Ieronymus super Ioelem prophetam.
47 Per iram iustitia relinquitur, sicut scriptum est: Ira viri iustitiam Dei non operatur, quia dum perturbata mens iudicium sue rationis exasperat, omne quod furor sugerit rectum putat.
mf - ieiunium al
Ieiunium scimus esse Dei arcem, Christi castrum, murum Spiritus Sancti, uexillum fidei, castitatis signum, sanctitatis tropheum. — Petrus Rauennas in quodam sermone.
352 Per iram lux veritatis amittitur quia dum mens iracunda confusionis tenebras incurrit, huic Deus radium sue cognitionis abscondit. Per iram spiritus sancti splendor excluditur.
mf - consciencia p
Consciencia bona titulus est religionis, templum Salomonis, ager benedictionis, ortus deliciarum, aureum reclinatorium, gaudium angelorum, archa federis, thesaurus regis, aula Dei, habitaculum Spiritus Sancti, liber signatus et clausus, et in die iudicii aperiendus. — Ibidem (Hugo libro II. de anima capitulo IX.).
352 Per iram lux veritatis amittitur quia dum mens iracunda confusionis tenebras incurrit, huic Deus radium sue cognitionis abscondit. Per iram spiritus sancti splendor excluditur.
mf - ira ac
Per iram Spiritus Sancti splendor excutitur, qui super humilem et quietum requiescere dicitur, quia cum ira quietem menti subtrahit, suam Sancto Spiritui habitacionem claudit, cuius recessione animus uacuus ad apertam morum insaniam ducitur, et usque ad superficiem ab intimo cogitacionum fundamento dissipatur. — Gregorius ibidem (libro V. moralium).
345 Per iram lux veritatis amittitur quia dum mens iracunda confusionis tenebras incurrit, huic Deus radium sue cognitionis abscondit. Per iram spiritus sancti splendor excluditur. Nam ire sue stimulis accenso corde palpitant, oculi corpus tremit, lingua se prepedit, facies ignescit, ore quidem clamorem format, sed sensus quid loquatur ignorat.
mf - sacerdos ap
Sacerdotes si consolentur afflictos, si pascant egenos, si uestiant nudos, si redimant captiuos, si suscipiant peregrinos, si desperatis spem uenie consequende promittant, et quicquid ad officium suum pertinet constanter exerceant, quis sic erit alienus a fide ut dubitet tales contemplatiue uite esse participes quorum exemplo simul ac uerbo plures fiunt regnorum celestium coheredes? Isti sunt ministri uerbi, adiutores Dei, oraculum Spiritus Sancti; per tales Deus placatur in populo et populus instruitur Deo. — Prosper libro I. de uita contemplatiua.
352 Per iram lux veritatis amittitur quia dum mens iracunda confusionis tenebras incurrit, huic Deus radium sue cognitionis abscondit. Per iram spiritus sancti splendor excluditur.
 
 233. vc - de contemplatione 9
mf - apostoli x
Veniente luce diei egritudines alleuiantur, homines a sompno excitentur, aues garriunt, bestie ad latibula sua fugiunt, sic luce apostolorum ueniente mundus fuit edificatus in credendis, fecundatus in operibus bonis, alleuiatus peccatis, excitatus a negligenciis, animatus ad contemplacionem celestium, ereptus de postestate demonum. — Basilius tractans illud Matthei V.: Vos estis lux mundi.
11 Accedentibus ad contemplationem non statim venit lucerna spiritualis, sed oportet quod prius frangatur cortex amaritudinis et testa prave actionis, et sic pervenitur ad nucleum interne suavitatis.
mf - scriptura sacra ap
Vadunt animalia ad utilitatem proximi, stant ad custodiam sui, eleuantur ad contemplationem Dei. Sed et rote pariter uadunt, stant et eleuantur quia quesita sacra lectio talis inuenitur, qualis et fit ipse a quo queritur. Ad actiuam uitam profecisti, ambulant tecum; ad immobilitatem atque constanciam profecisti, stant tecum; ad contemplatiuam uitam per Dei graciam peruenisti, uolant tecum. — Gregorius ibidem (omelia VII. super Ezechielem).
14 Accedentibus ad contemplationem non statim venit lucerna spiritualis, sed oportet quod prius frangatur cortex amaritudinis et testa prave actionis, et sic pervenitur ad nucleum interne suavitatis.
 
 234. vc - de multiloquio 10
mf - loquacitas t
Vanus sermo uane consciencie est index. Mores hominis lingua pandit, et qualis sermo ostenditur, talis animus approbatur quoniam ex habundancia cordis os loquitur. Sermo uanus non erit absque iudicio quia ab omni statu rectitudinis deperiunt qui per uerba uana dilabuntur. — Hugo libro II. de anima.
1 Vanus sermo, vane conscientie est inditium.
 
 235. vc - de fide 2
mf - fides siue fidelitas o
Diuina operacio si racione apprehenditur non est admirabilis; nec fides habet meritum cui humana racio prebet experimentum. — Gregorius omelia XXVI. super ewangelia.
1 Fides non habet meritum, cui humana ratio prebet experimentum. Credimus ut cognoscamus, et non cognoscimus ut credamus.
 
 236. vc - de humilitate 6
mf - humilitas s
Humilitas uera est qua quis de se parua estimat et bona alterius sine inuidia et liuore commendat. — Gregorius.
6 Vera humilitas est qua quis de se parva extimat, et bona alterius sine invidia et livore commendat.
 
 237. vc - de superbia 10
mf - superbia ap
Omni uicio deteriorem esse superbiam sed quia a summis personis et primis assumitur, seu quod de opere iusticie et uirtutis exoritur, minusque culpa eius sentitur. Luxuria uero carnis ideo notabilis omnibus est, quoniam statim per se turpis est et tamen dispensante Deo superbia minor est. — Ysidorus libro III. de summo bono.
1 Omni vitio peior et superbia, seu propter quod a summis personis et primis assumitur, seu quod de opere iustitie et virtutis exoritur, minusque culpa eius sentitur.
 
 238. vc - de liberalitate 12
mf - promissio f
Priusquam promittas deliberes et cum promiseris facias. Prius si negaueris, fecisse postea fallere est. Id ergo agas ut ne quis merito tuo te oderit. — Seneca in libro de moribus.
1 Priusquam promiseris deliberes, et cum promiseris facias.
 
 239. vc - de clericis nostris temporis 4
mf - clericus g
Miror cuius ordinis sint nostri clerici. Nam in congregacione temporalium se habent ut laici, in apparatu nobili ut milites, in acquisicione redituum ut clerici; sed non laborant ut laici, neque pugnant ut milites, neque euangelizant ut clerici, et cum utriusque ordinis esse cupiunt, utrumque deserunt, utrumque confundunt. Vnusquisque in ordine suo resurget. Isti in quo? Cum Deus summe sapiens ueraciter creditur a summo usque ad deorsum nichil inordinatum relinquere, uereor non alibi ordinandos quam ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. — Bernardus libro III. de consideracione ad Eugenium in fine.
22 Unusquisque, inquit, in ordine suo resurget. Isti autem in quo ordine resurgent, an qui sine ordine peccaverunt, sine ordine peribunt.
 
 240. vc - de penitentia 19
mf - penitencia g
Ad agendam penitenciam non sufficit mores in melius commutare et a malis factis recedere nisi et de hiis que facta sunt satisfacias Domino per penitencie dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus elemosynis. — Augustinus libro de penitencia.
1 Ad agendam penitentiam non sufficit mores commutare, et a malis factis recedere, nisi de hiis que facta sunt, satisfiat domino per dolorem, per humilitatis gemitum, per contritionem, per cordis sacrificium cooperantibus elemosinis.
mf - tempus siue temporale f
Nemo uestrum parui estimet tempus quod in uerbis consumitur ociosis. Volat uerbum irreuocabile, uolat tempus irremeabile, nec aduertit insipiens quid amittat. Libet fabulari, dicunt, donec hora pretereat. O donec pretereat hora, quam tibi ad agendam penitenciam, ad optinendam ueniam, ad acquirendam graciam, ad promerendam gloriam miseratio conditoris indulgeat! Donec transeat tempus quo diuinam repropiciare debueras pietatem, properare ad angelicam societatem, suspirare ad amissam hereditatem, aspirare ad promissam felicitatem, excitare remissam uoluntatem, flere commissam iniquitatem. — Bernardus in sermone ad scolares.
1 Ad agendam penitentiam non sufficit mores commutare, et a malis factis recedere, nisi de hiis que facta sunt, satisfiat domino per dolorem, per humilitatis gemitum, per contritionem, per cordis sacrificium cooperantibus elemosinis.
 
 241. vc - de luxuria 22
mf - luxuria g
Qui luxuriatur uiuens mortuus est, eciam ferreas mentes libido domat que maiorem in uirginibus patitur famem, dum dulcius putant omne quod nesciunt. — Ieronymus in epistola matri et filie.
9 Luxuria ferreas mentes domat, sed in virgine maiorem patitur famem, dum dulcius putant, quod nesciunt.
 
 242. vc - de discretione 11
mf - seruicium c
Prudenter sibi Deus seruiri uult, non ut nimietate sua debiles fiant et postea medicorum suffragia requirant. Temperandum est enim ut, si fieri potest, ceptum obsequium prouehatur quam per inconsideranciam minuatur. Intemperancia enim ipsam animam inquietam facit ut cum de infirmitate sollicita est, non tantum dedita sit diuinis seruiciis. Dampnum ergo affert inprouidencia. Anima enim in transquillitate posita totum cor extollit ad Deum integro consilio obsecrans que petenda sunt. — Ambrosius super epistolam ad Thimotheum super illo: Modico uino utere.
6 Vult deus prudenter sibi serviri, sed non ut nimietate abstinentie debiles fiant, ut post medicorum suffragia requirant. Temperandum est ut si fieri potest, ceptum officium gradatim promoveatur, potius quam per inconsiderantiam minuatur.
mf - ieiunium o
Prudenter enim Deus sibi uult seruiri, non ut nimietate debiles fiant et post medicorum suffragia requirant. Temperandum enim est ut, si fieri potest, ceptum obsequium gradatim prouehatur, pocius quam inconsiderancia, minuatur. — Glossa Ieronymi super illud I. Thimothei V.: Noli aquam bibere sed modico uino utere.
6 Vult deus prudenter sibi serviri, sed non ut nimietate abstinentie debiles fiant, ut post medicorum suffragia requirant. Temperandum est ut si fieri potest, ceptum officium gradatim promoveatur, potius quam per inconsiderantiam minuatur.
 
 243. vc - de amore dei 5
mf - amor au
O iugum sancti amoris, quam dulciter capis, gloriose laqueas, suauiter premis, delectanter oneras, fortiter stringis, prudenter erudis! O felix amor ex quo oritur strenuitas morum, puritas affectionum, subtilitas intellectuum, desideriorum sanctitas, operum claritas, uirtutum fecunditas, meritorum dignitas, premiorum sublimitas! — Bernardus in libro de diligendo Deo.
15 O felix amor, puritas affectionum ex quo nascitur serenitas morum, pietas affectionum, virtutum fecunditas, subtilitas intellectuum, desideriorum puritas, premiorum sublimitas meritorum dignitas.
 
 244. vc - de multiloquio 17
mf - predicacio s
Omne quod non edificat audientes in periculum uertitur loquencium. — Ieronymus in quadam epistola.
1 Omne quod non edificat aures audientium, in periculum vertitur loquentis.
 
 245. vc - de spe 6
mf - spes i
De spe incassum presumit qui timere Deum in suis operibus renuit. — Gregorius libro XXIX. moralium.
1 De spe incassum presumit, qui timorem domini in suis operibus renuit quisquis enim nunc iustum non timet, post misericordem invenire non potest.
 
 246. vc - de conscientia 1
mf - ipocrisis h
Si castum me simulo et aliud est in consciencia, habeo gloriam mercenarii sed supplicia peccatoris. Et in comparacione duorum malorum, leuius est malum aperte peccare quam simulare et fingere sanctitatem. — Ieronymus super Ysaiam libro VI.
82 Conscientia est speculum lucidum in quo, sicut est, omnis homo se cognoscit. Nam si se ignoraverit per bona aliqua aparentia, vel hominum laudes, intueatur se in isto speculo, id est in conscientia, et veraciter cognoscet se, qualis in veritate erit.
 
 247. vc - de correctione domini 18
mf - murmur f
Discat non murmurare qui male patitur, eciam si ignorat cur mala patitur. Per hoc quisque se iuste pati arbitretur quia ab illo iudicatur cuius nunquam iniusta iudicia sunt. — Ysidorus libro III. de summo bono.
1 Discat non murmurare qui male patitur, etiam si ignorat quare male patiatur, sed per hoc se iuste pati arbitretur, quod ab illo patiatur, cuius nunquam iniusta iudicia sunt. Qui flagella sustinet et contra deum murmurat, iustitiam iudicantis accusat.
mf - murmur a
De nulla re magis Deum offendisse ille populus Iudaicus dictus est quam contra Deum murmurando. — Augustinus super Iohannem.
200 Qui flagella sustinet et contra deum murmurat, iustitiam iudicantis accusat.
 
 248. vc - de patiencia 5
mf - paciencia s
Numquam est paciencie uirtus in prosperis. Ille uero paciens est qui et aduersis atteritur et tamen a specie sue rectitudinis non curuatur. — Gregorius XI. moralium.
1 Ille uere patiens est qui et aduersis atteritur, et tamen a spei rectitudine non curuatur.
 
 249. vc - de angelis 1
mf - angelus t
Angelus est substancia intellectualis, semper mobilis, arbitrio libera, incorporea, Deo ministrans, gracia non natura immortaliatem suscipiens cuius substancie speciem et terminum solus qui creator est nouit. — Damascenus libro III. capitulo III.
30 Angelus, sicut dicit Damascenus, est substantia spiritualis et incorporea, intellectualis, arbitrio libera, deo ministrans, semper mobilis secundum gratiam, non naturam immortalitatem suscipiens.
 
 250. vc - de penitentia 1
mf - penitencia au
Penitencia est medicamentum uulneris, spes salutis, per quam peccatores saluantur, per quam Deus ad misericordiam prouocatur, que non tempore pensatur sed profunditate luctus et lacrimarum. Penitencia quod non mensium ac temporum cursu pensatur, sed pena qua anima cruciatur et mortificatur caro. — Ysidorus libro III. de summo bono.
43 Penitentia, secundum quod dicit Isidorus, est medicamentum vulneris, spes salutis per quam deus ad misericordiam inclinatur, que non pensatur tempore sed profunditate fletus et lacrimarum.
mf - penitencia u
Qui mala que perpetrauit insinuat sed flere que insinuerat recusat, quasi subducta ueste uulnus detegit, sed torpente mente medicamentum uulneri non apponit. — Gregorius libro VIII. moralium.
47 Penitentia, secundum quod dicit Isidorus, est medicamentum vulneris, spes salutis per quam deus ad misericordiam inclinatur, que non pensatur tempore sed profunditate fletus et lacrimarum.
 
 251. vc - de confessione 11
mf - confessio q
Indicia uere confessionis sunt sicut unusquisque se peccatorem dicit id de se dicenti alteri non contradicat. Nam non peccator sed iustus uideri appetit cum peccatorem se quisque nullo arguente confitetur. Superbie quippe uicium est ut quod de se fateri quis sua sponte dignatur, hoc sibi dici ab aliis dedignetur. — Bernardus de XII. gradibus humilitatis.
2 Vere confessionis indicia sunt, si cum quisque peccatorem se dicit, id de se dicenti etiam alteri non contradicit. Superbie quippe vitium est, quod dum se quisque fateri quasi sponte dignatur, iniquum hoc de se ab aliis dici dedignatur. Unde summopere curandum est ut mala que fecimus, et sponte fateamur, et hec aliis arguentibus non negemus.
mf - regimen siue regere f
Magno opere curandum est ut qui regendis hominibus prefertur apud se intra secretarium mentis in cathedra presideat humilitatis. Cumque iudicanti ei a ceteris foris assistitur, uigilanti oculo incessanter aspiciat cui quandoque iudici ipse de hiis iudicandus assistat ut quanto nunc ante eum quem non uidet, sollicitus trepidat, tanto eum cum uiderit, securior cernat. — Gregorius XXIIII. libro moralium.
247 Superbie quippe vitium est, quod dum se quisque fateri quasi sponte dignatur, iniquum hoc de se ab aliis dici dedignatur. Unde summopere curandum est ut mala que fecimus, et sponte fateamur, et hec aliis arguentibus non negemus.
mf - electio k
Si in quibuslibet ecclesie gradibus prouidenter scienterque curandum est ut in domo Domini nichil sit inordinatum nichilque preposterum, quanto magis elaborandum est ut in electione eius qui super omnes gradus constituitur non erretur? Nam tocius familie Domini status et ordo mutabitur, si quod requiritur in corpore, non inuenitur in capite. — Leo papa in quodam sermone et ponitur LXI. distinctione.
251 Superbie quippe vitium est, quod dum se quisque fateri quasi sponte dignatur, iniquum hoc de se ab aliis dici dedignatur. Unde summopere curandum est ut mala que fecimus, et sponte fateamur, et hec aliis arguentibus non negemus.
 
 252. vc - de passione domini 18
mf - passio an
O homo, uide que pro te patior! Non est dolor sicut quo crucior. Ad te clamo qui pro te morior. Vide penas quibus afficior. Vide clauos quibus confodior. Cum sit dolor tantus exterior; interior est planctus grauior cum te tam ingratum experior. — Bernardus in persona Domini in quodam sermone.
1 O homo vide que pro te patior, non est dolor sicut quo crucior, ad te clamo, qui pro te morior, vide penas quibus vide clavos quibus confodior. Cum sit dolor tantus exterior, est planctus gravior interior, cum te ingratum experior.
 
 253. vc - de sequela dei 6
mf - christus e
Ambulare uis? Ego sum uia. Falli non uis? Ego sum ueritas. Mori non uis? Ego sum uita. — Augustinus super Iohannem.
83 Missus est salvator clamans omnibus actu ac dictu. Ego sum via, veritas, et vita, Ambulare vis? ego sum via. Falli non vis? ego veritas. Mori non vis? ego sum vita. Non habes quo eas nisi ad me, non per quem eas nisi per me.
mf - sanctitas uel sanctus k
Tria sunt que in festiuitatibus sanctorum uigilanter considerare debemus: auxilium sancti, exemplum eius, confusionem nostram. Auxilium eius quia qui potens in terra, potentior est in celis ante faciem Domini Dei sui. Si enim dum hic adhuc uiueret, misertus est peccatoribus et orauit pro eis, nunc tanto amplius, quanto uerius agnoscit miserias nostras, orat pro nobis patrem quia beata illa patria caritatem eius non mutauit sed augmentauit. Sed nunc pocius mouit sibi uiscera misericordie cum ante fontem misericordie assistit. Debemus eciam attendere uitam eius quia quamdiu in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est, non declinauit neque ad dexteram neque ad sinistram, sed uiam regiam tenuit donec ueniret ad illum qui dicit: Ego sum uia, ueritas et uita. Item diligentiori intuitu confusionem nostram aspiciamus quia homo ille similis nobis fuit passibilis ex eodem luto formatus ex quo et nos. Quid ergo est quod non solum difficile sed impossibile credimus ut faciamus opera que fecit ut sequamur uestigia eius? — Bernardus sermone quodam.
52 Missus est salvator clamans omnibus actu ac dictu. Ego sum via, veritas, et vita, Ambulare vis?
 
 254. vc - de accidia 9
mf - labor h
Qui in labore hominum non sunt, in labore profecto demonum erunt. — Bernardus super Cantica.
16 Quid enim erit in illis qui in labore hominum non sunt? Ipsi cum ipsis non flagellabuntur levibus penis, sed cruciabuntur gravioribus tormentis.
 
 255. vc - de timore domini 5
mf - timor ao
Stultum est timere quod uitari non potest. Tutissima res est nil timere preter Deum. Timidum non facit animum nisi reprehensibilis uite consciencia mala. — Seneca ibidem (in prouerbiis).
1 Tutissima res est nil timere preter deum.
 
 256. vc - de ipocrisis 9
mf - ipocrisis ag
Ypocrite uolunt esse humiles sine despectu, pauperes sine defectu, bene uestiri sine sollicitudine, delicate pasci sine labore, aliis adulantes, aliis detrahentes, mordaces ut canes, dolosi ut uulpes, superbi ut leones. Intrinsecus autem sunt lupi rapaces, mellis dulcedinem, id est inanis glorie et latentis lasciuie ut ursi querentes. Volunt esse sine auctoritate iudices, sine uisu testes, postremo falsi accusatores et omni ueritate carentes. — Bernardus.
11 Ipocrite volunt esse humiles sine despectu, pauperes sine defectu, bene vestiti sine solicitudine, delicate pasci sine labore, aliis detrahentes, aliis hadulantes, mordaces ut canes, dolosi ut vulpes, superbi ut leones, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, dulcedinem inanis glorie et latentis lascivie ut ursi querentes, volunt esse sine auctoritate iudices, sine visu testes, postremo falsi accusatores et omni veritate carentes.
 
 257. vc - de predicatoribus 7
mf - auaricia o
Pauperiorem se iudicat omnis habundans, quia sibi deesse arbitratur quicquid ab aliis possidetur; toto mundo eget, cuius non capit mundus cupiditates, ei autem qui fidelis est totus mundus diuiciarum est; toto mundo fugit qui considerans conscienciam suam timet deprehendi. — Ambrosius ibidem. [in libro de nabuthe]
96 Illa namque vox facilius auditorum corda penetrat, quam dicentis vita commendat. Studeat etiam conscientiam suam semper tenere mundam, ut igne sancti amoris sit accensa, et illo, scilicet conscientie libro, studeat viriliter.
 
 258. vc - de contemplatione 8
mf - sapiencia uel sciencia e
Hec est sapiencie et sciencie recta distinctio, ut ad sapienciam pertineat eternarum rerum cognicio intellectualis, ad scienciam uero temporalium rerum cognicio racionalis. — Augustinus in libro de trinitate.
45 Purgandus est utique animus primum, atque a temporalium rerum cogitationibus segregandus, ut pura mentis acie ad contemplandum deum quisque pertranseat.
 
 259. vc - de sapientia vera 7
mf - ociositas k
Sapienciam scribe in tempore ocii. Ergo sapiencie ocia negocia sunt; et quo ociosior sapiencia, eo exercicior in suo genere. — Bernardus super Cantica.
500 Unde et scriptum est: Sapientiam scribe in tempore otii et qui minoratur actu ipse percipiet eam.
mf - mors bh
Nemo scit nostrum quam prope uersetur terminus. Sic itaque formemus animum tanquam ad extrema uentum sit. Venientem nemo ylaris mortem recipit nisi qui se ad illam diu composuerit. — Seneca in extrema parte epistolarum, epistola XII.
414 Nullus sapientiam dei plene recipit, nisi qui se abstrahere actionum cura contendit.
 
 260. vc - de humilitate 25
mf - consideracio sui i
Quanto quis minus se uidet, tanto minus sibi displicet, et quanto maioris gracie lumen percipit, tanto amplius reprehensibilem se esse cognoscit. — Gregorius XXXV. moralium super illud: Idcirco ipse me reprehendo.
1 Quanto se quisque minus videt, tanto sibi minus displicet, et quanto maioris gratie lumen percipit, tanto amplius reprehensibilem se esse cognoscit.
 
 261. vc - de liberalitate 7
mf - elemosina s
Siue ille sacerdos siue cognatus sit et affinis, nichil in illo aliud consideres nisi paupertatem. Sine discrecione omnibus indigentibus simpliciter tribuamus, non querentes cui sed quare demus. Quisquis enim in quacumque necessitate morituro succurrere potest, si non fecerit, occidit. — Ieronymus ibidem (in epistola).
159 Debes ergo largiri dona iuxta posse, cum mensura hominibus indigentibus atque dignis. Qui ergo dat aliter, peccat et regulam transgreditur largitatis, quia qui largitur dona sua non indigentibus, nullam acquirit laudem, et quidquid datur indignis, perditur.
 
 262. vc - de honestate vite 4
mf - verecundia a
Pulcra uirtus est uerecundia et suauis gracia que non solum in factis, sed eciam in ipsis spectatur sermonibus ne modum progrediaris loquendi, ne quid indecorum sermo resonet tuus. Speculum enim mentis plerumque in uerbis refulget. Ipsum uocis sonum librat modestia ne cuiusquam offendat aurem uox fortior, denique in ipso canendi genere prima disciplina uerecundia. — Ambrosius de officiis libro I.
117 Sicut per senem vitiosum et fatuum, ita per adolescentem inverecundum et temerarium religio sancta destruitur. Quam pulcra virtus verecundia et suavis gratia que non solum in factis, sed et in ipsis spectatur sermonibus, ne modum progrediaris loquendo, ne quid indecorum sermo resonet tuus. Speculum enim mentis in verbis refulget. Ipsum sonum vocis librat modestia, ne cuiusquam offendat aut vox fortior.
 
 263. vc - de passione domini 17
mf - passio p
Doles, Domine, non tua uulnera sed mea, non tuam mortem sed nostram infirmitatem. — Ambrosius super Lucam.
1 Doles, domine, non tua sed nostra vulnera, non tuam mortem sed nostram infirmitatem, et nos extimamus esse in doloribus, cum tu non pro te sed pro me doles.
 
 264. vc - de conditione humana et brevitate huius vite 15
mf - prosperitas x
Diuiciis et floribus et maiorum nobilitate te iactas, de patria et pulcritudine corporis et honoribus que tibi ab hominibus deferuntur te exaltas. Respice te ipsum: quia mortalis es et quia terra es, et in terram ibis. Circumspice eos qui ante te similibus fulsere splendoribus. Vbi sunt quos ambiebant ciuium potentatus? Vbi insuperabiles oratores? Vbi qui conueniencius festa disponebant? Vbi equorum splendidi nutritores? Vbi exercituum duces? Vbi satrape et tyranni? Nonne omnia puluis? Nonne omnia fauille? Nonne in paucis uersibus eorum uite memoria est? Respice sepulcra et uide quis seruus, quis dominus, quis diues. Discerne, si potes, uinctum a rege, fortem a debili, pulcrum a deformi. Memor itaque nature aliquando ne extollaris. Memor autem eris, si te ipsum respexeris. — Prosper in suis sentenciis.
21 Divitiis floridorum et magnorum nobilitate te iactas, et exultas de patria et pulcritudine corporis tui, et de honoribus qui tibi ab hominibus deferuntur. Respice teipsum quia mortalis es, et quia terra es, et in terram ibis. Et circumspice eos qui ante te similibus fulserunt splendoribus. Ubi sunt quos aspiciebant civium potestates? Ubi insuperabiles oratores? Ubi qui conventus disponebant et festa? Ubi equorum splendidi nutritores? Ubi qui nutriebant canes venationis et aves rapaces. Ubi equorum cursores? Ubi exercituum duces et milites? Ubi satrape? Nonne omnia pulvis? Nonne omnia faville? Nonne in paucis verbis memoria eorum? Respice sepulcra et vide quis servus, quis dominus, quis pauper, quis dives. Discerne, si potes, victum a rege, fortem a debile, pulcrum a deformi. Memor itaque esto nature humane, et ne extollaris aliquando quia valis ad mortem.
mf - ascensio t
Natura cuius causa paradysus a cherubin custodiebatur hodie supra cherubin cum summo honore suscepta est, et natura cui dictum est: Terra es et in terram ibis, hodie in celum iit et sine termino super celos regnat. — Crisostomus in omelia hodierna.
190 Respice teipsum quia mortalis es, et quia terra es, et in terram ibis. Et circumspice eos qui ante te similibus fulserunt splendoribus.
mf - ascensio p
In hac sollempnitate deletum est cyrographum nostre dampnacionis, mutata est sentencia nostre corruptionis. Illa enim natura cui dictum est: Terra es et in terram ibis, hodie in celum iuit. — Gregorius in omelia XXIX.
198 Respice teipsum quia mortalis es, et quia terra es, et in terram ibis. Et circumspice eos qui ante te similibus fulserunt splendoribus.
 
 265. vc - de caritate 11
mf - periculum c
Periclitatur castitas in deliciis, humilitas in diuiciis, pietas in negociis, ueritas in multiloquio, caritas in hoc mundo. — Bernardus in quodam sermone.
1 Periclitatur castitas in deliciis, pietas in negotiis, humilitas in divitiis, virtus in multiloquio, caritas in seculo nequam.
 
 266. vc - de ira 14
mf - ira y
Plerumque per silencium clausa ira intra mentem uehemencius estuat, et clamosas tacita uoces format. Verba sibi quibus exasperetur obicit, et quasi in cause examine posita durius exasperata respondet. — Gregorius ibidem (libro V. moralium).
1 Plerumque ira per silentium inter mentem clausa vehementius estuant, et clamosas tacitas voces formant, ac verba ut si quilibet exasperetur obicit, et quasi in acuto examine posita durius exasperata respondet. Sicque fit ut perturbatus animus maiorem strepitum sui silentii sentiat, eumque gravius clause ire flamma consumat.
 
 267. vc - de contemplatione 16
mf - meritum d
Magna sunt actiue uite merita sed contemplatiue potiora. — Gregorius in moralibus.
1 Magna sunt vite active merita, sed contemplative potiora.
 
 268. vc - de conditione humana et brevitate huius vite 19
mf - caro siue corpus t
Attende, homo, quid fuisti ante ortum, et quid es ab ortu usque ad occasum, atque quid eris post hanc uitam. Profecto fuit quando non eras, postea de uili materia factus et in uilissimo panno inuolutus menstruali sanguine in utero materno fuisti nutritus; tunica tua fuit pellis secundina. Sic indutus et ornatus uenisti, nec memor es quam uilis sit origo tui. Forma, fauor populi, feruor iuuenilis, opesque subripuere tibi noscere quid sit homo. Nichil enim aliud est homo quam sperma fetidum, saccus stercorum, cibus uermium. Post hominem uermis, post uermen fetor et horror. Sic in non hominem uertitur omnis homo. Cum fex, cum limus, cum res uilissima simus. Vnde superbimus? Ad terram terra redimus. — Ibidem (Hugo de claustro anime libro I. capitulo I.).
318 homo de liquido humore formatus, de humano semine conceptus, omni vanitate subiectus. Nichil aliud est homo quam sperma fetidum, saccus stercorum, cibus vermium. Post hominem vermis, post vermem fetor et horror. Sic in non hominem vertitur omnis homo.
mf - senectus d
Infancia nostra innocencia sit, puericia reuerencia, adolescencia paciencia, iuuentus uirtus, senium meritum, senectus nichil aliud quam canus sapiensque intellectus. — Augustinus in quodam sermone.
311 homo de liquido humore formatus, de humano semine conceptus, omni vanitate subiectus. Nichil aliud est homo quam sperma fetidum, saccus stercorum, cibus vermium.
mf - crudelitas f
Crudelitas nichil aliud est quam atrocitas animi in penis exigendis. Crudeles uocabo qui puniendi causam habent, modum non habent. — Seneca ibidem de clemencia ad Neronem.
315 homo de liquido humore formatus, de humano semine conceptus, omni vanitate subiectus. Nichil aliud est homo quam sperma fetidum, saccus stercorum, cibus vermium.
mf - correctio ce
Facientis procul dubio culpam habet qui quod potest corrigere negligit emendare. Et libat Domino prospera qui ab afflictis pellit aduersa, et negligere cum possit perturbare peruersos nichil aliud est quam fouere. Nec caret scrupulo consensionis occulte qui manifesto facinori desinit obuiare. Et primus innocencie gradus est odisse nefanda. Latum pandit delinquentibus aditum qui iungit cum prauitate consensum. Et nichil prodest alicui non puniri proprio qui puniendus est de alieno peccato. — Ibidem (Leo papa et ponitur LXXXVI. distinctione).
315 homo de liquido humore formatus, de humano semine conceptus, omni vanitate subiectus. Nichil aliud est homo quam sperma fetidum, saccus stercorum, cibus vermium.
 
 269. vc - de predicatoribus 8
mf - predicacio ab
Ad predicandum namque plus consciencia sancti amoris edificat, quam exercitacio sermonis. Qui enim uitam suam interius pensat et ex suo foris ammonendo alios edificat, quia in corde lingue calamum tingit in eo quod manu uerbi proximis scribit. — Gregorius ibidem [super Ezechielem omelia X.].
1 Ad predicandum plus conscientia sancti amoris edificat, quam exercitatio sermonis, quia amando celestia intra semetipsum legit predicator, quomodo persuadeat quod despici debeant terrena.
 
 270. vc - de paupertate 7
mf - paupertas h
Ob hoc maxime amanda est paupertas quia a quo amaris ostendit. Quippe non habet adulationem comitem sibi parcentem fortunam hominis et non personam amantem. — Ieronymus in quadam epistola.
1 Ob hoc maxime diligenda est paupertas, quia illa te scire facit, si quis perfecte te diligit.
 
 271. vc - de conditione humana et brevitate huius vite 6
mf - mors bo
Omnes dies uelut ultimus ordinandus de felicitate hominis ultimus dies iudicat. — Seneca ibidem (in epistola).
60 Multos vitam differentes mors incerta prevenit, itaque omnis dies velut ultimus est iudicandus.
 
 272. vc - de contemplatione 26
mf - gula k
Dominante gule uicio omne quod homines fortiter egerunt perdunt, et dum uenter non restringitur, simul cuncte uirtutes obruuntur. — Gregorius ibidem (libro XXX. moralium).
4 Durante gule vitio, omne quod homines fortiter egerunt, dum venter non restringitur, simul omnes virtutes obruuntur.
 
 273. vc - de patiencia 2
mf - paciencia p
Paciencia est aliena mala equanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi. — Gregorius in omelia super ewangelium: Cum audieritis prelia.
21 Patiencia enim natura est aliena mala equanimiter perpeti, et contra eum qui mala irrogat nullo modo moueri.
 
 274. vc - de amore dei 14
mf - amor au
O iugum sancti amoris, quam dulciter capis, gloriose laqueas, suauiter premis, delectanter oneras, fortiter stringis, prudenter erudis! O felix amor ex quo oritur strenuitas morum, puritas affectionum, subtilitas intellectuum, desideriorum sanctitas, operum claritas, uirtutum fecunditas, meritorum dignitas, premiorum sublimitas! — Bernardus in libro de diligendo Deo.
85 Illi soli de deo loqui dulciter noverunt, qui eum totis viribus dilexerunt. О iugum sancti amoris, quam dulciter capis, quam suaviter premis, quam gloriose illaqueas, quam delectabiliter honeras, quam feliciter uris, quam fortiter stringis, et quam patienter erudis!
 
 275. vc - de elemosina 17
mf - elemosina ad
Qui indigenti proximo exteriorem substanciam prebet, sed uitam suam a nequicia non custodit, rem suam Deo tribuit et se peccato. Hoc quod minus est obtulit auctori, et hoc quod maius est seruauit iniquitati. — Gregorius XIX. libro moralium.
369 Et qui sibi nequam est aliis, quomodo bonus est aut erit? Qui itaque indigenti proximo exteriorem substantiam prebet, et vitam suam a nequitia non custodit, rem suam deo tribuit et se peccato, id est dyabolo. Hoc quod minus est auctori tribuit, et hoc quod maius servavit iniquitati.
mf - scriptura sacra c
Que disputationes, que littere quorumlibet philosophorum, que leges quarumlibet ciuitatum duobus preceptis sunt comparanda ex quibus Christus dicit totam legem et prophetas pendere: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et proximum tuum sicut te ipsum? In hiis enim duobus mandatis tota lex pendet et prophete. — Augustinus ibidem (II. epistola ad Volusianum).
194 Qui ergo misereri vult proximo, necesse est ut ad se trahat originem serviendi, sicut scriptum est: Dilige proximum tuum sicut teipsum. Quomodo ergo miserendo alteri pius est, qui adhuc iniuste vivendo fit impius semetipsi?
 
 276. vc - de ieiunio 1
mf - iusticia et iustus u
Iusticia est animi libertas tribuens unicuique secundum propriam dignitatem: maiori reuerenciam, pari concordiam, minori disciplinam, Deo obedienciam, sibi sanctimoniam, inimico pacienciam, egeno operosam misericordiam. — Anselmus in libro cur Deus homo.
10 Ieiunium est, secundum quod dicit Isidorus, cuiuslibet abstinentia, non secundum legem, sed secundum propriam voluntatem.
mf - voluntas x
Cesset uoluntas propria et infernus non erit. In quem enim deseuiet ignis nisi in propriam uoluntatem? Nam propria uoluntas Deum impugnat et aduersus eum extollitur. Ipsa est que paradysum spoliat, infernum ditat, sanguinem Christi euacuat, et ditioni dyaboli mundum subiugat. — Bernardus sermone CXXI.
102 Ieiunium est, secundum quod dicit Isidorus, cuiuslibet abstinentia, non secundum legem, sed secundum propriam voluntatem.
 
 277. vc - de presumptione 3
mf - iudex siue iudicium u
Diuina iudicia dum nesciuntur non audaci sermone discutienda sunt, sed formidoloso silentio ueneranda. — Gregorius in moralibus.
16 Divina iuditia non sunt discutienda, sed formidoloso silentio veneranda.
 
 278. vc - de conditione humana et brevitate huius vite 12
mf - pena siue punitio ad
Quis putas tunc meror erit, que tristicia cum separabuntur impii a consortio sanctorum et a uisione Dei, et traditi in potestate demonum ibunt cum ipsis in ignem eternum, ibique semper erunt sine fine in luctu et gemitu. Vbi erit dolor intolerabilis, fetor incomparabilis, timor horribilis, mors corporis et anime, sine spe uenie et misericordie; ubi nec qui torquet aliquando fatigatur, nec qui torquetur aliquando moritur, sed sic morientur ut semper uiuant et sic uiuent ut semper moriantur. — Hugo libro I. de anima.
440 Qui enim plus diligit mundum quam deum, seculum quam claustrum, gulam quam abstinentiam, luxuriam quam castitatem, sequitur dyabolum et ibit cum eo in supplitium sempiternum. Quis tunc meror, quis luctus, que tristicia, cum separabuntur impii a consortio sanctorum, et a visione dei, et traditi in potestate demonum, ibunt cum ipsis in ignem eternum, ibique semper erunt sine fine in gemitu et luctu. Procul quippe a beata paradisi patria exiliati, cruciabuntur in gehenna perpetua, nunquam lucem visuri, nunquam refrigerium adepturi, sed per milia milium annorum in inferno cruciandi, nec inde unquam liberandi, ubi nec qui torquet, aliquando fatigatur, nec qui torquetur, aliquando moritur.
851 Procul quippe a beata paradisi patria exiliati, cruciabuntur in gehenna perpetua, nunquam lucem visuri, nunquam refrigerium adepturi, sed per milia milium annorum in inferno cruciandi, nec inde unquam liberandi, ubi nec qui torquet, aliquando fatigatur, nec qui torquetur, aliquando moritur. Sic enim ignis ibi consumit ut reservet, sic tormenta aguntur ut semper renoventur.
 
 279. vc - de avaritia 10
mf - tribulatio al
Ne indignemini si mali in hoc mundo floreant et uos patimini quia non est Christiane religionis in mundo exaltari sed deprimi. Mali nichil habent in celo, uos nichil in hoc mundo, sed spe illius boni ad quod tenditis, quicquid in uia contigerit, gaudere debetis. — Beda et est in glossa super illud Iacobi I.: Omne gaudium existimate fratres.
1 Non est Christiane religionis in temporalibus exaltari, sed magis deprimi.
 
 280. vc - de sequela dei 1
mf - relinquere r
Qui uult uenire post me, abneget semetipsum et cetera. Ad se uenientibus Dominus precipit ut renunciemus nostris quia qui ad fidei agonem uenimus, luctamen contra malignos spiritus sumimus. Nichil enim maligni spiritus in hoc mundo proprium possident. Nudi ergo cum nudo luctari debemus. Nam si uestitus quisque cum nudo luctatur, cicius ad terram deicitur qui habet unde teneatur. Quid enim sunt terrena omnia nisi corporis indumenta? Qui ergo contra dyabolum ad certamen properat, uestimenta abiciat ne succumbat. — Gregorius in omelia.
148 Si quis deum sequi desiderat, oportet abnegare seipsum et crucem accipere, secundum quod ipsa veritas testatur dicens in evangelio Mathei: Si quis vult venire post me, tollat crucem suam et sequatur me. Et sequela huiusmodi magna gloria est, secundum quod dicit Eccli.
 
 281. vc - de accidia 14
mf - ociositas c
Ocium parit fastidium, exercicium famem; fames autem miro modo dulcia reddit que fastidium facit insipida. — Ieronymus in sermone.
237 Reddet quippe sapores rebus exercitium que tulit inertia tua, que respuis otiosus post laborem sumes cum desiderio. Siquidem otium parit fastidium, exercitium famem; fames autem miro modo dulcia reddit, que fastidium fecit insipida, olus, faba, pultes.
 
 282. vc - de amicitia 6
mf - amicicia bc
Nulla est excusacio peccati si amici causa peccaueris. Nam cum consiliatrix amicicie uirtutis opinio fuerit, difficile est amiciciam manere si a uirtute defeceris. — Tullius ibidem (de amicicia).
89 Hec igitur in amicitia lex santiatur, ut neque rogemus res turpes, nec faciamus rogari. Nulla est enim excusatio si amici causa peccaveris.
mf - amicicia bd
Hec enim lex in amicicia sanctiatur ut neque rogemus res turpes, neque rogati faciamus. Turpis enim excusacio hec est et minime accipienda tum in ceteris rebus, tum siquis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur. — Tullius ibidem (de amicicia).
1 Hec igitur in amicitia lex santiatur, ut neque rogemus res turpes, nec faciamus rogari. Nulla est enim excusatio si amici causa peccaveris.
 
 283. vc - de timore domini 8
mf - pusillanimitas d
Remissio que os prelati obstruit, que mentem eius deicit, que adulatorem et uenditorem olei facit, dum sibi quietem et honorificenciam uenatur in fauore principum, hec miseros precipitat in foueam scandalorum. Hec est remissio per quam unus edificat parietem et alius linit, per quam laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur; per hanc canes muti inualentes, immo non uolentes, latrare; per consensus uniformitatem, faciem et similitudinem peccatoris assumunt, sicut scriptum est: Vsquequo iudicatis iniquitatem et faciem peccatoris sumitis? — Petrus Rauennas in quadam epistola.
258 Nam si consideramus ab initio creati hominis causam, intelligimus quia deus magis voluit esse homini pater quam dominus. Non enim dixit tantummodo faciamus hominem, sed ad ymaginem et similitudinem nostram, similare autem convenit filiis ad patrem aut ad patres, non autem servis ad dominum aut dominos servos.
 
 284. vc - de ebrietate 9
mf - ebrietas q
In uino luxuria est et ubicumque saturitas et ebrietas, ibi libido dominatur. — Ieronymus super epistolam ad Titum.
1 In vino luxuria est, et ubicumque ebrietas et saturitas, ibi libido dominatur.
 
 285. vc - de mendatio 1
mf - mendacium q
Mendacium est falsa uerborum prolatio cum intentione fallendi. — Tullius.
1 Mendacium est, ut dicit Augustinus, false vocis significatio cum intentione fallendi.
 
 286. vc - de contemplatione 3
mf - contemplacio h
Perfectus predicator non est qui propter contemplacionis studium operanda negligit, uel propter operacionis instanciam contemplanda postponit. — Gregorius super Ezechielem.
9 Necesse est ut quisquis ad contemplationis studia properat, semetipsum prius subtiliter interroget, quantum amat.
mf - contemplacio l
Sunt non nulli qui magnis muneribus ditati dum solius contemplacionis studiis inardescunt, parere utilitati proximorum predicacione refugiunt, secretum quietis diligunt, secessum speculacionis appetunt, de quo, si districte iudicentur, ex tantis proculdubio rei sunt, quantis uenientes ad publicum prodesse potuerunt. — Gregorius in quadam epistola.
28 Necesse est ut quisquis ad contemplationis studia properat, semetipsum prius subtiliter interroget, quantum amat.
 
 287. vc - de humilitate 3
mf - ipocrisis ag
Ypocrite uolunt esse humiles sine despectu, pauperes sine defectu, bene uestiri sine sollicitudine, delicate pasci sine labore, aliis adulantes, aliis detrahentes, mordaces ut canes, dolosi ut uulpes, superbi ut leones. Intrinsecus autem sunt lupi rapaces, mellis dulcedinem, id est inanis glorie et latentis lasciuie ut ursi querentes. Volunt esse sine auctoritate iudices, sine uisu testes, postremo falsi accusatores et omni ueritate carentes. — Bernardus.
9 Volumus esse humiles sed sine despectu, pauperes sine defectu, obedientes sed sine contumeliis, casti sed sine maceratione carnis.
 
 288. vc - de conditione humana et brevitate huius vite 2
mf - mors ai
Qui considerat qualis erit in morte, semper pauidus erit in operacione; atque inde in oculis suis quasi non uiuit, unde ueraciter in oculis sui conditoris uiuit. Nil quod transeat appetit, cunctis uite presentis desideriis contradicit, et pene mortuum se considerat quia moriturum se minime ignorat. Perfecta enim uita est mortis imitacio quam dum iusti sollicite peragunt, culparum laqueos euadunt. — Gregorius libro XII. moralium.
1 Qui considerat qualis erit in morte, semper est timidus in operatione. Unde in omnibus memorare novissima tua et in eternum non peccabis.
mf - mors ap
In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua: mortis horrorem, iudicii tremendum ualde discrimen, ardentis gehenne metum ab oculis cordis tui elongari nullatenus paciaris. Cogita peregrinacionis tue miseriam, recogita annos tuos cum amaritudine anime tue, et cogita uite humane pericula. Cogita fragilitatem propriam et in huius cogitacione, si perseueraueris, dico tibi, parum sencies quicquid foris uidetur esse molestum, dum toto corde circa interiorem molestiam occuparis. — Bernardus in quodam sermone.
77 Qui considerat qualis erit in morte, semper est timidus in operatione. Unde in omnibus memorare novissima tua et in eternum non peccabis.
 
 289. vc - de contemplatione 17
mf - contemplacio k
Contemplatiua uita merito maior est quam actiua quia hec in usu presentis operis laborat, illa uero sapore intimo uenturam requiem degustat. — Gregorius super Ezechielem.
139 Contemplativa vita maior est merito quam activa, quia in hac usus presentis operis laborat, in quo necesse est proximis subvenire. Illam vero sapore intimo venturam iam requiem degustat in contemplatione.
 
 290. vc - de temptatione dyaboli 8
mf - temptatio ab
Antiquus hostis ex proprio certamine dum se succumbere considerat, ad alia temptationum bella restaurat. Intuetur humani generis uniuscuiusque mores cui uicio sint propinqui et illa opponit ante faciem ad que facilius nouit inclinare mentem. — Gregorius libro I. moralium.
10 Diabolus illa ponit ante faciem hominis, ad que videt eius mentem facilius inclinari.
 
 291. vc - de iuditio temerario 4
mf - monachus f
Quid tibi ea uidere necesse est quorum contemptu monachus esse cepisti? Quem censeris tibi aut semper aut crebro de minimis loquentem, excepta elemosyna que differenter omnibus patet, institutorem pocius habeto quam monachum. Prima uirtus monachi est contempnere hominum iudicia et semper apostoli recordari dicentis: Si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem. — Ieronymus in epistola ad Pammachum.
1 Prima virtus monachi est contempnere hominum iuditia.
 
 292. vc - de laude domine nostre 13
mf - maria ai
Maria omnibus facta est sapientibus et insipientibus copiosissima caritate debitricem se fecit. Omnibus misericordie sinum aperit ut de plenitudine illius accipiant uniuersi, captiuus redemptionem, eger curacionem, tristis consolacionem, peccator ueniam, iustus graciam, angelus leticiam, denique tota Trinitas gloriam, Filii persona carnis humane substanciam ut non sit qui se abscondat a calore eius. — Bernardus sermone LXXXXVIII.
1 Maria copiosissima caritate, omnibus misericordie sinum aperit, ut de pleniludine sua accipiant universi, captivus redemptionem, eger curationem, tristis consolationem, peccator veniam, iustus gratiam, angelus letitiam, tota trinitas gloriam, ut non sit qui se abscondat a calore eius.
mf - christianus a
Ille uere Christianus est qui omnibus misericordiam facit, qui nulla omnino mouetur iniuria, qui alienum dolorem tanquam proprium sentit, cuius mensam nullus pauper ignorat, qui coram hominibus inglorius habetur ut coram Deo et angelis glorietur, qui terrena contempnit ut possit habere celestia, qui opprimi pauperem se presente non patitur, qui miseris subuenit, qui ad fletum fletibus prouocatur alienis quod benefaciebat Paulus: Quis infirmatur et ego non infirmor? — Augustinus libro de uita Christiana.
30 Maria copiosissima caritate, omnibus misericordie sinum aperit, ut de pleniludine sua accipiant universi, captivus redemptionem, eger curationem, tristis consolationem, peccator veniam, iustus gratiam, angelus letitiam, tota trinitas gloriam, ut non sit qui se abscondat a calore eius.
 
 293. vc - de laude superne civitatis et premio eterno 1
mf - gloria eterna r
Si consideremus que et quanta sunt que sanctis dabuntur in die iudicii, que et quanta sunt que nobis promittuntur in celis, uilescunt omnia que habentur in terris. Terrena namque substancia superne felicitati comparata pondus est, non subsidium. Temporalis uita eterne uite comparata mors est dicenda pocius quam uita. Que lingua uel quis intellectus capere sufficit illa superne ciuitatis quanta sint gaudia, angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus glorie conditoris assistere, presentem Dei uultum cernere, incircumscriptum uidere, nullo mortis metu affici, incorruptionis munere letari? — Augustinus in encheridion.
172 Nam secundum quod dicit Gregorius: Que autem lingua dicere valet, aut quis intellectus capere sufficit illa superne civitatis quanta sint gaudia, angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriam conditoris contemplari, presentem dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuo munere letari?
 
 294. vc - de accidia 13
mf - ociositas e
Semper aliquid operis facito ut te dyabolus inueniat occupatum. Non enim facile capitur a dyabolo qui bono uacat exercicio. — Ieronymus in sermone quodam.
1 Semper aliquid boni operis facito, ut dyabolus veniens te inveniat occupatum. Non enim facile capitur a temptatore qui bono vacat exercitio.
 
 295. vc - de paupertate 1
mf - martirium i
Quod martirium grauius est quam inter epulas esurire, inter uestes multas et preciosas algere, paupertate premi inter diuicias quas offert mundus, quas ostentat malignus, quas desiderat noster appetitus? Propterea pauperibus pariter et martiribus regnum celorum promittitur quia paupertate quidem emitur, sed in passione pro Christo absque dilatione percipitur. — Bernardus in sermone.
62 Paupertas est res altissima, que beata ore domini nominatur, et ei non tantum regnum celorum promittitur sed datur, ac nichil habens facit omnia possidere.
 
 296. vc - de honestate vite 1
mf - verecundia n
Quid amabilius uerecundo adolescente? Quam pulcra et quam splendida gemma morum est uerecundia in uita et uultu adolescentis! Quam uera et minime dubia bone spei nuncia, bone indolis index, uirga discipline, expugnatrix malorum, propugnatrix puritatis innate, specialis gloria consciencie, fame custos, uite decus, uirtutis sedes, uirtutum primicie, nature laus et insigne tocius honesti! — Bernardus super Cantica sermone LXXXVII.
323 Verecundia spiritualis est gloria continentie, fame custos, vite decus, virtutis sedes.
 
 297. vc - de correctione fraterna 7
mf - taciturnitas d
Ille scit recte dicere qui et ordinate nouit tacere. — Gregorius libro XXX. moralium.
1 Ille scit recte dicere, qui et ordinate novit tacere. Quid enim prodest eo tempore errantem corripere, quo alienata mente non aliena verba percipere, sed semetipsum vix valet tollerare furientem?
 
 298. vc - de temptatione dyaboli 25
mf - discrecio a
Ex studio arcus distenditur ut in suo tempore cum utilitate tendatur. Qui si ocium relaxacionis non accipit, feriendi uirtutem ipso usu tensionis perdit. Sic aliquando in exercitacione uirtus cum per discrecionem pretermittitur, reseruatur ut tanto post uicia ualenter feriat, quanto a percussione interim prudenter cessat. — Gregorius libro XXVIII. moralium.
2725 Ne contristetur in exercitatione sua, ne conturbetur a voce inimici, et a tribulatione peccatoris, sed dicat: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
2991 Hiis et aliis multis incitamentis homo interior consolatur exteriorem, licet cum eo impugnetur, et contristetur in exercitatione sua. Qui enim caritatem habuerit, antiqui hostis minas timere non poterit, quia caritas mittit timorem.
 
 299. vc - de invidia 5
mf - inuidia af
Vtinam inuidi oculos haberent in omnibus ciuitatibus ut de omnium felicitatibus torquerentur. Nam quanta felicium sunt gaudia, tanti inuidorum sunt gemitus. — Seneca ibidem (libro de moribus).
8 Vellem oculos invidorum in singulis civitatibus esse ut omnium felicitatibus torquerentur. Quot enim fidelium sunt gaudia, tot invidorum sunt tormenta et gemitus.
 
 300. vc - de gula 21
mf - gula u
Gule saturitas nimia aciem mentis obtundit ingeniumque euertere facit. — Ysidorus libro I. de summo bono.
504 Qui nimium cibis utitur, quanto magis ventrem pascit, tanto magis sensum mentis obtundit, ingeniumque ebescere facit, libidinisque ignes ciborum fomite increscunt.
 
 301. vc - de ieiunio 2
mf - ieiunium a
Ieiunium magnum et generale est abstinere ab iniquitatibus et illicitis uoluptatibus seculi quod est perfectum ieiunium. — Augustinus super Iohannem.
1 Perfectum ieiunium est, ubi simul oratio et elemosina est, quia per ieiunium et orationem demonstrata sunt bonis viris secreta celorum.